Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
27.
Venit ut haec, Solymae celsas antistite summo Procurante trabes tectumque parante superbo Isacidûm templo, sollerter ab usque Canopo, Exceptas primum Nilo, dein aequore vectas, Litore Idumaeo deponens institor alnos, Materiam templo dictos mittebat ad usus. Tunc reliquas inter malus funesta securim Sustinuit Solymisque illata et inutilis omni Visa operi, multos iacuit despecta per annos, Utilis immiti donec sublata reorum Supplicio cessit Christo, regale datura Victori solium; quod Averni ex faucibus ergo Divina ascendit rapiendae victima praedae. Tale autem dedit illa, solo cum fixa vireret Indicium: siquidem procera cacumina malus Haec eadem, Mariae Aegyptum cum prole petenti Incurvari humilis lunato vertice terram Amplexa est: iam tum sibi deposcente beatum Virginis illius germen, meliore pianda, Quam fuerit rapti fructus quae purpura, venâ. Infantis cupidus, quem propter saecula stipes Multa tulit, vultum tunc praetereuntis adorat Et modico optatis sperat post tempore votis Amplexuque frui; duram tunc illa bipennem Planta, graves ictus ferri passura vocabat.
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.