Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

21.
Sidereo genetrix sobolis laetissima vultu,
Pastorum iucunda fide, donisque levatâ
Pauperie; petrae legale subire periclum
Innocuam prolem cultri praesaga dolebat.
Isacii ritus olim sancita iubebant,
Postquam utero natus Phoebi iubar hauserit infans
Bis quater e mersis Moseâ solibus uti
Ad vulnus petrâ maribusque virile ferire
Praeputium patrisque datam cum semine labem
Sanguine diluere et carnis lenire furores.
Conscia sed puri partus nulloque receptam
Traduce progeniem, Virgo sua viscera novit
Non hac lege premi; nec quae famulantia stringunt
Servitia, artari valeat sub legibus author.
At quia forma humili non dedignatus herile
Occultare genus, patrio quod ducit Olympo
Filius, agnovit mater non impare servis
Hunc ratum servire iugo, diuturna paratum,
Libertate sibi dempta, iuga solvere Iudae.
Subicit infantem cultro primamque Latini
Sanguine divino lucem discriminat anni.
En tibi, Roma, novus scribi quo murice Consul
Postulet, Hebraeo fusus spectatur in antro!
Si tamen istius pretium tibi vile cruoris
Creditur, adveniet tempus cum sanguinis isto,
Non modo conscriptos laetaberis imbre Quirites
Perfusos primas anni signare Kalendas;
Idem divinus fieri petet iste tuorum,
Nobilior Tyriâ dominorum purpura, sanguis.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.