Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

35.
Gleba urbi vicina fuit, quam fonte rigari
Perpetuo (verum loquitur si fama superstes)
Isidis afflictae fecit sitis, atque loquendi
Tota ferè nimio consumpta labore facultas.
Amisso, referunt, charo nam coniuge divam
Isida, cognatus quem post data vulnera Typhon
Inclusum angusta pelago demerserat arca,
Membra perempta sui tota tellure vagantem
Quaesivisse viri. Quam dum pius attulit error
Phoebopolim, consedit humo quae moenibus urbis
Ulteriore situ, ditissima Mempheos arva
Accedente iacet celsaque sub arbore flevit.
Arbor erat palma: umbroso dea stipite flammis
Phoebeis protecta, sitim restinguere pura
Suspirabat aqua. Neptem miseratus Olympi
Rector, in hanc densos fudisset Iuppiter imbres,
Sed fatum Aegypti vetuit, cui imbribus arva
Nulla madent, Niloque satis fecunda tumente
Numquam implorato contemnit Oriona nimbo.
Omnipotens visa, quam lympha implere parabat,
Non magna scrobe, Pellaea tellure latentis
Venam aperit fontis gelidoque humore capaces
Isidis ad potum repleri mandat arenas.
Nec mora, secretus lympharum immania claustra
Permeat hydrophylax, liquidas qui fontibus undas
Distribuit; cui mox melioris originis una
Iussa salire altùm non viso lympha meatu,
Sicca Paraetoniae tetigit vestigia divae.
Crevit et in fontem: quem mox arentibus Isis
Admovit labris, calor unde sitisque soluta est.
Isis opem surgentis aquae mirata, Tonanti
Grata fuit votis numenque precata rogavit,
Funderet ut liquidas fons ille perenniter undas.
Annuit Omnipotens: tunc qui scrobe totus in una
Fons fuit, intumuit subito sulcoque receptus
Funditur et longo fecundat iugera rivo.
Isidis hic fons est gratumque in gentibus illis
Tale habuit nomen palmaeque sub arbore manat.
Hic locus Isaciae fecundus munere lymphae,
Aptus odoratis, quae dant opobalsama, virgis
Visus erat: quantum Scythico bis torta lacerto
Praepes arundo volat, longum his radicibus hortum
Plantat, ubi orbatae spolium deponit Idumae
Feminei aeterno luxus Cleopatra trophaeo.
Hebraei vero fruticis fons Isidis agrum
Intrabat medius; cuius crescentia gratum
Marginis adversae sensere fruteta liquorem.
Phoebopolitanis quod non ea dissita longè
Lympha foret tectis, pro matre et prole maritus
Has ipsas pro more undas hausturus adibat.
Perpetuum fontis decus est lavisse tenelli
Numinis exuvias[ERROR: no reftable :]963 exuvias : exavias et lina tegentia corpus
Humoremque manu matris fundente, per ipsum
Corporis arcentem maculas fluxisse puellum.
Unde sibi fuerat positum quod ab Iside nomen
Deposuit, sumpsitque novae sibi vocis honorem
Iside despecta et se fontem dicere IEsu
Constituit vetuitque suas accedere quemquam
Hoc sibi dixisset gratum nisi nomen, ad undas.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.