Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 38 --

EVTHYMIAE Liber Secundus 1
1. Felix, atque iterum felix, sua pendere norît:
Si Bona gens Hominum! Nullo munimine quamvis
Tecta sub aetherei mittatur luminis oras;
Non tamen est, genitam naturae lege malignâ.
Cur se propterea doleat: vulgoque Ferarum
Cur habiles plumas, innataque vellera, curuum
Aut capitis decus, et validos inuiderit vngues:
Omnia dum, varius quae rerum postulat vsus,
Instrumenta Boni, vitaeque operosa tuendae,
Praesidia in solâ, meliùs Ratione recepit.
Singula ne memorem, quae nobis plurima longè,
Commoda, tam pulchro caeli de pignora manant;
Anne parum, nostris hilarem quòd fingere vitam
Hinc licet auspicijs, nec auarae obnoxia sorti,
Ex se laetitiam sibi sufficit ipsa voluntas?
Fac, genus hoc vsquam mercis venire, beatum,
Hoc aliquo nasci terrarum limite germen,
Omnia maestitiae abstergens quod Nubila, puris
Cordibus aeternae inseribat. Thaumantida pacis;
Vllane te medij facies discriminis, vlla
Terreret series longarum immensa viarum,
Oppositaeque Alpes, tumidisque agitata procellis
Aequora; quin dulcem ad metam per saxa, per vndas,
Ipsaque Daedaleis per Nubila cursibus ires?
Vllane Lydorum abnueres aeraria regum
Muneris in tanti pretium spondere, futurus
Ilicet hoc vno diues, nullius egenus,
Terrenaeque ferunt sortis quôad iura, beatus?

-- 39 --


Et tamen haec nostro vernat sub pectore messis
Aurea: tam laetam quovis Natura sub axe
Proposuit mercem Mortalibus. Vnica nigro
India sit felix hebeno: fragrantia soli
Thura legant syluis Arabes; non imputat vllis
Se propriam, nullis facilem se denegat oris
Pax, Mundi commune Bonum: eximijsque referta
Dotibus, haud (merces veluti gazaeque minores)
Prouentu pretium raro, latebrisque tueri
Indiget, haud famâ se commendare remotâ:
Aemula quin potiùs Phoebae lampadis, omnes
In populos pleno sua gurgite dona refundit,
Festinatque capi, se seque morantibus offert.
Desint diuitiae, Regnantûm gratia, fulgor
Nominis, illustres proaui, sublimia sceptra:
Quid tum? Non ideo deêrit plenissima (mentem
Dummodo quis rectâ instituat ratione) voluptas.
Ni, tibi concessam, Fortunae, prodigus, vltrò
Vendideris; stabili propriam sub lege tenebis. 2
2. Quod quia Socratico meditatus Apolline, letos
Irrita quàm veniant aeui felicis ad vsus
Omnia propitiae, docui iam, munera sortis;
Nunc quàm vana cadant minitantis fulmina, quoque
Illius infestam Sapiens vim robore frangat,
(Da fontes, da, musa, nouos haurire) docebo.
Vt, veluti spes ambiguas, infidaque vota
Depulimus, nil fortuitis occurrere docti
Eximium in rebus; sic (quae pars altera restat)
Tristitiam imbellem, consternatosque timores
Mente relegemus, nil extima vulnera gnari,
Nil varias clades, humanorumque Malorum
Compositis virtute animis tormenta nocere. 3
3. Non tamen hìc ideo (quantumlibet illa repostos
Iactitet arcani tripodas sententia Veri) (a) [ERROR: no reftable :] (a) Vide Epict. cap. 8. Sen. ep. 24. et 78.
Omnia quae nobis extrinsecùs aspera rerum
Adueniunt, falsò contendam inimica putari:

-- 40 --


Naturae ceu sponte suae nil corpora laedant,
Nil animos: neque saevitiae verique doloris
Plus habeant, nostri vanus quàm pectoris error,
Inque suas poenas mens ingeniosa, maligno
Addit opinatu immeritis. Haec splendida dictu
Communis siquidem sensus ratioque refutat,
Cecropijs grauior Veri cortina magistris. 4
4. Id potiùs, nulli quod sit dubitabile, ponam:
Mentem hominis multum versandis rebus, et vtram
In biuij partem libeat, seu limite dextro,
Siue sinistrorsum flectendis, iuris habere:
Quatenus alterutrò spectantia plurima in illis
Iam falsa effingit; iam parua impensiùs auget;
Oppositis iam mista (Mali nil quando, Boniue
Syncerum penitùs Mundi concordia discors
Rebus in humanis patitur) quocunque remoto
Alterius sortis discrimine, pura seorsum
Concipit: hinc adeo vim, mensuramque doloris,
Fortuiti quo corda solent percellere casus,
Non tam luctificâ venientûm ex indole rerum,
Quàm varijs animi ducendam e sensibus, eque
Iudicijs, medias quêis res perpendimus ipsi. 5
5. Quae nisi vera forent; eadem cur fata sereno
Altera pars hominum, turbato ast altera vultu
Exciperent? Audin, quàm tristibus omnia circùm
Compita, perque domos iactetur nuda querelis
Pauperies: ceu sortis onus, quo maximus aether
Non grauior Mauri senis in ceruice recumbat:
Quoque superpositam semîustaque membra prementem
Enceladus nunquam, sapiens, mutauerit Aetnam?
Et tamen hanc Phocîon adeo complexus amicè est, (a) [ERROR: no reftable :] (a) Plut. in vita Phoc.
Dyrceusque Crates etiam quaesiuit; vt alter (b) [ERROR: no reftable :] Laert. in vita Crat.
Quantovis Macedûm mutare negauerit; alter
Toto etiam patrio redimi bene duxerit auro.
Si pereant merces; nullum se luget Auarus,

-- 41 --


Iamque venena parat, gladios, suspendia. Rerum
Discat Anaxagoras iacturam; Munera vestra (a) [ERROR: no reftable :] (a) Val. Max. lib. 8. cap. 7.
Agnosco, Superi, referet. Proh quale gementi
Curarum dempsistis onus! Iam non ego fundis,
Non opibus viuam, non lucro haeredis auari,
Sed mihi, sed sophiae. Felix iniuria, feruat
Quae laesum! Fueram, mea ni fortuna fuisset.
Ecce, quibus lacrymis, quanto producere luctu
Natorum soleat crudelia funera mater,
Ferales amplexa rogos, vnoque cremari
Igne velit. Frustra comites solantia verba
Ingeminant: nulla est tanto medicina dolori.
Quid Xenophon? Carae sobolis damnatus acerbo (b) [ERROR: no reftable :] Laert. in vita Xenoph.
Funere, lugentes etiam solatur Amicos,
Nil mirum repetens, mortalia cedere morti.
Luminis orbus erat Cyclops, fraudatus eodem
Munere Tiresias. Par vulnus vtrique, sed idem
Non vtrique animus. Lucis securus ademptae (c) [ERROR: no reftable :] Vide Cic. 5. Tuscul.
Colloquijs Parcarum. Alter, fatisque vacabat:
Vaticinamque ferens vltra sua tempora noctem,
Inuia praesagis Arcana legebat in vmbris.
At Siculus pastor, truncâ vestigia pinu
Errabunda regens, syluas, et concaua duro
Littora rumpebat gemitu, notumque subinde
Nomine veruecem compellans, illius aeger
Laudabat sortem, per prata virentia, perque
Irriguas valles, quà deuia cunque libido
Impulerat, Domino quòd fortunatior iret.
Ne longo sermone ferar per singula; fati
Sorte quid extremâ grauiùs Mortalibus? Atqui
Reclamat populo, vanique ea spectra timoris
Atticus explodit Senior, non dispare vultu (d) [ERROR: no reftable :] (d) Socrates apud Plat. in Phaed.
Lethiferae sorbens virus ferale cicutae;

