Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

3.
Sed Virgo et voces adyti et diversa ferentis
Excipiens populi sensum taciturna latebat
Atque ipso praegnans Duce, quem Iudaea petebat,
Isacidis ignota parens. Nec prodere sese
Sustinuit sapiens Virgo, sat gnara superbum
Indigenas sperare Ducem quem mater opumque
Regnorumque potens utero regina tulisset.
Intacti vero referentem pondera ventris,
Propria mendacem cito condemnasset egestas.
Ut taceam insidias et regis barbara semper
Consilia Herodis, melius quae posse silendo
Effugere indemnemque uterum praestare, sciebat.
“Tempus erit, mea quando nihil valitura iacebunt
Auxilia et mulier regis conatibus impar
Caelestes poscam curas” aiebat, “opemque
Maiorem humanâ sobolis tutela vocabit.
Nunc exile tuae, Deus, irradiare memento
Ancillae pectus mentemque, ut nutibus illa
Aequa tuis semper, celsi super ordine sistat
Consilii, placitoque orbem moderante quiescat.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.