Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

23.
Illa Sioneae forsan quoque praescia caenae,
Divini praesens epuli spectavit inane
Panis prodigium repletaque pectoris illo
Igne, alium sensit Cereris, pro fruge saporem.
Utque fuit supremi epuli graviore sedere
Digna loco natique latus stipare, vel ipsis
Discipulis mensae accubitum sortita priorem,
Prima fuit, sacra pavit quam filius esca.
“Accipe, mater, idem”, inquit natus, “quale dedisti
Tu prius assumpsique tuo de sanguine corpus.
Quique tui fueram ventris, modo pectoris hospes
Esse peto aeternique novum do pignus amoris.”
Tunc ea, luminibus tacitos referentibus ignes,
Ad natum conversa oculos manibusque modesta
Supplicibus, divina suae quam dextera prolis
Frangebat, gratam est avidis affectibus escam.
Panis ubi sumpta effigies, mirabile nati
Inventum, quo se cordi commiscet amanti,
Sola videt penetratque animo; decuitque videre
Haec primam quae ventre tulit miracula. Vidit
Plura tamen, quem ventre tulit: spectavit ibidem
Triticeae siquidem totam sub imagine frugis
Progeniem susceptam utero totamque videbat
Sub tota Cereris forma, sed qualibet aequè
Parte tenebatur totus – mirabile! – natus.
Attonitae similis tacito sic pectore fatur:
“Hactenus intacti, qualis mihi contigit uni
Mirabar fortunam uteri, nec hypostasin ultra
Plus posse aeternam iuncta sibi carne, putabam.
Nunc ultra processit amor, mortalibus unus
Qui datus est cunctis natusque est omnibus, idem
Servator voluit cunctis quoque pectore nasci,
Arida terrigenûm replens praecordia IEsus.
Utque magis pateat donum, pars singula totum
Possidet authorem doni, nulloque figurae
Dissidio, panis successor dissidet Agnus.
Mira situs ratio et panis sine pane figura
Ingenium Sophiamque premet mentisque valebit
Nulla, sui vacuum virtus comprendere panem.
Sola fides istam continget amoris abyssum.
Te vero quod, nate, tuae das cernere matri,
Ingentique, isto mea tenvia munere pensas
Obsequia, hoc matri tribuis, sed caetera segni
Ancillae. Si materno te lacte rigavi,
Tu meus es iam, nate, cibus; si corporis auram
Vitalem, divinus homo me matre tulisti,
Tu mea nunc vita es, tu pectoris intimus ardor,
Tu cordis qua spiro aura es: qua vivo. Parentis
Esca tuae meliorque tuae tu matris origo,
Divina incipiam de te quod vivere vita,
Cui mea, mortalis quod sis, adiecit egestas[ERROR: no reftable :]714 egestas : agestas .”
Haec animo genetrix versabat, et omnia miris
Impleri sensit cordis penetralia flammis.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.