-- 42 --


Ac si Palladijs olim Solemnibus, inter
Vnanimos coetus, et amicae gaudia mensae
Laetitiae authori libaret pocula Baccho. 6
6. Quì tam dissimiles igitur de fontibus ijsdem
Affectus animorum? Idem cur casus vtrinque
Deijcit Hunc; Alium neque dimouet: Illius ora.
Confundit lacrymis; Huius nil gaudia libat?
Nempe, quòd haud minimum refert, quam quisque superbos.
Sortis ad incursus, et fata minantia mentem
Obijciat, quo res dubias examine libret.
Sandapilas, morbos, inhonorae stigmata famae,
Pauperis illuuiem censùs, seruile catenae
Barbaricae pondus sunt, qui, ceu summa Malorum,
Ac penitùs Mala, concipiunt: immitiùs illis
Quos ideo cur miremur praesentibus angi,
Taliaque experiendo pati, sibi qualia fingunt?
Omnia cum Sapiens genus hoc discrimina, tanquam
Viribus inferiora suis, neque funditus omni
Laetitiae fructu, meritoque carentia, spectans,
Quolibet erectam Fortunae in turbine mentem
Sustineat: vel si fessus deiecerit Atlas,
Quam tulit, immensam, per tot iam saecula, molem,
Fractaque naturae descendant moenia; tantis
Indeclinatâ occursurus fronte ruinis. 7
7. Picturae genus est, aliâ de parte aliâque
Quod diuersa Sui praebet spectacula. Dextro
Si lateri assistas; en Mirmillonis imago
Districto mucrone ferox. Laeuâ aspice; scurram
Pantolabum, gestu cernes, vultuque facetum:
Rectâ dêinde sacer qui fronte videbitur heros,
Proteus haud mendax artis, seque illa, vel illa
In personarum subitò discrimina vertet.
Haud alijs excusa typis haec omnia credas,
Quêis homines Natura, homines aut veriùs ipsi
Se quibus exterrere solent, simulacra Malorum.
Hinc videas; metues: contempseris ocyùs illinc.
Spectabant eadem Sophiae duo lumina priscae,

-- 43 --


Abderitanus Sapiens, ciuisque Dianae (a) [ERROR: no reftable :] (a) Iuuenal. Sat. 10. de Demort. et Heracl. Ephesio. Lucian. in Auctione Vitarum.
Heraclitus, at oppositis e partibus. Ergo
Ridendi nimius toto pulmone vomebat
Assiduos alter, sine lege modoque, cachinnos;
Alter, inexhaustâ miserâque libidine flendi,
In lacrymas vix non oculos, lucemque liquarat.
Externa vsque adeo sibi mens attemperat, et pro
Arbitrio, nunc has facies, nunc vertit in illas.
Non secus ac, tardos vteri sub pondere menses
Mater agens, varias rerum, quas ipsa volutat
Fòrs animo, species pueri venientis in artus
Saepiùs occulto naturae imitamine transfert.
Setigeri suis vnde notam, cristisve decorae
A litis inscripto plures duxere figuram
Pectore: sanguineis hic tempora pingitur vuis;
Iuficit huic malas baccae liuentis imago;
Pomum alijs mento adnatum: nec defuit, ore
Cimmerio attonitam qui, Paruulus, Ilithyiam
Terruerit: tacitis quòd talia sensibus olim
Imbiberat simulacra parens, crescente sub aluo
Effigiem teneri cum conformaret alumni. 8
8. Fac tamen, in medio saeuae discrimine sortis,
(Hoc aliàs iustos agitabimus aequore cursus,
Nunc libet intactum transmittere) fac nihil, inquam,
Tristibus euentis animus tunc conferat, omnis
Manet ab externâ sed noster origine luctus.
Quid? Cum maestitiae causis procul, inter amici
Blanditias aliquis iucundaque munera fati,
Sollicito dubios agitans sub pectore casus,
Ex nihilo (incerti nam cur leuis vmbra Futuri
Plus nihilo?) veri trahit argumenta doloris:
Nec secus, ac praecepta animo si vulnera ferret
Ambiguae vanâ cruciatur imagine cladis:
Tuncne etiam praesens iugulum sors impetit? An nos
Illius absentis vice fungimur, armaque fictis

-- 44 --


Praebemus, valeant què is nos prosternere, laruis? 9
9. Heu furor! Inuisis heu nemo nocentior hostis
Hostibus, ac stultus sibi quilibet! Vnde remotos
Venari gemitus homini tam dira libido?
Quae laeui mala fraus genij, quis fascinat error,
Spernere laetitiam praesentem: crastina fortè
Quos vehet, aut fòrs nulla vehet quos hora, labores
Praecipere: auersis et cladibus obuia ferre
Pectora? Vos, almae Pacis iustissimus ardor
Quos rapit, haec sortis libamina vana futurae,
Has, moneo, curas seponite: dumque benigno
Pollice nent hilares Saturnia saecula Parcae;
Ne pigeat promptâ fugitiuae munera lucis
(Vlteriùs Babylon, Lydusve inquirat haruspex)
Excepisse manu. Nam quò iam prospera rerum,
Quò Superi faciles, et euntia vota secundis
Ominibus; liquidos tam puri nectaris haustus
Diluit occulto si mens ingrata veneno?
Omnia si postquam fatorum munere pleno
Euenere; deest animus, ratioque fruendi:
Plùsque fodit dubij species longinqua pericli,
Commoda quàm quaecunque iuuent praesentia? Nusquam
Certa quies: laetae perijt fiducia vitae,
Sub trepido tam dira vlulat cui pectore Erinnys.
Cuncta forìs tranquilla licet: non finibus Hostis
Ingruat, Aeolio non turbine mugiat aether;
Tempestas animum versat sua: durior intus
Obsidio premit. Aeternâ formidine pallens
Stultitiae culpam luet: infernisque sub vmbris
Quas vetus immanes praescripsit fabula poenas,
Ante rogum, superi fruitur dum luminis aurâ,
Aeacus ipse, sibi statuet. Quid scilicet vrgens
Tantaleum caput, et iamiam voluenda, ruentique (a) [ERROR: no reftable :] Lucr. lib. 3.
Assiduè similis cautes designat: anhelam
Quidve famem importuna epulis genialibus arcens (b) [ERROR: no reftable :] (b) Vide Virgil. lib. 6.

-- 45 --


Tisiphone? Nisi, Stultorum qui pectora turbant,
Oblatoque vetant fructu gaudere, timores. 10
10. Hanc adeo vitam, vitae sub imagine lethum
Seu magis hoc, priscis olim duxisse Mycenis
(Vera cano: vos o musae, et tu testis, Apollo)
Narratur veterum titulis generosus auorum
Andremon, censuque potens, felixque futurus,
Eumenidum sineret furor, et Rhamnusia vindex.
Namque tumens animi, et magnâ subnixus opum vi,
Pauperiem malè tutam, indefensosque premebat
Exemplis ciues immanibus, obvia quaeque
Legum audax, medijque repaguia frangere iuris. 11
11. Ergo, vbi nulla salus rerum, spes nulla furentem
Comprimere, humanisque opibus fiducia deêrat;
Offensum de plebe Aliquem sic aethera votis
Compellasse ferunt. O, qui mortalia, summo
Aeternùm vigiles stellati e vertice Mundi,
Seruatis, Dîj, facta, vicesque merentibus aequas
Redditis, in poenas cur dextera lentior? Aut quae
Sera adeo vestris patientia viribus obstat?
Scilicet immeritae Lipareo sulphure pinus
Fumabunt Rhodopes, et nil peccantia saxa?
Qui leuet infando pressas Andremone terras,
Nullus anhelabit Siculis fornacibus ignis?
Exhaustae nubes, torpebit frigidus aether?
At non ille Deos in praelia poscere segnis.
Quid pensi malesanus habet? Quid liquit inausum,
Intactumque, furens, scelerum? Per singula fando
Si ferar; ante diem sol vespertinus Iberis
Condiderit, tolletque iterum rediuiuus Eois
Fluctibus. En patrio, en ipsum me nuper agello,
Qui tenuis censùs caput, et spes vna tuendae
Paupertatis erat, nequicquam iura vocantem,
Depulit. Haec ego si tam barbara criminis expers
Supplicia expendo: vestro si liba sacellis
Annua, et exigui primaeuos ruris honores
Vsque tuli; seuate Pios, cohibete Nocentes

