Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

His addit Ioannes Lucius /Operis citati libro 1. capite 11./ Slavos Francis in Germania a Septentrione, in Illyrico vero ab Oriente conterminos fuisse. eiusdem rite opinionis est de Slavis Orientalibus, qui Longobardis proximi, Foroiuliensique eorum Ducatui contermini erant, qui nomine Carnuntum sive Carantanorum /Paulus Diaconus/ nuncupati; nunc autem in Carnos, Stirios et Charinthios distincti sunt, quos subditos fuisse Francorum Imperio, Lazius /Migrationibus gentium/ tradit : Et quidem Istriam, hodie Schlavoniam dictam, Aeneas Sylvius /Historiae Europae capite 18./ quod veteres Italiae tradiderunt, redarguit, inquiens; Inconvenienter Italiae iungitur Adriatico sinu disiecta, et in peninsulae modum circundata mari, qua continenti applicatur a tergo. Plinius Istriam adhaerere Liburniae dixit. Ex quo palam fit, Croatinos Liburnorum loco succedere. Et paulo inferius; Istri hodie Schlavi sunt, quamvis maritimae urbes Italico sermone utuntur, utriusque linguae peritiam habentes. Idem de Carnis et Japidibus /Ibi capite 19./ sic ait; Carni inter quos Japides enumerantur, Istros sequuntur. Schlavi tamen, quorum sermo regionem obtinet. In Carinthia, quae regio Carnis applicatur (eodem Pontifice /Capite 20. et Megiser/ teste) quoties novus Princeps rei publicae gubernationem init, in ipsa functione sermone Schlavonico (sunt enim et ipsi Carinthiani Schlaviae) inclamatur. Sed et Lindevitus Pannoniae Saviae Dux, Carnioliam (inquit Schönleben /Annalium Carnioliae parte 3. ab Anno 820. ad 823./) et Carinthiam, pervasit suaeque adiecit ditioni. Quod ipsum Adelmus /Ad Annum 820./ innuit, ubi de tribus, contra Lindevitum Imperatoris exercitibus de Italia in Pannoniam missis, ennarat; quod unus in Alpium Noricarum transitu, hostium manu resistente, prohibebatur; et alter, medius, qui per Carantanos intrabat, in tribus locis hostes sibi resistentes superaverit. Ac post Lindevitum, Carantaniae et Carnioliae Ducem Vratislavum, sive potius Brazlavum, intra Dravum et Savum dominantem, fuisse, refert /Ibi ad Annum 884. et 888. ex Annalibus Fuldensibus/ idem Schönleben. Quemadmodum et hunc Brazlavum, sive Brazlavonem filium aut nepotem fuisse Brinonis, credibile esse, /Ibi pagina 422. et 425./ putat; qui Vindorum sive Slavorum Marcham possidebat: ita ut parti Styriae, Charinthiae et Carnioliae dominaretur. Nam et in Stiria Urbium populi plerumque Teutones Schlavi /Aeneas Sylvius capite 21./ In hac Provincia Adriaticas Illyrici regiones aggrediens Ostrivoj Slavorum Princeps (a quo continua Croatorum Regum series apud Diocleatem, Orbinum, Marulum, et Freschottum legitur) aedificavit oppidum Slovengrad, aliis Sloveni gradetz /Iacobus Luccarus, Annali du Ragusa libro 1./ Germanice Windischgratz, Latine Slavigracium nominatum. Ipsa etiam regionis princeps Urbs vetus nomen a Slavis acceptum, in hodiernum diem florens conservat, Gradatz vel Gradetz et Gradtz, coeteris etiam linguis commune nisi quod recentiores pro Gratio et Gratia, Graecium scribere consueverint. Austriam praeterea Illyricanae Provinciae regionem Ioannes Tomkus Marnjavitius, Episcopus Bosnensis /In praefatione Regiae Sanctitatis Illyricanae Nobilitatis ad Ferdinandum IV. Regem Apostolicum/ rite appellat; quae quamvis Germanicis moribus, sermonique iam populariter assueverit, nihilominus tamen, ut alia a Germania, tellus, praerogativa suffragiorum, in Sacri Romani Imperii Comitiis ferendorum, omnibus Germanicis Provinciis communi, abdicitur perpetuo, suaeque priscae iuncta manet Illyricae origini. Septentrionales vero sive Albi aut Magni Chrobati sunt Slavi Vandali et quos in Venedicos et Sarmaticos distinguit Georgius Hornius /In Arca Noë/; et Venedicos denuo in Bohemos, Moravos et Sorabos; hos iterum in Pomeranos, Mechlenburgenses, Marchios, Lusatas, Misnios, Anhaldinos: cum Sarmaticos in Russiam, Poloniam et Lituaniam; de quibus omnibus suis locis uberior nobis sermo erit. Nam et circa Annum Christi 550. (Georgius Bertoldus Pontanus /Bohemiae piae libro 1./ scribit 645.) Chroatae gens Illyrica, Cseho, Leho et Russo fratribus Ducibus ex Croatia Interamnia, et loco eorum praecipuo Arce Crapina progressi, in Septentrionalibus a Danubio partibus, tria Regna florentissima, sibi cognominia fundaverunt; videlicet Cehos, sive Bohemos, Lehos, alias Polonos et Russos. ut de Ceho Bohemorum fundatore apte applaudit Martinus Cuthenus; /In Ducum Regumque Bohemiae gestis/
Illyrico profugus primum dat iura Bohemis
Cechius; hinc nomen gens trahit illa suum.
et Casparus Cropacius; /Duces et Reges Bohemiae/
Facta caede domi, metuens causaeque sibique
Zechius Illyrico transfuga cedit agro.
Et procul a Patria peregrinis quaerit in oris,
Cum sociis sedes spe meliore novas.
Longum iter emensus, tandem quibus undique cincta es,
Hercinios saltus, terra Bohema subit.
Fructiferos inibi colles, et amaena vireta
Cernens, non uno, pascua laeta, loco.
Tum vitreos fontes, et plenos piscibus amnes,
Arvaque cultura fertiliora nova.
Hunc sibi prae reliquis habitandum deligit orbem,
Indigenas poscens in sua vota Deos.
Dent aditus laetos, Regnique exordia firment:
Hinc Ducis illius gens ea nomen habet.

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.