Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

40.
Phoebopolitana festos celebrante per urbem
Plebe iocos (Niloa vocant) dixere salutem
Hospitibus gratumque vale; quos, barbara quamvis
Pectora Niligenae, votis faustisque secuti
Vocibus, implacidi dant tristia signa recessus
Et numerant causas et verba morantia gratos
Isacidas, brumale auras instante rigentes
Obiciunt. Sed nulla fuit quae Numinis esset
Imperio suadela prior. Data gratia postquam
Est verbis animisque, piis affectibus addunt
Niliacae quoque dona nurus, nec simplice peram
Farre replent, Nilo sed despumante paratas
Sollemnes iungunt medicatis panibus escas.
Festivasque dabant, quas tunc Memphitis edebat
Terra dapes; moderante pium sed Virgine plebis
Obsequium, modicae sumente opsonia caenae
Et reliquae annonam, cui felix cura, Tonanti
Committente viae, Nilum Iessea reliquit
Progenies patriamque redux petit exul Idumen.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.