-- 46 --


O Superi: et tale importuno in Diuite poenae
Vindicis exemplum venturis prodite saeclis;
Humanas vt si vires effraena Potentum,
Baccharique impunè ferox audacia spernit;
Esse Deos, fandi memores, sciat, atque nefandi. 12
12. Haud vanae fugere preces: sanctissima caelo
Audijt orantem Nemesis, magnoque vocato
Concilio virtutum, vna altior ipsa resedit.
Pompam addunt solio, maiestatemque sedentis
Horrificant famuli coetus, Poena, aspera Poena,
Iraque, flammiuomusque Furor, Vindictaque telum
Ingens, sanguinem, horrendum, exitiale coruscans.
Parte aliâ sanctum Praui discrimen, et Aequi,
Et Leges, et Iura, et non superabile votis
Reginae Arbitrium, si quando, immanibus ausis
Irritata, velit deiecto fulmine terras
Concutere, et totum impleri terroribus Orbem.
Tali igitur mediam hinc, atque hinc vallante coronâ,
Vltrix Diua loqui solio sic infit ab alto. 13
13. Certa quidem nullos tandem vindicta Nocentes
Praeterit: et iustas soluunt Acheronte sub imo,
In terris quae dira videt sol crimina, poenas.
Sed tardum, manes et fata nouissima semper
Expectare. Diu felix, vltore remoto,
Spargitur in Plures facinus: exemplaque fiunt,
Quae fuerant delicta. Erebi illaetabile regnum,
Sulphureosque lacus, immotaque iura ferentes
Corpore defunctis Rhadamanthon, et Aeacon vmbris
Vix non iam pueri explodunt. Pars vana putare
Nomina, compositosque metus; pars, credita quamvis,
Sera tamen, penitùsque oculis imperuia fata
Despicere. Ergo sciant moniti, non vsque sub Orcum
Differri meritos ad posthuma funera manes:
Nec Superis alium Phlegetonta deesse, nouasque,
Digtna vel ante rogum sceleri quae praemia reddant,
Viuentûm Furias. Iuuat id monstrare Pelasgi
Diuitis exemplo: cuius teterrima nullos

-- 47 --


Aut homines timet, aut credit vecordia Diuos.
Nominis indicium furor est: Andremona nostis.
Mentiar, ex vobis si quam violare nefandis
Abstinuit scelerum conatibus. Impia facta
Praesenti luat exitio. Vos pendite causam,
Supplicijque modum, et dignum sancite piamen. 14
14. Dixerat: et vario Comites rumore fremebant:
Sunt, trifido quibus igne placet, caelique ruinâ
Inuisum properata caput sub tartara trudi.
Haec velit, abruptâ mersum tellure, necemque
Sortiri, tumulumque simul; velit Altera, captum
Sensibus, ac membris, longâ sub morte relinqui,
Seminecis miserum vitae, spiransque sepulcrum:
Ast Aliae, humani ceu nil sub pectore gessit;
Humanae censent spoliandum munere formae,
Mutandumque lupo, rabidae vel imagine tigris. 15
15. Nutat in oppositas anceps sententia partes:
Astraeae donec fandi locus. Aequa, sorores,
Illa refert, sceleri decrêstis fata: nec vllum
Supplicij tam triste genus, quin perfidus Hostis
Iure ferat. Sedenim, veluti contraria morbo
Quae mage pharmaca sunt, ea soles cura Medentûm
Deligìt auxilio; recti sic ipsa putârim
Iudicis officium, furijs ausisque Nocentûm
Indole pugnantes aduersâ indicere poenas.
Contemptrix hominum, Superûmque audacia primus
Quando igitur scelerum fons est, Andremona nostris
Quae dignum fecere odijs; aptissima culpae
Huîc fuerit vindicta, Deos, hominesque timere.
Lymphatus mentem pauor impleat. Vndique laruae,
Vndique monstrificae assiliant formidinis ora.
Nec requies: sese ipse, suamque exhorreat vmbram.
Tormentum ferale, atrox, lethique perennis
Effigies, letho nimiùm quàm durior ipso.
Sic iustum: timeat, quantùm fuit ante timori. 16
16. Hac Astraea tenus. Dictis ex ordine cunctae
Assensere Deae. Malesani crimina fastùs

-- 48 --


Ocyùs immisso tremebunda in pectora Sontis,
Stat punire Metu. Hunc igitur, tellure sub altâ,
Quae, penitùs lactitantem, iniuncta ad munera ducat,
Mittitur aerio praepes Audacia cursu.
Illa viam celerans, gelidis conterminus astris
Caucasus aeternae patitur quà frigora brumae,
Rupibus excisam medijs, vastoque cauati
Per gremium montis fugientem introrsus hiatu,
Speluncam immanem, malesani tecta Timoris,
Insolitâ vix non trepidans formidine, vix non
Immemor ipsa Sui, tenet. Occurrere sub ipsum
Vestibulum horrendae facies, Lethumque, Laborque,
Et Morbi exangues, et Bella rigentia ferro,
Sphingesque, Harpyiaeque, et terni Cerberus oris,
Hydraque monstrorum legio, nullique videndum
Bis caput naguicomae Phorcynidos, et tua, Vesui,
Bellerophonteus simulans incendia terror,
Cumque satis vdâ Iunone Bimembribus, in se
Diuisi toties numerosum Aegaeonis agmen:
Quidquid et implacidum, violens, ferale, tremendum
Vel subeunt; vel caecâ homines formidine fingunt. 17
17. Haec circùm funesta cohors. Nigrantis Auerni
Ostia saeua putes: nisi quòd cupientibus illò
Vsque patens descensus; opaca hìc limina triplex
Conserit, ingressumque vetat solido aere rigentûm
Valuarum series: totidem quas insuper altae
Praecingunt fossae, aeterno et munimine firmat
Vis immensa catenarum, atque ad singula ducti
Ostia septeni ferrato robore vectes.
Non illos obices, et inexuperabilè vallum
Terrigenûm vis vlla queat perrumpere: non, si
Mille operi insudent acies, non, si noua tentet
Trinacrius moliri opifex miracula. Pulsus
Retro aries, retro catapultae, et ahenea Martis
Fulmina, tentato nequicquam poste, redirent.
Ipsa etiam tormenta poli, horrendoque ruentes
Cum sonitu aetherei furias eluserit ignis

-- 49 --


Septorum rigor indomitus. Nec spes super vlla
In Domino, qui claustra volens immota relaxet.
Quin adeo, seu fortè Noti violentior aura
Infremuit syluis; alius seu proxima circùm
Auditus fragor; hostiles, sibi pessimus augur,
Insidias metuens, trepidos ad limina gressus
Corripit, exploratque vigil, num cardinis vsquam
Mota fides: vitium paries num traxerit: ecquid
Adducti chalybum nexus, côagmentaque gerri
Pressa: suis vecres loculis num firmiter apti.
Mox, neque perspectis securior omnibus, imam
Rupis in abruptae noctem, extremumque barathrum
Mergitur. Hìc illum assidui Pallorque, Tremorque
Circumstant: macie prior, illuvieque peresus,
Luridus, exanguis, quales, dum caeca silet nox,
Ferales memorant bustis erumpere laruas;
Inualidis Alter neruis, fluidâque vacillans
Membrorum compage, et dentes dentibus vsque
Incutiens, lugubrè sonat, cordique perennes,
Nec laetas choreas angusto in pectore mandat. 18
18. Frustra igitur pulsis foribus, dominoque vocato,
Irrita consilij, munito a limine retro
Vertisset, pudibunda, suos Audacia gressus:
Id nisi prospiciens olli Rhamnusia virgam,
Caelestem virgam, cui nulla repagula, nulli
Non pateant obices, munus fatale, dedisset.
Hoc vbi inaccessos pepulit gestamine postes;
Ilicet, immensi chalybis compage solutâ,
Horrisonae cessere fores. Audacia nigrum
Irrumpit chaos, atque imis latitare sub vmbris
Semîanimem cernit defectâ mente Timorem.
Tum Nemesis mandata refert, animosque trementi
Adîjcit. Ille, diu cunctatus, colligeret se
Donec, et exhausto redijsset spiritus ori,
Plurima causari primò: iam longa viarum,
Iam dubios casus, fluxasque obtendere vires:
Caelicolûm tandem imperijs vrgentibus actus,

