Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Termini porro Croatorum Regni a diversis authoribus diversimode statuuntur. Graeci
Orientalem Cetinae, Occidentalem Arsiae flumina ponunt. E quibus Porphirogenitus haec
scripto reliquit. /Capite 30./
A Zentina fluvio Chrobatia incipit, extenditurque versus mare ad Istriae usque Confinia, sive Albunum Urbem, versus Montana, aliquatenus etiam supra Istriae Thema excurrit, versus Tzentina et Chlebna Serbliae regionem attingit.
Subnectit Porphirogenito Lucius /Operis citati libro 1. capite 13./
At quia Chlebna ultra Zentinam (sive, ut hodie Cetinam) est; ideo subdit, versus Zentinam regionem attingit: ut cognoscatur flumen Cetinae in maritima parte Orientalem terminum Croatiae fuisse: in interiori vero Chlebnam quoque in Croatia inclusam;
adducta altera eiusdem Imperatoris sententia, qua asserit, quod a Ragusio Zachlumorum Principatus initium habet, et ad Orontium flumen tendit, oraque Maritima Paganis, (id
est Croatis non baptizatis) Montana, quae ad septentrionem Chrobatis,
id est baptizatis quae infronte Serbliae contermina est. Graecos
sequuntur Latini; communiterque Occidentalem Croatiae terminum ad Arsiam fluvium /Plinius
libro 3. capite 13, Lucanus Annaeus libro 2. capite 1, Petrus Coppus, Maginus etc./
extendunt, uti ad secundum, sive posteriorem Liburniae terminum, et
Albonam in Croatico solo esse affirmat
Ioannes Lucius /Operis citati libro 6. capite 3./; priorem quippe ad Formionem amnem
fuisse memorat Fuscus Palladius /De Situ orae Illyrici libro 1./, antiquitus ad Timavum et
Alpes usque extensum fuisse in tractatu sequenti de Liburnia, docebimus; Patriorum
scriptorum, omnium merito antiquissimus Thomas Spalatensis Archidiaconus /Capite 13./ haec
Regni Croatiae adscribit fuisse Confinia, Ab Oriente Delmia, ubi Civitas Delmis, in qua est quaedam Ecclesia, quam Beatus Germanus Capuanus Episcopus consecravit, sicut scriptum reperitur in ea. Ab Occidente Carinthia, versus mare usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confinium Dalmatiae, et Istriae, ab Aquilone vero ripa Danubii usque ad mare Dalmaticum, cum tota Maronia et Chulmiae Ducatu. Et
rite Croatorum Regnum usque ad ripas Danubii xtensum fuisse adhuc anno Christi 838. observavit
Ioannes Lucius /Operis citati libro 2. capite 2.et 8./ idemque a saepefato Imperatore
Porphirogenito fideli memoriae traditum est; qui Turcis (nunc Ungaris)
confines describens /Capite 30./ ait: Ad Orientem Bulgari, separante eos Istro, qui et Danubius ad septentrionem Patzi (hodie
Poloni) ad Occidentem Franci (Germani) ad Meridiem Chrobati. A Chrobatis namque (ut
idem prosequitur) qui in Dalmatiam venerunt, pars secessit et Illyricum tenuit, atque Pannoniam. Pannonia
quoque Croatiae olim nomine tenebatur; Branslavonem quippe
eius partis Regni Croatorum fuisse Ducem, quae
inter Savum et Dravum sita est,
Annales Francorum
Fuldenses referunt /Anno 884./ et Ioannes Lucius /Operis citati libro 2. capite 2./.
Croatos quoque fuisse qui Saviam occuparunt ex Porphirogenito et Cedreno constare, idem
/Ibi
libro 12./ asserit. Et alibi /Libro 1. capite 15./
Savia et ager Sirmiensis a Slavis Croatis occupata, Slavonia vocatur.
Superiorem item Pannoniae partem Aeneas Sylvius, qui deinde Pius Pontifex et Stephanus
Broderich Slavoniae sive Croatiae accensent. Aventinus praeterea /Libro 1./ fidem facit;
quod Slavi traiecto Danubio Iustiniani I. Imperatoris tempore, occuparunt Dalmatiam, Liburniam, Pannoniam et partem Norici, quae etiamnum Slavonia dicitur. Nam
et Turcae nuper dum in modernae Ungariae possessu fuissent, cis Danubianam Croatensem sive
Croaticam, et populos Croatinos (Hrvatjani) appellabant. Sed et trans Danubium amplissimis
terminis Croatorum Regnum extendebatur, ut ex superius narratis Porphirogeniti verbis
constat, qui ulterius /Capite 31./ scribit; Chrobati, qui Dalmatiae partes incolunt, a Chrobatis Albis Baptisimo expertibus, originem ducunt, qui ultra Turciam prope Franciam, habitant, et Sclavis contermini sunt non baptizatis, Serblis, qui Chrobati dicuntur, lingua Sclavorum, id est terram multam possidentes. Et
/Capite 30./
Caeteri vero Chrobati versus Franciam commorabantur, et appellabantur hodie Belochrobati, sive Chrobati Albi proprio Principi subiecti. Parent autem Othoni magno Regi Franciae, quae et Saxonia, Baptismique expertes, affinitatem cum Turcis, et amicitiam contrahunt.
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
|