Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

21.
Iste datum postquam magnus conviva premebat
Non procul a genetrice locum, quod pauperis esset
Connubium sponsi, plus non spumante daturo
Laetitiam Baccho, materna voce rogatus
Iussit, ut optatum laticis daret urna Lyaeum.
Mater enim (cui in miseros data viscera matris,
Tunc confessa palam) sensit quae prima pudorem
Pauperiemque domus convivarumque cavere
Murmur et opprobrium sponsi studiosa, potentem
Prodigii affatur sobolem, sic voce locuta:
“Nate, deest vinum!” Post haec audita ministris,
Certa velut voti, “Vobis quae filius,” inquit,
“Dixerit iste meus, faciles parete iubenti!”
More autem gentis positae sex ordine stabant,
Fonte piaturae, si quid vitabile forsan
Progenies recutita manu contingeret, urnae:
Has latice impleri vivo divinus Apella
Iusserat; unde haustum senior conviva liquorem
Laudat et eximia natum de vite Falernum
Sero venire stupet. Dein venerit unde, requirit.
At famuli, quibus ad fontem sexta hauserat undam
Hydria, se puri laticis libata tulisse
Pocula contendunt. Iterumque petitus eodem
Vase, merum fuit, hospitibus mirantibus humor.
Altera tentatur, dein tertia, quarta deinde,
Quinta etiam, demum rigidum quoque sexta vocatur
Amphora ad examen: tenues vibrantia guttas
Vina dabant cunctae, lympham subigente Lyaeo.
Hoc matris fecit pietas impensaque primo
Exhibuit matri sobolis reverentia signo.
O mater! Tua si necdum opportuna roganti
Auxilia, occurrit pietas matrisque benigno
Prospicit affectu, quid erit cum vota ferentes
Aspicies populos, aut quid, cum thure calebunt
Lucebuntque tuae votivis ignibus arae?
Qualia, proh, cognata orbi dat taeda futurae
Argumenta spei! Felix te matre nocentis
Posteritas Evae, felix cui tanta potestas,
Tanto hominum, quibus aequa faves, accessit amori.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.