-- 50 --


Cum Sociâ (neque enim fido, incomitatus, ab antro
Transuersum digitum, latumve erepserit vnguem)
Progreditur: vel sic tamen omnia circumspectans,
Anxius, attonito similis, minimumque crepantis
Ad folij tremebunda inhibens vestigia murmur:
Concubiâ donec visae iam nocte Mycenae,
Quaesitasque tenent sopiti Andremonis aedes. 19
19. Nec mora, laxatos impactae verbere virgae
Quin subeant aditus. Sedenim, stridentia torquens
Pondera, dum foribus cardo responsat ahenis;
Exciti strepitu (sic o Capitolia quondam
Seruassent: niuei meritum non anseris esset
Iuppiter incolumis) baubatibus atria saeuis,
Et trepidam circùm noctem impleuere Molossi.
Idque satis: medijs extemplo territus amens
Liminibus longè Timor absilit, actaque retro
Praecipiti dat terga fugae. Mandata Deorum,
Andremon, Nemesis, turbato pectore cuncta
Protinus effluxere: ruit: totumque remensus
Esset iter, ni fida comes, se perdere blandos
Vt vidit monitus, validae conamine dextrae
Nequicquam refugum arripiens stertentis in ipsa
Diuitis obtorto misisset stragula collo.
Hìc tandem, ad scopulum ceu naufragus, haesit, et altè
Extructo immersum penitûs se condidit ostro:
Quique solet dubijs rebus mos esse pauentûm,
Fortiter arripiant vt proxima quaeque; cubantem
Circumfusus herum complexibus illigat arctis,
Inspiratque nocens virus, cordisque vigorem
Ebibit, et laruis animum feralibus implet. 20
20. At miser, accepto penitùs sub viscera saeuo
Hospite, Lethaei Andremon mala Nubila somni
Excutit, et monstris grauidus, Quae dira quietem,
Secum ait, attonitae rapiunt ludibria menti?
Nempe duos, vultu pariter, gladijsque timendos,
Irrupisse fores, mediâque impunè videbam
Latrones errare domo. Num lusit inanis

-- 51 --


Sopitum species? An habent quoque somnia pondus?
Credo equidem. Nam saepe Deos immittere mentem
Vaticinam de nocte homini, venturaque, dicunt,
Multa per obscuri nebulas depingere somni.
Res igitur non ficta: domi certissimus hostis;
Poscimur insidijs: ipsumque cubile iacentis,
Dum loquor, armatâ vigiles indagine claudunt
Grassatorum acies. Quid, si feralia tela
Immergant iugulo, stratisque repente supinum
Confodiant? Facient certè. Cur tempora perdo?
Cur spatium scelere dono? Nec plura, toroque
Exilit: et raptim puluinos, stragula, sellas
Prae se conglomerans, primos munimen ad ictus,
(Nam tergo auxilium paries) clamoribus altis
Euigilare iubet Famulos. Turbata repente
Erigitur domus: attoniti properare ministri
Cum facibus: Quid triste? Noui quae causa tumultùs?
Pro se quisque rogant. Ille autem, O stigmate digna,
Toruus ait, capita, et venalis spuma catastae,
Siccine nulla Mei ratio? Sic resque, domusque
Proditur? En, vino saturi dum pectora, totis
Ebria ructatis segnes obliuia venis,
Per tacitas (adeo crimen vigilantius) vmbras
Incustoditis subiere penatibus hostes.
Furtiuo (neque somnus erat) per limina sensi
Ire gradu. Non sic aliàs impunè feretis.
Nunc illud, mora nulla, latus perquirite, vestram
Quique vicem subeant, plectendos sistite fures:
Illic haud dubiè latitant. Paretur: et omnes
Extemplo, semel, atque iterum custodia solers
Euoluit capsas, loculos, armaria. Nusquam
Indicium furis. Neque sic tamen aegra remisit
Formido trepidantis heri. Iuuat vndique totam
Excussisse domum. Fido latus agmine septus,
Singula rimatur conclauia, protinus ipsis
A foribus clamans, Nunc nunc intendite curas.
Huc scelerata fugam vertit manus: hìc, velut altâ

-- 52 --


Mersus humo coluber, vacuique foramine faxim,
Triste fouet virus. Teneo vos, improba Caci
Semina, lucifugae Volucres, Phineia monstra.
Siccine compilare meam rem, vindice nullo,
Posse rati? Iustas soluetis denique poenas.
Aduenit, qui vestra, dies, simul omnia furta
Expiet. In medium deuota erumpite morti
Victima. Iactantem nequicquam talia rident
A tergo Famuli, prorumpentesque cachinnos
Oppositis arctè ad spitamina naris aduncae
Vix cohibent dextris: vel dissimulare coactis
Sternutamentis, ementitaeque laborant
Ingenio tussis. Tandem, post omnia frustra
Explorata, torum repetit. Iamque otia tectis
Reddita: composito iam murmure, languida rursus
Nox siluit. Nullam miseri sed pectora noctem,
Tunc etiam arcano penitùs resonante tumultu,
Accipiunt. Dulci conatur lumina somno
Declinare: negant curae. Vix prima resedit;
Altera iamque noui surgit terroris imago.
Non secus, ac vasto cum turbidus Atlanteo
Seu Boreas, seu nimbisoni furor incidit Euri;
Rupta quies pelagi: bella, horrida bella minantur
Littoribus rapido exciti molimine fluctus,
Instaurantque nouas acies, semper priorem
Excipit alter, et alter: hic imâ effusus arenâ
Aestuat; ille minax abrupto vertice pendet,
Et similes iamiam pronus descendit in ictus:
Centum alij, centumque à tergo immania voluunt
Murmura. Spumifero concussae verbere cautes
Horrendùm ingemuere, tremitque exterrita tellus. 21
21. Esto, ait, expulsi migrarint aedibus hostes:
Num vacui tamen? An vacuas liquere? Quid? Illam
Si tulerint, auri pretioso pondere farctam
In stabulo quam defodi, male prouidus, ollam?
Heu timeo. Non hìc seruis confidere tutum,
Non soboli, non vxori. Me haec munera poscunt.

-- 53 --


Haud mora: consurgit tacitus, raptoque ligone
Suspectam resupinat humum: mox, credita nactus
Pignora, ter, quater enumerat, notisque recondit
Altiùs infodiens latebris: iamque omnia salua
Esse putat; caecis animi iam fluctibus actus,
Nescit quid trepidet, trepidat tamen omnia. Vix se
Proripuit stabulo abscedens, subitusque reuertit:
Nec modus, aut requies, motae vestigia terrae
Calcato delere solo. Quò cautiùs omnes
Nititur insani causas remouere timoris;
Hòc plures, pluresque in pectore colligit, augens
Anxiferam, nimià dum discussisse laborat
Anxietate, luem. Iam conscia rastra, lucernam
Iam testem (Quid multa?) ipsum iam se timet, auri
Ne quà defossi indicium, sibi perfidus, edat. 22
22. Interea pulsis rediuiuo sole tenebris,
Post vigiles noctis curas, haud laetior aegro
Lux oritur: qua cogendi pars rite senatùs
Esse iubebatur, mulctae vel nomine certum
Pendere (sic patrijs prouisum legibus) aurum.
Ire parat: sed, multa timens, priùs omina linguis
Ex auium, pennisque notat: num garrula cornix,
Parrave, num laeuo Mauortius aethere picus.
Cuncta fauent, vnum trepidi modò pectoris absit
Augurium. Cornix illic, funestaque parra,
Noctuaque, et bubo, et dirae genus omne Volucris
Funereo tristes alternant gutture cantus.
Ecce autem Tyrio fulgentia vellere, contra
Lampadis aethereae radios, vmbracula serui
Extulerant. Acri spectans hos turgidus irâ,
Quò mihi tam vani, stolidissima pectora, clamat,
Tegminis auxilium? nempe hoc imbellis Arachnes
Aerium vellus, Tyria haec nubecula frontem
Munierit, patulis vbi fors rimosa fenestris
Vasa cadant, nimio vel tegula cesserit Austro.
Vsque adeo solis antêhac didicisse negatum;
Vel nihil et gnaris curae est, quot fata supernè

-- 54 --


Immineant? Quid? si fuluus Iovis armiger, alto
Rapta ferens caelo testudinis ossea terga,
Vnguibus e curuis subiecta in tempora durum
Excutiat pondus? Tali an non Aeschylus ictu (a) [ERROR: no reftable :] (a) Plin. lib. 10. Hist. Nat. cap. 3. et Val. Max. lib. 9. cap. 12.
Aeschylus Actaei iubar immortale cothurni,
Ac scenae decus occubuit? Pro diuite velo
Ocyùs immensum clypei septemplicis orbem,
Tergoribus taurorum, insutoque aere rigentem,
Desuper ambiguos contra praetendite casus.
Ne multis morer; allato sub tegmine, vulgi
Non sine mirantis risu, varioque susurro,
Egreditur: necnon munimine tectus eodem,
Post decisa, domum, Patriae consultam, reuertit. 23
23. Iamque dies, medium curru permensus olympum,
Tempestiuam epulis tulerat genialibus horam,
Suadebatque toros conscendere. Plurima secum
Ille diu versans (metuit quippe atra venena,
Quale suo, ignarus, lateat sub pectore virus)
Antidoti demum exhausto septunce, Quid istae
In medio Volucres? interrogat: vtque coturnix
Reddita; An ex nihilo fuerat, quod praescius, inquit,
Extimui? Quem nempe fugit, genus hocce Volantûm
Lethifero solitum veratri semine pasci? (b) [ERROR: no reftable :] (b) Plin. lib. 10. Histor. Nat. cap. 23. et Lucr. lib. 4.
An non insidias teneo? Si dê inde vel vmbram
Alitis infandae noster tepefecerit ignis;
Vos ego. Sed pisces iam ponite. Tuberis inter
Continuò tenues lamnas, croceumque liquamen,
Ingenti recubans muraena paropside fertur.
Quam simul aspexit, sublatâ percutit amens
Fulcra tori palmâ, Quodnam hoc (Proh sydera?) fatum?
Vociferans. Serui infando me perdere letho,
Per Superos, manes et iurauere per imos.
En qualem, post mortiferas, inferre, Volucres,
Cognatum nigris piscem serpentibus ausi. (c) [ERROR: no reftable :] (c) Plin. lib. 32. Histor. Nat. cap. 2.

