Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

13.
Funeris interea domitor mandavit amatis[ERROR: no reftable :]472 amatis : amatas
Discipulis perferre nurus quae nuntia praesens
Implebat; quibus immortalis imagine vultus
Saepius oblata, mortis calcata probabat
Iura, sepulchrales flammis vitalibus umbras
Cessisse et certis pressa nece vivere signis.
Ille suis coram voluit iam saepe videri
Discipulis, dubioque sui vitale triumphi
Ostendit Dydimo latus atque a cuspide hiantem
Agnosci vivam digito dedit indice plagam.
Sex etiam deno stadiorum pulvere distans
A Solyma, geminis comes ille sodalibus ivit,
Ignotas voces vatumque effata resolvens,
Ipse etiam ignotus, donec sub pane latere
Assiduus, cerni fracto se pane dedisset.
Iam montes Galilaea tui, iam litora norant
Piscosumque tulit lymphae Cenerethidis aequor
Vultum immortalem; quo praecipiente natantes
In plagas venere greges liquidoque meanti
Praebuit obsequium solido ceu marmore Nereus.
Iam Cephae dederat Claves regnique futuro
Duraturi aevo et fidei variabile nullis
Casibus imperium, successorumque perennem
Pastorum seriem dixit, nihil impare summae
Iure potestatis, totum quae colligat orbem.
Saepe sui vultus charae data copia matri,
Multa suae fidei summosque domantia fasces
Evoluit fata et cunctis celebranda cruentae
Arboris et mortis populis opprobria, dixit.
Quaeque fidem nactae servarent dogmata gentes,
Plenius edocuit, puroque accenderat astrum
Virgineae fidei vero, quo deinde nitorem
Primae etiam peterent veri de lampade stellae.
Luna velut claro solis perfusa sereno,
Astrorum decus est et Phoebo absente videtur
Esse alius Titan, noctis qui dissipat umbras,
Stellarumque choros potis est damnare pusilli
Luminis, obscura modicum distantis ab aethra –
Sic genetrix divina suo splendore minores
Eiusdem fidei lucisque excesserat ignes.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.