Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ne commemorem Svevladum Regem, qui ipse Bosnae, Valachiae, usque ad Poloniae fines, et Dalmatiae Croatiaeque imperavit, ut ex vetustissimo Commentariolo /De Regum Dalmatiae et Croatiae gestis/ traducit Marcus Marulus Patricius Spalatensis. Orientales item Croatiae termini longe ampliores sunt, quam quos recentiores Geographi ei describunt. Tillurum amnem, vulgo Cetinam, Porphirogenitus assignat, Hlevnam tamen regionem, quae trans flumen Cetinae est, Croatiae includit: ut superius diximus. Eum sequuntur Paulus Iovius /Libro 10./, Maurus Orbinus, Iacobus Luccarus et alii, qui Narentanorum regnum a Croatico proprio dividunt, Serblosque a Croatis separant: ob Imperium Orientale et Occidentale, quibus partes aliquo tempore suberant, et Regnum deinde in Croatiam proprie et Serbliam proprie divisum extitit. Caeterum non modo Narentani (ut in sequentibus demonstrabimus) Slava Croataque natio sunt, verum etiam ipsi Bosnii et Serblii. Uti ex supra relata Porphirogeniti sententia satis liquet; Chrobati qui Dalmatiae partes incolunt, a Chrobatis Albis originem ducunt etc. Et Slavis contermini sunt, Serblis, qui Chrobati dicuntur. Idem sentit Curopalates, qui /Ad Annum 1074./ ait; Servorum gens, quos etiam Crovatas vocant. Et Zonaras; gens Chrobatorum, quos nonnulli Serblos vocant. Blondus Item /Libro 2./; Rascia et Bosna pro Regni Croatiae Regionibus habentur. Idem /Libro 4./ Chronicon Charionis et alii mediae aetatis scriptores affirmant. Hertzegovinam item (quae vetus Chudvergia Orbino) et utramque Zentam (olim Labeates) Diocleas, Albaniam Luccarus, Slavoniae accensent; hic enim Albaniae mentionem faciens /Annali di Ragusa libro 3./; Dolcigno, Smokviza et Zarnagora, poste nell estrema parte di Slavonia. Ioannes Lucius /In notis ad historiam Diocleatis ad finem/ Epirum quoque reliquaque loca Slavi quod possederint, non negat. Thessalonicam etiam, Pellam, Pheras, Andram, Philippos et Heracleam Pater Iacobus Micalia e Societate JESU, Croatiae sive Slavoniae /Thesauro linguae Illyricae/ attribuit. Et quidem Bjelobardo, et Bjelazora inter Plinii historias celebratae Macedonum Civitates maioris linguae et potentiae Croatorum antiquitatis perhibent testimonia. Quin et posterioribus annis Nemanichii Reges Macedoniam, Epirum, Graeciam, Romaniam et Bulgariam suo Imperio subiectas tenuere. Unde Stephanus IV. Rex, Duscianus sive Misericors dictus, Imperatorio Romanorum et Serbiorum, sive Serbiae, Graeciae et Bulgariae, titulo usus, Rasciae et Bulgariae Reges constituebat. ut tradunt Maurus Orbinus /Opere citato/; Iacobus Luccarus, Georgius Hornius et Casimirus Freschottus.

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.