-- 55 --


Quid superest, ipsos posthac nisi lancibus addant
Vt virides colubros, et cum bufone cerastas,
Squamigerique Afro quod littore cunque veneni
Voluitur? At meritas dabis, opsonator inique,
Tu mihi tu tergo poenas. Nudate scelestum
Protinus, inque humeris tercentum frangite virgas.
Sic miser in Famulos saeuit: sic caeditur ipse,
Attonitum surdo pectus laniante flagello.
Nam neque iam reliqui gustùs secura voluptas.
Fel rhombus, fel dama sapit: vindemia Cretae,
Et Mitylenaei damnatur palmitis humor.
Omnia viroso absinthi medicamine saeuus
Confundit timor, in pateris spumare cicutas,
Mortiferumque tegi crustis fallacibus hamum
Vsque monens. Quid agat? Cupido nunc admouet ori;
Admotas refugo nunc ore auertitur escas:
Fortior en hausit; iam damnat, et expuit haustas.
Nec satis id: mensis, morbo gliscente, repulsis,
Sepositas celer in latebras se proripit, et, quae
Cunctabunda fames aegro vix frustula ventri
Crediderat, mersis ea protinus omnia fauces
In medias digitis, sudans, miserèque laborans,
Exitiale velut virus, prorumpere certat. 24
24. Cetera quid memorem? Loricę vt pondere vasto,
Ipse sibi, fictos hostes dum somniat, hostis
verior, inualidos nunquam non frangeret artus?
Vt nullum, veterem quamvis notumque sodalem,
Ni priùs excussum tunicas, ni prorsus inermum,
In sua deduxi sineret penetralia? Caecis
Auditum quoties arcanae noctis in vmbris,
Immanem ceu Sphinga, vel horrisonas Harpyias,
Horruit infelix culicem? Quàm saepe relictis
Turbidus exiluit Stratis: illapsa rapaci
Materiae tacitum ne fòrs scintilla foueret
Exitium: bis, terque manu Babylonia vela
Concutiens, necnon omnes hinc, inde sagaci
Nare trahens auras: num qua de parte timendus

-- 56 --


Furtim grassantis se proderet halitus ignis? 25
25. Tristibus his animi stimulis noctesque, diesque
Saucius, impatiens somni, neque prouidus escę,
Ducebat letho quouis crudelius aeuum,
Hoc felix, miserum haud longè quòd duxerit aeuum.
Cum nullas etenim, fraudis plena omnia fingens,
Auderet trepidis epulas contingere labris,
Praeter poma, suâ ramis quae pendula carpsêt
Ipse manu; consueta legit dum pabula, putre
Arboreo malum de vertice (neuerat aequa
Sic Lachesis) medio miseri nil tale verentis
Illapsum capiti est. Plumbo Balearis habenae
Ille, vel excusso frendetis turbine saxi
Tempora dissiluisse ratus, spirabilis aurae
Vix tantum, vocisque habuit, qua diceret, Eheu.
Mox praeclusâ animâ, nimio praecordia circùm
Se densante gelu, et venas arctante pauore,
Corruit exanimum deserto in gramine pondus.
At Socij, Iustis patrio de more peractis,
Funereum tali signarunt carmine saxum.
Hìc situs Andremon. Animam qui sustulit, ossa
Implet adhuc timor. Armatus, discede viator:
Ne subitò vacuâ trepidus cinis auolet vrnâ. 26
26. Rara quidem, fateor, tam diri exempla timoris:
Num paucos tamen inuenias, quêia peruigil angor
Vsque lacessentûm nullam sub corde relinquit
Curarum requiem: assiduis quin morsibus ipsum
Extenuat, minuitque, animi per vulnera, corpus?
Dum varios vitae casus, nunc tristè minantis
Tabem improuisam morbi; nunc mercibus Indis
Aduersas hyemes, aduersos frugibus aestus;
Nunc alia attoniti, secum discrimina voluunt:
Iamque adeo subijsse putes. Proh nescia gaudî
Pectora! Iucundis proh rebus semper iniqua
Mens hominum! Sic ergo parùm praesentia vexant
Nos Mala? Cara domi vsque adeo est annona dolorum,
Vt procul ambiguas lugendi quaerere causas,

-- 57 --


Inuitisque iuuet lacrymas praesumere Diuis?
Quae miseris aevi talis speranda voluptas?
Funestae quis amor lucis? Finire laborem
Non semel, et propero fungi, dum simplice, letho
Sit satiùs, quàm perpetuo tabescere luctu,
Totque subire, fluunt vitae quot tempor, mortes? 27
27. Et verò prae visa homines si damna, timendo,
Effugerent, aliquâ vel demum parte leuarent;
Non penitùs causae timor et rationis egeret.
Nunc crucient sese, et gemitu praecordia rumpant,
Si libet; haud tamen efficient, ne siue proteruus
Mercibus Eois Boreas; siue aspera sulcis
Inuideat grando: vnumque hoc vesana Futuri
Anxietas lucrum metuentibus afferet, vt sint
Bis miseri, et tantò plorent sua longiùs; aegris
Plùs quantò properant animis praeuertere fata. 28
28. Adde, quòd imprudens venturi temporis augu
Saepe fuit timor, et quamplurima fingere gaudet,
Nec caelo decreta, nec vllis debita causis.
Quae tibi sollicito quid tandem pectoris aestu
Voluere profuerit; nisi, somnia vana trementem
Vt certus dolor, et praesens aerumna fatiget?
Nonne vides, speculâ aerij qui montis ab altâ,
Nubibus admotae vel summo è vertice turris
Despiciunt vasti praeceps immane Profundi,
Offundente metu nebulas, plerunque labare
Gressibus, et, vis nulla licet concurrat, ad imum
Saepe sui solâ capitis vertigine volui?
Hoc trepidae mentis specimen: sic illa ruinas
Sponte facit, quas facturam se finxit, et ipso,
Abstineant vt fata manum, turbante pauore,
In formidatos detruditur anxia luctus. 29
29. Denique pro certo statuendum, plurima, tristi
Qua nos saepe metu, rerum discrimina, versant,
Plus praesumpta animo expectataque laedere, sensu
Quàm coram praecepta: Malis et mitiùs ipsis,
Instantûm quàm prouisu specieque Malorum,

-- 58 --


Torqueri mortale genus. Seu dissita fingit
Quòd veris maiora timor; seu tota refusi
In longam seriem momentaque plura doloris
Concipitur pariter quòd Summa: nec ille, nocendi
Saevitiâ modò, ceu vehemens incumbere; tractu
Sed spatij quoque, ceu lentus superesse, fatigat:
Multiplicemque sui turbam, numerumque sequentem
Colligit, et, toties geminus, violentiùs vrget. 30
30. Quae ne, luminibus crassi minùs obuia vulgi,
Te pariter ratio Veri frustretur inanem;
Sic habeas, longum, quo res protenditur, aeuum
Illius haud proprijs vim, per se, viribus vllam
Addere: nec, si quid duret prolixiùs, vno
Maius idem titulo spatij maioris habendum.
Cum series etenim cursusque volubilis aeui
Per momenta fluat, sibi succedentia, seque
Ordine perpetuo fugere, et propellere nata;
Illius exactae partes, partesque futurae
Quàm nihil in praesens sunt; tam praesentia nullo
Adiectu cumulant: veluti, qui crastinus, alueûm,
Seu Rhodani implêrit, flaui seu Tybridis humor
Praesentûm fluidam nil molem extollit aquarum:
Nec, quia deîn ripis laticum par Summa recenti
Adueniet censu; bis tantò plenior amnis
Nunc ideo fluit, aut tantò deîn plenior ibit.
Nempe quòd vndae vndas fugiuntque fugantque vicissim:
Nec simul aut hodie venturus littora gurges
Alluit; aut praesens, illo subeunte, manebit.
Ergo, diu quamvis teneat, rabiemque malignam
Protrahat in seros, qui nunc dolor ingruit, annos;
Longior ille quidem, sed non violentior aequè
Hinc fuerit: neque re verâ te immitiùs anget,
Vsque nouus fodiens, iterumque, iterumque renascens;
In primo quàm si penitùs vanesceret ortu.
Singula nam vitam ceu per momenta minutim
Carpimus; haec eadem sic per momenta dolemus.
Et veluti lex aeterna, atque immobilis ordo

