Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ne quis vero Croatos a Slavis aut Illyriis aliam existimet esse nationem, hic monitum iri volumus. Croatos nempe tam inter se quam a Dalmatis Slavorum nomine nuncupatos in scripturis antiquis reperitur; In Privilegiis autem tantum se Duces et Reges Croatorum non Sclavorum nominarunt, ut Lucius /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 2. capite 15./ refert; Imo Croatia a vicinis Dalmatis et Ungaris Sclavonia nuncupata est ait /Libro 4. capite 3., libro 6. capite 4./. Sed nec Croati tantum, verum et Servii illius /Ibidem capite 11./ Slavi erant. Croatiamque et Serviam Slavonicas regiones /Ibi libro 4. capite 3./ vocat. Nam et Serviam antiquo vocabulo Dalmatiam vocatam fuisse /In notis ad Diocleatem nota 25./ vult. Georgius Barakovich opus suum /Vila Slovinkinja/ de Croatia sub Slovinicae Musae nomine, egregio versu concinnatum, edidit; omnesque superius dictae gentes vernaculam suam linguam generaliter Slavam, vel Slovinicam, id est Illyricam nuncupant, cuius usum communem habent. ut Croatae proprii, nas Hervatski aliti slovinski jezik: id est; nostra Croatica sive Slavonica lingua. Carnioli, nas krajnski inu slovenski jezik; nostra Carniolica et Slavonica lingua; sic caeterae. Quos enim Graeci et Latini Illyrios, ipsi se Slavos et Slovinos nuncupabant. Unde apud nonnullos tota Croatia Slavoniae nomine tenetur; apud nationales etiam Macedonia. Hinc Rogerius, Belam IV. Regem Ungariae a Tattaris pulsum in Slavonia moratum fuisse narrat; quae Croatia nostra Mediterranea (ubi Modrusam et Bihigon oppida muro texit) ac Maritima, in qua ad profligationem Barbarorum se conservavit, intelligenda est. Hornius item in Slavonica Illyrica Dalmatiam, Bulgariam, Croatiam, Albaniam, recenset: ac Pater Micalia tam titulum, Blago jezika Slovinskoga, id est, Thesaurus Linguae Illyricae, Lexico suo Illyrico Italico Latino inscribit, quam in eius Abecedaria serie sub littera H docet;
Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.