Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

27.
Venit ut haec, Solymae celsas antistite summo
Procurante trabes tectumque parante superbo
Isacidûm templo, sollerter ab usque Canopo,
Exceptas primum Nilo, dein aequore vectas,
Litore Idumaeo deponens institor alnos,
Materiam templo dictos mittebat ad usus.
Tunc reliquas inter malus funesta securim
Sustinuit Solymisque illata et inutilis omni
Visa operi, multos iacuit despecta per annos,
Utilis immiti donec sublata reorum
Supplicio cessit Christo, regale datura
Victori solium; quod Averni ex faucibus ergo
Divina ascendit rapiendae victima praedae.
Tale autem dedit illa, solo cum fixa vireret
Indicium: siquidem procera cacumina malus
Haec eadem, Mariae Aegyptum cum prole petenti
Incurvari humilis lunato vertice terram
Amplexa est: iam tum sibi deposcente beatum
Virginis illius germen, meliore pianda,
Quam fuerit rapti fructus quae purpura, venâ.
Infantis cupidus, quem propter saecula stipes
Multa tulit, vultum tunc praetereuntis adorat
Et modico optatis sperat post tempore votis
Amplexuque frui; duram tunc illa bipennem
Planta, graves ictus ferri passura vocabat.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.