-- 59 --


Naturae haud patitur momenta subinde futuris
Vlla simul iungi praesentia; sic neque luctus
Praesens cum luctu potis est, qui deinde sequetur,
Constitui, atque adeo augeri intendique per illum. 31
31. En tibi iam praui ingenium crudele Timoris:
Ille simul totam, longo quae extenditur aeui
Limite, vim sortis meditans, vnoque remiscens
Intra animum cumulo, cunctos quoque colligit vnum
In cumulum, nulloque pati non tempore cogit,
Paulatim subiens quos aduehet, illa, dolores.
Quantò igitur Tyberis flueret torrentior, omnis
Vndarum si diluuies, quae perpete fluxu
Succedunt alijs aliae, totiesque relinquunt,
Et toties replent aluêum, glomerata coiret;
Tantò saeuior est, vrgetque immaniùs angor,
Quem cumulat mens aegra sibi, ventura pauendo
Dum Mala, processus longos momentaque cladis
Intra se pariter complectitur omnia, vero,
Percipient quem mox animus sensusque, dolore,
Externâ cum lege eadem iam fata subibunt,
Per minimas aeui sensim accedentia partes. 32
32. Barbare, crudelis, tortorum summe, nec vllos
Ingeni mites non asperiore tyrannos
Effecture Timor, quae te tam dira tulere
Semina? Qui Eumenidum thalami, et Cocytia stagna
Tantam Orbi peperere lucem? Miseratus acerbas
Res hominum, bene supremus Rectorque Paterque
Cauerat, vt Mala viuacis metuenda senectae
Pensarent leuitate moram, grauioraque rursus
Exiguo nimias arctarent limite vires.
Hinc adeo vanis se sanguinolenta tyrannorum
Vrgebat stimulis rabies: laniare nequiret
Cum penitùs, quos extremae deuouerat irae;
Quin subitò poenis absolueret, et cruciatus
Hòc breuior, quò vis cruciandi immanior esset.
Quam nullus Phalaris tamen, aut Mezentius vnquam
Inuenere, diu pariter, summèque nocendi

-- 60 --


Ingenij funesta tui vis repperit artem.
Vltima quippe Malorum eademque breuissima longè
Protrahis, anticipans: quae verò haud robore; tractu
Sed spatij numeroque valent, ea viribus auges
Immodicis, tristes annos, grauiumque dolendam
Lustrorum glomerans momenta in singula turbam.
Vt, velut immensi supremus temporis author,
Per se se in se seque manens, vitam simul omnem
Colligit, aeternùm qua felicissimus, aeui
Quolibet humani spatio complexus, in vnum
Cunctaque concilians actum sua gaudia, vastos
Saeclorum per circuitus porrecta: nec illi
Hora sequens quidquam fructùs vitaeque beatae
Aut rapit, aut cumulat; sic totam nos quoque (quantùm
Diuinis humana licet componere) vitae
Summam infelicis nullâ non illius horâ
Ducamus, puncto quocunque volubilis aeui
Complexi, quosvis aeuum feret omne, quibusque
Dicemur miseri longo dein tempore, luctus. 33
33. Ergo procul positos, si què sua gaudia tangunt,
Ante diem stultâ gemitus accersere curâ.
Ne properet: quin sollicitae formidinis atras,
His se conueniens rationibus, arceat vmbras.
Quid trepido? Cur laeua sibi mens displicet? Vnde
Nubilus hic animi maeror? Quod vulnus adactum?
Quaeve premit durae miserum violentia sortis?
Num subuersa domus? Capitis num dicere causam
Cogor? Iniqua valetudo? An deformis egestas
Sollicitat? Nil tale. Domi res tuta: per omnes
Alta quies leges: synceri corporis artus,
Sustentatque suus venas vigor: omnia praesto,
Naturae varios quae vita requirit ad vsus,
Commoda: delicijs etiam non pauca supersunt.
Quin igitur fruor, vt laetus conuiua, paratis? 34
34. At res ambiguae: nudum latus: vndique terror,
Infestaeque vices. Quid? Longo parta labore
Si male propitiâ decrescat Summa Lauernâ

-- 61 --


Nominis egregium liuor subducat honorem,
Patris ab amplexu sobolem Libitina reuellat,
Nec mihi parcatur misero, sed forfice crudâ
Sors eadem Nati primos, mediosque Parentis
Praecipiat, damnetque rogis feralibus annos?
Quot subitis heu vita Malis obnoxia, nullae
Quae valeant hominum curae, aut defendere vires?
Esto: sed an certis Parcarum haec condita Fusis?
An plenum, quaecunque licet contingere, fati
Pondus habent? Nemo vatum mihi rite negauit
Euentura: sed et nemo euentura recepit.
Cur igitur, quae nulla dies fòrs vexerit, omni
Anxius opperiar? Dubij cur alea casùs
Attonitam certo defigat vulnere mentem?
Scilicet augurijs nunquam me talibus ante
Illusum memini? Quoties mihi tristia falsus
Praeciui vates? Quoties dira omina, versis
In melius mox auspicijs clusa, meosque,
Expertus vanos, risi mecum ipse timores? 35
35. Fac tamen, ex vero timeam, quae praescia longè
Mens canit; haud lacrymis ideo sua tempora deêrunt:
Vulnera sat misero praesentia flere vacabit.
An serus, qui tunc fodiet Vitalia, maeror;
Cessanti vt stimulos iuuet addere? Sortis acerbos
Haud lenit formido, eriam plùs asperat ictus.
Cur Mala fortuitis iunxisse vltronea damnis,
Bis tantùm doliturus, amem? Cur, mitia quando
Parcunt fata, mihi non parcam, saeuior ipse?
Cur, quia cras subeunâ infelix clade futurus;
Nunc quoque ne non sim, metuo? Quin, crastina quantò
Lux infesta magis; tantò propensiùs aequum est
Indulgere Bonis praesentibus: altera saltem
Temporis alterius lacrymas vt tempora pensent,
Et Bona venturos redimant hodierna dolores. 36
36. Talibus, ò, qui consilijs absentia victor
Praedomuisse Mala, et venturae sortis iniquos
Disceret exarmare metus, quantam ilicet vno

-- 62 --


Curarum sibi materiem praecideret ictu?
Quae subitò lacrymis faceret compendia? Certè,
Humanum quae fata genus praesentia vexant,
Exiguis circumscribi plerumnque videmus
Finibus, et vitae haud nimiam sibi poscere partem:
Praeterea socias vix vnquam in praelia vires
Iungere: quin potiùs diuisim singula, nunc haec,
Alterno nunc illa gradu succedere. Quae si
Turbidus vsque sibi in densam glomerata phalangem
Obijciat Timor; assiduis iam nulla vacabit
Fletibus hora: quies aderit iam nulla dolendi:
Cunctaque mens nullo non tempore fata gregatim
Perferet, in totum quae Numinis aequa voluntas,
Per certas subeunda vices, dispertijt aeuum. 37
37. Heu Pyrrhae genus infelix, dum talibus vltro
Se minuit curis! Et adhuc intendere litem
Naturae, Sortique vacat: ceu mellis auari
Ieiunâ vix irrorent dulcedine, mergunt
Deucalioneo absinthi quam gurgite, vitam?
In vos haec, meriti, conuertite iurgia, vosmet
Hoc potiùs, si quis pudor est, incessite questu.
Inuidiâ Natura vacat; Sors criminis expers.
Quàm laetos agitare dies vtriusque liceret
Muneribus, sua rite animus modò carpere nosset
Gaudia? Sed vestrâ vos hanc onerastis, et illam
Stultitiâ. Vos Naturae pia dona parentis
Perditis, vtendi indociles: vos Aspera Sortis,
Ambigui procul in latebris seclusa Futuri,
Nescio qua flendi insanâ prurigine, lentos
Accelerare gradus, densisque incumbere signis
Cogitis: vt pecudum melior iam penè videri
Conditio, quas sola mouent praesentia, possit:
Quaeque vel instantes casus, certosque dolores
Frangere debuerat, dubijs longèque remotis
Iam vires geminet, Ratio, spatiumque nocendi. 38
38. Non tamen haec illò vergunt documenta, futuris
Praeparet vt nunquam sese mens prouida fatis

