Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

11.
Hic caput attollit genetrix telaeque volumen
Pone iacere videt (nati quae membra superstes
Mortua velabat sindon) hanc versat et ori
Admovet et lacrymis rigat et sic ore profatur:
“Dulces exuviae! Cur, ah, non debita matri
Tegmina? Quis prohibet, divini staminis heres
Ne fiam? Cruor hac pinxit sindone prolis
Effigiem, meus est: sed quo mihi iudice tela
Accedet, mea quae non est? Hanc legibus aequis
Picturam nam tela trahit: mea sed tamen haec est;
Artis enim summus valor est magnumque coloris
Est pretium, sed tela rudis, quam pinxit amoris
Ingeniosa manus, summumque hoc stamine lucet
Artis opus: pretium supremo aequare colorem
Nec valet excessu, nam sanguis Numinis ille est.
Arti igitur linum cedat pretioque cruoris.
Ergo mea haec tela est, aequo istud iudice stamen
Possideo, quod lege fero: venit ista parenti
Portio, divini spolium venerabile fati.
Haec mea sed necdum tela est: succedere mater
Orba nequit spirante nuru, cui posthuma proles
Est uteri labor, extincto ventura iugali.
Haec pariet totumque orbem generosa replebit
Posteritas; fatumque unum numerosa sequetur,
Quae caelum et terras teneat divina propago.
Sponsae igitur cedat fecundo tela pudori,
Qua semper memorem oblectet genitoris amati
Progeniem, patrios discentem ex sindone vultus.
At modo quis servanda vetat funebria matri
Stamina, dum nurui commendatura potestas
Adveniat? Nullum prae matre fidelior huius
Depositi tutela premet: dabit esse relictae,
Matris certa fides indemnia pignora telae.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.