Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIB. II.

--> casuum praemeditationem, cum Epicuro, Sapienti interdicimus. Quin illam prudentiae consentaneam, instruendisque aduersùs ventura Mala animis apprimè opportunam censemus. Falsò quippe Epicurus docebat, ex eiusmodi prouisu nihil aliud, quàm vanas formidines, et aegritudinis incrementum, referri: cum veriùs Malorum inde sensus, atque terror soleat imminui. Id verò multis, apertisque rationibus confici potest. Nam Inscitia, ceu nox, semper trepida: prospectisque multò leuius, quàm ignotis percellimur: eodem planè pacto, quo minùs in luce, quàm nocturnas per vmbras, trepidi sumus. Exemplo esse potest securus Alexandri Macedonis, sub ipsam horam ineundi cum Dario certaminis, somnus, quem vigil de futurâ pugnâ meditatio praecesserat. Atque hinc prima ratio nostrae aduersùs Epicurum propositionis eruitur. Qui enim casus impendentes prospexit, illorum iam vim, naturam, et magnitudinem cognitam habet, minùs idcirco ad subitam aggressionem trepidaturus, quàm qui, nihil eiusmodi antea meditatus, vel leuissimâ, et saepe inani consternatur, ignota pro maioribus ducens, occursantis discriminis specie. Afferuntur nonnulla exempla inanium terrorum, qui ex rerum obiectarum ignoratione oriuntur. Qualis ille, quo suos Heliogabalus conuiuas affecit, exarmatis leonibus in triclinium immissis. Nec non Panicus, apud Tacitum, Romanis

-- 246 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.