-- 63 --


Quod, genio indulgens, nimiùmque operatus inerti
Desidiae, cecinit blandis Epicurus in hortis. (a) [ERROR: no reftable :] (a) Cic. 3. Tuscul.
Curarum nullas inter, nimiasque sequestris
Tertius it limes spatijs. Bruta inde vagantur;
Hinc hominum vulgus Brutis dementius errat.
Tu Medium teneas. Praeuisa vrgere timendo
Vulnera, non illis vetui fomenta parare. 39
39. Quin potiùs dubios vigilem praeuertere casus
Te iubeo: leuiùs feriant quò denique, certâ
Iam domiti ratione, et, quem prospexeris olim,
Tutior excipias, animique paratior ictum.
Cernis, vt, aequati licet indulgentia ponti
Strauit iter, pronamque vehunt sua flamina classem;
Disposita ad varios caeli tamen, ac maris vsus
Praeserat armamenta, et clauo sedulus vsque
Aduigilet Siculis rector Palinurus in vndis?
Non, vbi suspectus tantùm locus, omnia circùm
Prospicit, et fido munit rentoria vallo
Dux sapiens: medij non tantùm tempore belli,
Agmina cum trepidas quatiunt hostilia portas,
Excubat armatus miles: vel pace sub altâ
Peruigil in speculis muros custodia seruat.
Vis procul, infestique metus: nulla arma minantur
Perniciem subitam: sed enim, neque posse minari,
Tutius. Instantem dum vulneris vnius ictum
Effugias; praestat vel non metuenda cauere.
Nil ideo armorum ductori foedius inter
Bellica, dicebat Fabius, discrimina, quâm si, (b) [ERROR: no reftable :] (b) Sen. lib. 2. de ira cap. 31.
Non expectato deprensus ab hoste, recepti
Inuidiam studeat crimenque auertere damni,
Fraude repentinâ et caeco se turbine Martis
Oppressum memorans. Hoc tu, vanissime, culpam
Praesidio tueare? Haud nomine certiùs vllo
Argueres. Totam haec, si nescis, causa Malorum
Detrahit inuidiam Fortunae, vnumque nocentem

-- 64 --


Te peragit. Poteras censeri, haec abforet, insons.
Se totam tibi, cum signis, legionibus, armis,
Patria commisit: fers tecum publica gentis
Votaque, fortunasque: et tanto in cardine rerum
Est aliquid, quod securum immemoremque pericli
Praetereat? Fraus implicuit nil tale verentem?
Implicuit meritò. Nam cur, contingere quidquid
Fas foret, haud animo veritus? Quid luce volutas
Consilij? Quaenam vel noctu somnia cernis?
Ambiguum si Martem agitans non omnibus horis
Furta inimica, dolos, caecamque vnde vnde times vim?
Haec Ducibus Fabius: sed non minùs haec sua cuîque
Ingeminat Ratio. Bellum, irreparabile bellum
Prae manibus: saeui circumstant vndique casus
Nulla fides rerum. Quid tu? Cum cominus hostis
Irruerit, laterique auidum iam iam imprimet ensem;
Loricam circumspicies? Ni pugna paratum
Inueniat; sternere miser, flebisque sub ipsam
Plùs pauidus tantò medij certaminis horam;
Ante tubas quantò fueras securior. Omnis
Improuisa Mali species violentiùs vrget,
Magnaque vis subitis est casibus. Ipse tumultu
In trepido Sapiens, cui peruigil vsque Futuri est
In speculis animus, qui sedulus omnia secum
Disposuit, vix non titubat, componere gressum
Vix meminit pugnantis, et arma obuertere contra
Fortunam: nedum, qui nulla parauerit ante
Arma, locum teneat. Sententia Socratis aptè
Huc facit: impacto colaphi qui saucius ictu, (a) [ERROR: no reftable :] (a) Sen. lib. 3. de Ira cap. II.
Pol miseram vitae legem, nimiùmque molestam!
(Rettulit) ignorare homines, quo tempore frontem
Expediat fido galeae munimine cingi.
Ille ioco questus: sed ego te, propter eandem,
Quolibet ire velim galeatum tempore, causam,
Tempora quòd galeam sibi deposcentia nescis. 40
40. Sed iuuat hìc ipsam rationem euertere, casus

-- 65 --


Qua dubios reputare vetat Gargettius author.
Nempe quòd inuisos haec tantùm cura dolores (a) [ERROR: no reftable :](a) Vide Cic. 3. Tuscul.
Anticipet, vanâque animos formidine verset.
Pallitur. Inuisos quin veriùs illa dolores
Ars minuit, vanâque animos formidine soluit. 41
41. Nam cur sollicitos, venientibus obuia fatis,
Mens sibi congeminet potiùs, quàm leniat aestus?
Aduersis num signa palàm contraria signis
Si moueat, grauiùs turbabit pectora, quàm si
Occultus subitâ à tergo vi irruperit hostis?
Maior ab ignotis semper metus. Humida terras,
Aspice, nigranti cum nox inuoluit amictu,
Eripuitque oculis Mundum, et discrimina Mundo
Luce quid extinctâ, caeco quid tristius Orbe?
Esto, nihil visu implacidum, nusquam horrida sese
Obijciat certae species formidinis: ipsum
Ipsum animos grauiùs, metuenda haud cernere, turbat:
Saeuaque adesse pauor, quia nil videt, omnia credit.
Haud aliter squalente chao, et deformibus vmbris
Mersit vbi trepidam sua nox, inscitia, mentem;
Acrior hòc, quia caecus agit praecordia terror.
Nil non horrificum: tanta est mensura timendi:
Fortunae vis quanta. Innubi sydere Verum,
Fac, radiet, parui Verum sol vnicus Orbis;
Omnia iam syncera: suus color, et sua versis
Rebus adest facies. Simul atrae nubila noctis
Diffugere; metus simul aufugistis inanes. 42
42. Tuque adeo expertus, Macedo. Languentibus astris,
Fatorum grauidam roseo Tithonia coniux
Extulerat temone diem, qua, iudice ferro, (b) [ERROR: no reftable :] (b) Vide Curt. lib. 4.
Lis ingens dirimenda, Asiam, Europamne maneret
Imperij decus, et Mundi foret vltra subacti,
Persepolis, an Pella caput. Iam barbara pugnam
Agmina discordi circùm clamore fremebant:
Prouectum iam Mane polo. Certaminis ille
Immemor interea, sub diuite conopeo,

-- 66 --


Securam toto proflabat pectore noctem.
Vix tandem satiata quies: vix cornua mille,
Tympanaque extremum sonitu accedentia Martem
Excussere toro. Mirantibus inconcussam
Tum socijs tanto fati in discrimine mentem,
Anne soporiferae succumbere creditis, inquit,
Me nocti potuisse priùs, quàam corde sub alto,
Quae dubium facerent hinc, atque hinc omnia Martem,
Librarim momenta? Vigil mihi cura solutam
In vacuos potuit mentem componere somnos:
Nec minùs, instanti nunc iam certamine, felix
Auspicium facit. Ite alacres: dent classica signum,
Et solitas pugnà e mediâ decerpite lauros. 43
43. En igitur qua primùm animus ratione futuram
Exarmet, vigili anteuenit dum pectore, sortem.
Scilicet ambiguae nusquam hìc caliginis horror:
Plena dies, liquidumque iubar. Quid singula rerum
Saeuitiae luctùsque habeant, quoâd laedere possint,
Dum nil fata mouent, tranquillo, immotus et ipse,
Anticipat visu: rapido ne dêinde sub ictu
Iam positus grauiora eadem maioraque veris
Concipiat, tenuem culmi Cerealis aristam
Instar Achilleae pinùs, instarque tridentis
Aequorei trepidans: falsus sibi qualia fingit
Plurima, quem seros piguit praenoscere casus.
Nempe hic, praecipiti subitò erumpente procellâ,
Attonitus, vecors (caeci natura pauoris
Semper vt acclinis peioribus, inque tumultu
Non satis ambiguo sibi mens improuida constat)
Quae capiti prona incumbunt, discrimina peiùs
Iam metuit multò, et vanis terroribus auget. 44
44. Pluribus hinc adeo vulgaria pectora cernas
Euentis trepidare, hilarem quae cognita risum
Elicerent. Talis iocus ille, exterrita quondam
Regalis cruciasse epuli quo gaudia fertur (a) [ERROR: no reftable :] (a) Vide Lamprid. in Vita Heliogab. quem vltimum dicit Antoninorum Caesarum fuisse.

