Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quo ad vero Civitates memoratas, ei argumento, ex Porphirogeniti relationibus desumpto inhaeret, quod Diocletianus Imperator, valde Dalmatiam amavit, unde etiam populi Romani colonias eo deduxit. Et postquam Slavi Romanos deleverunt, eorumque loca tenuerunt, reliqui Romani in orae maritimae oppidis servati, eaque etiamnum tenent, et sunt ista: Rausium, Aspalathum, Tetranguria, Diodara /Ioannes Lucius, De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 1. capite 6./. At sicut Mare Dalmaticum dici non poterat, antequam ipsi Dalmatae mare attigissent, quod diu post Romanorum adventum evenisse constat: neque aliquis ex antiquis auctoribus Dalmatici maris mentionem facit, solus Ptolemaeus aliquas ex Insulis Adriaticis, quas caeteri inter Liburnicas ponunt, Dalmaticas nominavit: sic etiam, deletis Romanis et Dalmaticae Provinciae nomine sensim cessante, nec Mare Dalmaticum, nec Insulae Dalmaticae, minus Civitates, in Continenti Croatico sitae, Dalmaticae dicendae sunt. Et sicut Rausinam Porphirogeniti Civitatem sua liberalitate Dalmatiae adimit, Slavoniae approprians: ita magis Spalatum et Iadram (Tetraguria minus curata) Slavonicae earum Croatiae iure bono reliquisse debuisset, non ignarus suarum in utroque opere /De Regno Dalmatiae et Croatiae et Memorie di Trau/ traditionum, ubi revolutis Dalmatiae Civitatum Archivis, inter tot divorum Croatiae et Ungariae Regum privilegia nec unum reperitur a Graeco aut Franconico quopiam Imperatore illis concessum. quin Privilegia Regum Croatorum Cathedrali Ecclesiae Traguriensi concessa, adhuc ante Beati Ioannis Episcopi illius tempora periisse /Libro 2. capite 11./ indolet. Sed eaedem ipsae Dalmaticae Lucii nostri Civitates tam Croatiae Regibus, eorumque Vices gerentibus Banis, ac ipsorum substitutis Vicebanis anterioribus temporibus parebant: quam etiam ex Croatica Nobilitate proprios sibi Comites et Protectores semper eligebant. ut apparet in praeliminari eiusdem operae, Memorie Historiche di Tragurio intitulatae: ubi Comitum et Protectorum Civitatis Traguriensis deducta serie, ab Anno Christi 1000, usque ad Annum 1420 et ulterius, meri Croatiae, Regiique Comites illi praefuere. quam totam seriem 36. tantum annis (id est a 1322, ad 1358) Veneti Praesides interruperunt. Quod vero /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 2. capite 15./ Dalmatas a Croatis etiam Latinos nominatos reperiri asserat; ac ulterius /In praefatione Memorie di Trau/ dicere praesumat: quod lingua Romana moderna, o volgare, non piu Italiana che Dalmatina puo dirsi: id a nullo Dalmatarum, sed nec ab Italo linguae et regionis gnaro facile quis audiverit aut legerit. Dalmatae namque ipsi (servato hoc veteri Provinciae Romanorum in Illyrico institutae nomine) licet etiam Ducali Venetorum a Regali Croatorum iurisdictione separati, raro se Dalmatas (taceo Italos aut Romanos) sed Slavos et Croatos proprie, vernaculamque Slavam, Slovinicam, Croaticam, vocant. Nec ullus est inter innumeros gentis huius, genio ad Musas aeque aptissimae ac deditissimae, qui vernaculam secus nominaret; ut supra memoratus Barakovich Iadrensis utrumque opus suum (Jarula uresna et Vila Slovinka) Slavonicum et Croaticum, Patriamque Croatiam ait: summam, Vilae premissam, sic ordiens;
Zgovor, strah i suze, razmirno dreselje,
Ljuben cvil i uze i skladno veselje.
Slovinske Dexelje, da xivu slovuchi,
Izpunif me xelje grem svitu pojuchi.
Quod Latine sic efferi potest;
Condictum atque metum, lacrymas, incommoda belli,
Dilectos gemitus, vincla et concordiam amorum,
Illyrici tellus ut vivat nempe sonora,
Orbe canens compos votorum pergo meorum.
et in responso ad Presbyterum Matthaeum Thomasevitium /Ibi pagina 267./
U slozi Harvatskih, menise tako mni,
I pismah Slovaçkih, da tebi druga ni.
id Latine sonat;
- - - Chrovato carmine, cantu
Illyricoque, ullum vix tibi credo parem.
ac ad eundem auctorem Ioannes Tonkovich Canonicus Sibenicensis sic /Pagina 269./ applaudit;
Da pokle livadi i gorre Planinke
Çastni glas osladi tve Vile Slovinke,
Spivajuch Zadarske pohvale dostojno
I slave kotarske istinom vokolno
Poznasse pokojno Hervatsku çistu kërv.
quod ita interpretatur;
At postquam campos, postquam iuga montium obivit
Illyricae Musae fama decora tuae,
Urbis condignos modulata Iadrensis honores,
Et circum iusto regna Liburna modo;
Sincerum genium gentis novere Croatae. etc.

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.