Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SVMMA

--> occupationibus, vitaeque ministerijs coniungere. Id verò facilè praestaturum, qui neque plus iusto sibi occupationum, et laborum assumat, neque illis ob spem lucri, vel gloriae, sed vnius honestatis gratiâ mentem, atque corpus exerceat. Sic enim liber, Suique, et rerum potens sapienti ratione omnia temperabit: neque se negotijs seruili anxietate subijciet, properans opus absoluere, veluti tum demum illius fructum collecturus: sed, quae aget, sibi, ac suae tranquillitati coget seruire, ex ipsomet rerum actu laetitiam percipiens. Nonum, Nihil vel honestarum, quae extra hominis arbitrium sunt, rerum iusto vehementiùs optare. Non quidem vt omni affectione animus careat, sed vt tranquilla sint vota, neque nimio anxioque ardore quietem perturbent. Decimum, Superuacuas aliena obseruandi curas compescere, vt quae maeroris, iracundiae, aliarumque perturbationum materiem soleant suggerere. Quod si aliquid vltro in alienis se moribus, atque factis indignum obiecerit, cui mederi nostrum minimè sit; Diuino id iudicio relinquere, et à cogitatione, ac memoriâ quamprimùm expungere. Non minimam siquidem nostrarum molestiarum partem ex Alijs oriri, magnumque proinde earum compendium ab eo fieri, qui, in utili externarum rerum cogitatione dimissâ, sibi norit vacare. Vndecimum, Humanum omne genus fraterno amore complecti, eiusque felicitatem,

-- 279 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.