Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SVMMA

--> Quorum rabidam vim ne ipsis quidem Iratis semper licuit euadere: alijs dementiâ, praecipiti Alijs morte correptis: vt Aiacis, Syllaeque exempla testantur. Dissimillimum Irae Amoris improbi vitium, externam si speciem intuearis: quae huic ridibunda, illecebrosa, et ad omnem amoenitatem composita. Sed nihilo tetrum, ac ferale minùs inuenies, si penitùs introspicere arcanos cruciatus libeat, quibus deditas sibi mentes miserrimè absumit. Neque putandum, marcidi, et somniculosi veneni genus hoc esse. Nihil illo truculentius, nihil in furias, in sanguinem, in caedes proiectius, vbi quidquam suae libidini obsistat. Documento sit furor, quo Brutarum Animantium corda succendit. Detestatio tam pestiferae luis, per enumerationem Malorum, quae humano generi plurima, et grauissima infert. Ambitio post Amorem se obijcit, splendido et ipsa cultu oculos rapiens. Cum tamen nullus Tyrannorum grauiori, quàm illa, seruitutis iugo subiectos oppresserit, facultatibus violentiùs exuerit, durioribus imperijs vexauerit, in plura, et saeuiora discrimina praecipites egerit. Quam Ambitiosorum miserrimam seruitutem multò etiam intolerabiliorem facit stipendij tenuitas: cum non modò nihil solidi fructus ex tot laboribus capiant; sed neque ipsam famam, leuissimum caeteroqui, et inane praemium, synceram, atque plenam obtineant. Testantur id duo cum primis famosa

-- 267 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.