Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

25.
Huic genetrix maesto nimium sic ore reponit:
“Nate, mihi supremus amor, suprema voluptas
Supremusque dolor! Quis matrem occumbere ferro,
Atque odium populi pro te sufferre rogantem
Nate dabit? Levior proprii mihi funeris esset
Impietas, quam, nate, tuae tristissima mortis
Cernere maternis discrimina praevia fatis.
At quia vile mei pretium, neque iusta piandis
Poena foret noxis maternus sanguis, amori
Cedo lubens horae, quae te moriente salutis
Adveniet, cuius nocuum spes torquet Adamum.
Si ventura movet generis te gloria nostri,
Ah nate, ah, pretium sceleris depone tuosque
Sanguinis immenso numera pro foenore rivos.
Laeta tuae mortis fructum, sed maesta dolensque
Triste feram pretium: patiar crudele meisque
Luctibus immoriar, quorum praesaga laborant
Viscera, quae saevus fati iam concutit horror.
Quo tuus impellit patrisque aeternus amoris
Imperat excessus, soboles mea, vade, tuoque
Sanguine formosus maculam lavet oris Adamus.
At veluti natum genetrix tam dira ferentem
Nulla umquam aspexit, talem te prima videbo;
Sic veluti matrem nullus tam triste dolentem
Filius aspexit, talem me primus habebis.
Barbara si patulum feriet tibi lancea pectus,
Me gladius caedet. Cuspis tamen illa futura
Qualis, adhuc dubito. Fuerit quaecumque, sed illa
Et dolor et vulnus fiet crudele sub illa.”
Haec memorans largo fletu simul ora rigabat
Inque recedentem ad suprema pericula natum,
Dum licuit, vultus oculosque immota ferebat.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.