Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIB. III.

--> verò alteram, et quae arripientes nil laedat. Debere igitur Sapientem ad omnia, quę sibi à Fortunâ porriguntur, ita se aptare, vt dextrâ potiùs ansâ, leniore, et innoxiâ, quàm oppositâ res oblatas apprehendat: nimirum vt in ijs, quae Bona duntaxat occurrunt, respiciat; ab alijs verò, quae laedunt, mentem prorsus auertat. Exemplum eiusmodi sapientiae in Iulio Caesare, et Leonidâ Spartano proponitur. Eadem suadetur exemplo Naturae, cuius discors in elementis concordia non alio, quàm huiusce artis, ingenio tam immota, atque stabilis permanet. Ex omnibus porrò tristioris Fortunae fructibus illum longè praeclarissimum esse, quòd materiem illa Virtutis, gloriaeque occasionem suppeditet. Varia proinde argumenta ex honestate, atque gloriâ eruuntur, quibus ad inuictam, et hilarem Aduersorum tolerantiam excitare se animus possit. Proderit etiam quamplurimùm, meminisse, ac pro certo statuere, nihil in rebus humanis sine Dei nutu euenire: cuius prouidentissimo, amantissimoque regimini Mortales omnes deceat se penitùs tradere. Si enim adeo plenum ille obtinet in rerum conditarum vniuersitatem dominium, vt, quamuis, nullâ Boni nostri ratione habitâ, Mundum gubernaret; aequissimo tamen animo illius ferri deceret imperia; quantò aequiùs subeunda nunc sint, cum non ad suum commodum, sed ad subiectorum vtilitatem, pro parentis potiùs, quàm domini more, colliment?

-- 252 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.