Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

33.
Iosippus vero, implendo postquam aera tulisset
Caesaris edicto, templo Panchaea daturus
Thura petit Solymam, quem sexta petebat ibidem
Esse, quaterdenûm numerum impletura dierum
Hebdomas, ut sobolem nuptae pro more iugales
Expertae thalamos Virgo lustranda referret.
Hinc ea, ne positam posset transgressa videri
Legem (quantumvis salva quoque lege piari
Non opus huic matri, iacto quae semine prolem
Non dedit) abstinuit fano, se donec ab orta
Prole, quaterdecies nova lux Phoebea vocaret.
Adfuit haec matremque monet, cui muneris ergo
Bisgeminus picta turtur cervice gemebat.
Et quibus Unigena aeternus matrisque propago
Una siclis redimenda fuit, Iosippus Eoa
Munifica regum oblata de merce coactum,
Primigeni pueri pretium legale parabat.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.