Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

31.
Dixerat una olim Musis certare proterva
Pieris immani pavidos pugnare giganti
Aegypto latuisse Deos, quorum ipse Typhoeus
Corpora mentitis fertur celasse figuris:
Duxque gregis, dixit, sit Iuppiter, unde recurvis
Fictus erat quondam Lybicus cum cornibus Ammon.
Delius in corvo proles Semeleia capro,
Fele Diana fuit, Maia satus ibide tectus,
Pisce Venus, niveâ Divûm regina iuvencâ.
Fatum est, Nile, tuum, Numen quod credidit exul
Se mendax verumque tibi: iam, Nile, deorum
Te latium dicam, neque enim meliore profectum
Tale gerit causa tellus Saturnia nomen.
Te profugi novere dii et mentita ferarum
Forma tuas coluit ripas, quibus oris imago
Tam fallax ac numen erat; novus exul arenas
Iam versat quoque, Nile, tuas, humana sed oris
Si facies neget esse Deum, meminisse, Canope,
Te cupio: si tecta feris peregrina colebas
Numina, quid prohibet, Numen sub carne latere
Humana? Totum fuit id si fabula mendax,
Nec fera, nec numen, nulla hic mendacia: verus
Hic puer et Deus est, quem tu lare protegis, exul.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.