Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

12.
Matris ubi gremio tepefactis incubat infans
Divinus membris, animis hunc talibus orsa est
Affari genetrix: “Proles aequaeva Tonantis,
Nunc etiam modicae soboles pulcherrima matris,
Ah quantum praesens facies tua distat ab illa,
Quae modo divini gremio splendere parentis
Visa mihi est? Summa quem maiestate verendum
Aspexi et colui, quamvis praesentis adorem
Hos quoque mente pari vultus, tamen abdita membris
Maiestas, nobis facie quam dispare fulget!
Una eademque hora stipulas stellasque prementem
Terrenaeque sinu matris gremioque rigentem
Aspicio modo te magnum, cui nulla valeret
Componi moles, sint caelum aut sidera, vidi.
Nunc modicum et qualem brevitas palmaris adaequet
Intueor, quem rapta Deum cui Patris origo
Aeterna est, nunc vero hominem, cui aegra recensque
Est matris caro. Nunc humili vilescis amictu,
Astrorum solisque decor patrisque venustas.
Te felix mater! Sed tu felicior esse
Matre alia quavis poteras: ut vilior esses
Sum tibi lecta parens, immensa ô lucis abyssus!
At quia sic placitum Patri pretiumque superbi
Ponere pro culpa tam grande decebat Adami,
Consilium sublime sequor, neque pigra tuorum,
Nate operum summo genetrix occurro labori
Meque humilis servae fidei pro viribus apto.”
Talia dicebat genetrix, assurgere plures
Cordis in affectus pluresque accendere mentis
Docta faces, quas nec socors, nec languida tentet
Musa sequi: superos ea cura fatigat olores.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.