Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ne commemorem Svevladum Regem, qui ipse Bosnae, Valachiae, usque ad Poloniae fines, et Dalmatiae Croatiaeque imperavit,
ut ex vetustissimo Commentariolo /De Regum Dalmatiae et Croatiae gestis/ traducit Marcus
Marulus Patricius Spalatensis. Orientales item Croatiae termini longe ampliores sunt, quam
quos recentiores Geographi ei describunt. Tillurum amnem, vulgo Cetinam, Porphirogenitus
assignat, Hlevnam tamen regionem, quae trans flumen Cetinae est, Croatiae includit: ut
superius diximus. Eum sequuntur Paulus Iovius /Libro 10./, Maurus Orbinus, Iacobus
Luccarus et alii, qui Narentanorum regnum a Croatico proprio dividunt, Serblosque a
Croatis separant: ob Imperium Orientale et Occidentale, quibus partes aliquo tempore
suberant, et Regnum deinde in Croatiam proprie et Serbliam proprie divisum extitit.
Caeterum non modo Narentani (ut in sequentibus demonstrabimus) Slava Croataque natio sunt,
verum etiam ipsi Bosnii et Serblii. Uti ex supra relata Porphirogeniti sententia satis
liquet; Chrobati qui Dalmatiae partes incolunt, a Chrobatis Albis originem ducunt
etc. Et Slavis contermini sunt, Serblis, qui Chrobati dicuntur. Idem sentit Curopalates, qui /Ad Annum 1074./ ait;
Servorum gens, quos etiam Crovatas vocant.
Et Zonaras; gens Chrobatorum, quos nonnulli Serblos vocant.
Blondus
Item /Libro 2./; Rascia et Bosna pro Regni Croatiae Regionibus habentur. Idem /Libro 4./
Chronicon Charionis et alii mediae aetatis scriptores affirmant. Hertzegovinam item (quae
vetus Chudvergia Orbino) et utramque Zentam (olim Labeates) Diocleas, Albaniam Luccarus,
Slavoniae accensent; hic enim Albaniae mentionem faciens /Annali di Ragusa libro 3./;
Dolcigno, Smokviza et Zarnagora, poste nell estrema parte di Slavonia.
Ioannes
Lucius /In notis ad historiam Diocleatis ad finem/
Epirum quoque
reliquaque loca Slavi quod
possederint, non negat. Thessalonicam etiam, Pellam, Pheras, Andram, Philippos et
Heracleam Pater Iacobus Micalia e Societate JESU, Croatiae sive Slavoniae /Thesauro
linguae Illyricae/ attribuit. Et quidem Bjelobardo, et Bjelazora inter Plinii historias
celebratae Macedonum Civitates maioris linguae et potentiae Croatorum antiquitatis
perhibent testimonia. Quin et posterioribus annis Nemanichii Reges Macedoniam, Epirum,
Graeciam, Romaniam et Bulgariam suo Imperio subiectas tenuere. Unde Stephanus IV. Rex,
Duscianus sive Misericors dictus, Imperatorio Romanorum et Serbiorum, sive
Serbiae, Graeciae et Bulgariae, titulo usus, Rasciae et
Bulgariae Reges constituebat. ut tradunt Maurus Orbinus /Opere citato/; Iacobus Luccarus,
Georgius Hornius et Casimirus Freschottus.
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
|