Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ex recentioribus quoque Patriae scriptoribus et Poëtis Vir doctrina pietateque insignis, Ioannes Zanottus, itidem iuris utriusque Doctor et Metropolitanae Iadrensis Canonicus, Publii Virgilii Aeneidem in vernaculam traducens, Slavonicam linguam vocat, Lectoremque hisce verbis alloquitur; Nemarim svitovnu pohvalu, radi çistoche bessida: jere koliko Gradova u ovoj kraini jest, mogu riti, da tuliko varsti jezikova ili govorenja jest, i svakki svoim zakonom osobitto govori, tako da svi Harvati jesmo, a jedan druggomu svakku bessidu nerazumimo. id est; Non curo Mundi laudem, pro sermonis elegantia: quippe quotquot ih hac regione Civitates sunt, tot, possum dicere, Grammaticae dialectos esse, et quisque particulari suo modo loquitur: adeo cum omnes Croatae simus, alter tamen alterius omne verbum non intelligimus. Nec aliunde Dalmatiae, a Romanis institutae Provinciae nomen hoc, quam a Dulmno Croatiae regione et olim urbe cognomini, Regiae Croatorum Coronationis loco (uti suo loco referemus) desumptum Romani dilatarunt: nec Dalmatiae Regni titulo alios quam Croatiae Reges usos comperimos. Iadram vero Ptolomaeus ut coeteri Geographi, in Liburnia statuit, /Libro 2. capite 17./ imo inter Liburnicas Insulas etiam Traguriam numerat, quas omnes Liburnicas Dandulus Venetus /Ad Annum 874./ appellat, Croatiamque, inter Macedones et Istros, in Albam et Rubeam dividit.

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.