Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Admiratione demum haud dignum est; rerum antiquitus in Croatia gestarum memoriam, tenuibus membranis aut corruptibilibus tabellis inscriptam, ad nupera Lucii tempora copiosam non supermansisse: ubi, quod lapis supra lapidem manserit, mirum! postquam tot infestis, Romanorum primum, diversorum deinde Barbarorum incursionibus fatigata, postremum tribus iam continuis saeculis Turcorum iugo maxima sui parte oppressa igne ferroque evertebatur Croatia! cuius valida quondam Oppida et opulentae Civitates, vallis, fossis et Civibus fortissimis munitae, prostratae adeo sunt et attritae, ut plurimarum vestigia vix noscantur, non paucarum etiam nomine abolito. Habuit autem (procul dubio) tam Diocleas, quam Archidiaconus manuscripta quaedam priscorum Regum rerumque Patriae monumenta, eaque (ob typorum tunc defectum ac litteratorum paucitatem, perque tot temporum iniurias) ad manus Lucii non pervenerunt. Nec omnis Regum aut rerum Croatiae in Latinis ipsorum privilegiis, ita orae maritimae expeditis, fundatur memoria: quae in locis illis, utique tutioribus et a populo litteras amante, conservata reperiuntur. alia Croatis suis Mediterraneis vernacule expedita, cum caeteris Regni et Regum opibus inter tot flammas periisse, censendum est. Reges autem illos Latinae linguae vix gnaros, posteriorum etiam Ungaricae nationis Croatiae Banorum, Bosnae quoque Regum privilegia, vernaculo sermone et litteris expedita, quae plura legi, probant.

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.