Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

8.
Segnis adhuc aberat, noctem quae parte secaret
Hora pari et medio nobis adversa diurnam
Climata respicerent gradientem tramite luce,
Qui nobis vero summae caliginis index
Est Phoebi ascensus, cum membra prementia stratum
Figit humi genibus Virgo, praesaga propinqui
Numinis; reliquas una prece colligit horas.
Nox caeli medium cum iam prope curreret axem,
Ex antro caelum fieri videt atque sereno
Sole magis rutilans spelaeum seque beatis
Agminibus cinctam obstupuit. Raptoque supremas
Ad sedes animo, Numen videt et divinae
Fit praesens Triadi: Patrem Prolemque tuetur
Atque Deum quem spirat amor communis adorat.
Hic propriae sobolis conspexit hypostasin aevo
Mole nihilque ipsum quod circumscriberet, una
Maiestate parem reliquis. Tum plenius omne
Susceptae sobolis fatum casusque futuros
Edidicit meliusque afflatis vatibus hausit
Divinum lumen; maior quoque mentibus ipsis
Aethereis est venturi data copia veri.
Nec mirum: decuit siquidem superaret ut alta
Reginae addictos matrisque scientia servos.
Notitia crescente faces mentisque calorem
Auxit et aeternis arsura incendia flammis.
Hic proprium vitae cursum fatumque legebat:
Hic gladios, hic mucrones, hic mentis acerbos
Quos olim passura fuit spectabat agones.
Laetitiae sed magna fuit tunc causa dolorum
Cernere diluviem: placitumque est Numinis ultro
Amplexa et gaudens, nullis mucronibus impar
Ad quaecumque patens exponit vulnera pectus.
Hac habita rerum specie, torrentis et instar[ERROR: no reftable :]225 instar : instas
Virgineo raptim fusis in pectore caeli
Deliciis utero prodit pulcherrima Verbi
Progenies, qua maiorem prius edere Numen
Rerum infinitis non quiverat argumentis.
Terrarum, caelique décor, promissus ad orbis
Imperium princeps, nullo non maximus aevo,
Virginea matris parvus puer exit ab alvo.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.