-- 67 --


(Vsque adeo infandis iocus est saeuire tyrannis)
Antoninorum postremus in ordine Caesar.
Nempe hilari dum festa natant conuiuia luxu:
Mollibus in sertis, nardique liquoribus omnis
Dum coma: certantesque hinc Ars, hinc Copia Mundi
Vectigalis opes, elementorumque coactas
Vndique delictas mensis inferre laborant;
Ecce per aduersas media in triclinia portas
Horribiles pardi, formidandique leones
Irrupere. Metus foribus simul irruit amens,
Et tremor, et gelidus circùm praecordia torpor.
Versa loci facies: fit mortis arena, theatrum
Laetitiae: attonitis labuntur pocula dextris,
Immotaeque rigent fauces. Saturanda Ferarum
Ingluuies, rapidum funus, viuentia busta
Ante oculos: nusquam effugium: subijsse recentes
Conuiuas, aliamque famem: se pabula: iamque
Armenijs laceros conuelli dentibus artus,
Iam Libycos haerere putant ceruicibus vngues.
Heu trepidae frustra mentes, ignaraque Veri
Pectora! Cum vulsis à stirpe molaribus armis
Dedocti saeuire, emollitique resectis
Vnguibus, innocuas iras pardique, leonesque
Adueherent, solo fremitu, rictuque minaci
Terribiles laruae, et vani simulacra furoris. 45
45. Hac etiam Veri ignarâ e caligine caecus
Non semel ille oritur terror, quem prisca Vetustas
Panicon authoris Panos de nomine dixit,
Attonitas vrbes, vulgique trementia corda
Saepe repentinis rumoribus externantem.
Qualis in armiferâ Rheni statione Quiritûm
Implicuit turmas, vinclis cum fortè solutis, (a) [ERROR: no reftable :] (a) Tacit. lib. I. Annal. cap. 66.
Bellicus effuso praeter tentoria cursu
Diffugeret sonipes. Rumor nam diditur, hostem
Arminium castris irrumpere. Cuncta pauore
Ilicet insano turbata euersaque: Nulli

-- 68 --


Vis, animus, ratio consistere: fit fuga: portis
Agmina densantur: socijs terroribus addit
Quisque suos: suus, et coniunctim publicus omnes
Praecipitat furor: impulsi, vrgentesque vicissim
Immani cumulo exuperant, ipsisque refringunt
Pectoribus vallum. Vis nulla inhibere ruentes:
Nequicquam reuocant, nequicquam iurgia miscent
Imperiis, monitisque duces: Vbi pristinus ardor?
Vrbis vbi inuictae decus, et Mauortia virtus?
En fortes animas, Gradiuigenaeque Quirini
Iurandam sobolem, pugnae quos rumor inanis
Perculerit. Nam quem fugiant? Cui castra relinquant?
Nullum ponè sequi, procul hostes, omnia tuta:
Respicerent tantùm. Vix ipso in limine portae
Ante pedes proiectus humi Legatus, et ora,
Oraque, pectoraque obijciens calcanda, pudore
Continuit trepidos. Tantum formidinis addit,
Non explorata, et perspecta fideliter esse,
Occurrunt subiti quae fòrs discrimina casùs. 46
46. Nec minùs id causae validum: quôd, tota repente
Aggrediens, multò vehementiùs extima quaeque
Vis agitet, summae quàm si libamina quaedam
Saeuitiae iubeat praecedere, paruaque primò
Ad plenum modicis tandem processibus auctum
Venerit. Hinc recto naturae maximus Author
Foedere constituit, ne frigida protinus ardens
Sirius exciperet, vel post se duceret astra.
Rite sciens, quam perniciem violentior ille,
Et totus simul à summo seu transitus aestu
In brumale gelu, seu cano à frigore siccas
Mensis in Icarij flammas Viuentibus aegris
Adueheret: iussitque ideo per Veris amicas,
Autumnique vices lento mansuescere tractu
Oppositas tempestates: vt mollior anni
Temperies medij mortalia corpora sensim,
Progressu tacito, et fallentibus incrementis,
Tutiùs extrema ad contraria duceret. Almus

-- 69 --


Iam velut autumni tepor, et clementia Veris
Corpora; sic animos absentûm cura Malorum
Praeparat, exiguo felicia tempora iam nunc
Alterius quasi permiscens discrimine sortis:
Quae nisi parte sui mediâ, lentoque subiret
Sic praeuisa gradu; nulli non cernere promptum est,
Quàm premeret miseras grauiori pondere mentes. 47
47. Praeterea, veluti, dum crebriùs aspera versat,
Callosam longo paulatim contrahit vsu
Duritiem cutis, infestos quae respuat ictus:
Vtque ferunt hausto Mithridatem saepe veneno (a) [ERROR: no reftable :] Mart. ep. 77. lib. 5. Vide et Plin. lib. 25. Hist. Nat. cap. 2.
Profecisse, sibi ne toxica dira nocerent;
Horrida sic animus crebro spectacula visu
Dum repetit, positâ sensim formidine, nullas
Iam meminit species horrescere: tristia contra
Ducit et ipse suum longo sic tempore callum.
Nemo minùs rerum metuens, ac plurima quondam
Qui timuit. Viden, vt, saeuum cum buccina signum
Edidit, et geminas aduersis frontibus infert
Mars acies; pugnae imprudens vix arma tremente
Sustineat dextrâ tyrunculus, oraque mutet
Exangui pallore, et totos horreat artus?
At non ille vetus duri Mauortis alumnus,
In capulo cui trita manus, seu pectora talis,
Seu faciem. Vegeti vultus, immotaque corda,
Et serum pugnare. Dies suus ille: suumque
Se duci putat ad ludum. Nil dira tonantûm
Fulgura tormentorum, et ferri plurimus iber,
Nil variae caedes, altoque in sanguine misti
Quadrupedesque, virique nouum, lugubre, timendum
Obijciunt. Satis haec olim metuisse: suismet
Viribus edomuit sese timor, ipsaque demum,
Quae pridem fregere animos, discrimina firmant. 48
48. Postremò, cui bella diu praecognita, nunquam
Huic locus, armorum auxilijs opibusque parandis,
Defuerit: quae fòrs oblitum, Epicure, fefellit

-- 70 --


Te ratio, procul à studio sensuque Futuri
Dum reuocas animos, doleant ne longiùs, et ne
Sepositos miserâ anticipent formidine luctus.
Haud dubium, si quis longè impendentia fata,
Attonitus, densâ offusi sub nube pauoris,
Prospiciat: neque seu veras dignoscat ab vmbris
Futilibus species; valido seu pectoris arcem
Praeuisos contra insultus munimine firmet:
Sed, quaecunque Malorum absens Fortuna minatur,
In maius ferat, et visu discriminis ipso
Debellatus, inermis, humi procumbat; iniquae
Nullum sortis erit tam deses cura leuamen:
Quin noua fortuito adijciet momenta dolori,
Aeternisque pauentem animum cruciatibus vret.
Quam nos propterea (Superi conata secundent)
Hellebori Aonij succis, et Apolline toto
Funditus aggressi importunam excindere pestem.
At si, terrificos longo procul ordine casus,
Incertique vices vbi mens prospexerit aeui;
Fortibus extemplo monitis ad tristia quaeque
Se paret: exquirens, qua demum leniùs arte
Exilium, morbos, fallacis crimina fundi,
Hostiles ausus, damnosa incendia, letho
Praereptam sobolem, tumulatas aequore merces,
Caeteraque excipiat fatorum Aduersa; malignas
Quis neget hinc minui potiùs, quàm gliscere curas? 49
49. Non negat Argolicae Philopoemen, vltima dictus
Gloria militiae, quem, si quae causa iuberet (a) [ERROR: no reftable :] (a) Vide Plut. in eius Vita.
Longinquos tentare ignota per aequora cursus;
Ancipitum quoscunque habitus formasque locorum
Consuêvisse acri, memorant, percurrere visu: (b) [ERROR: no reftable :] (b) Liu. lib. 35.
Tum secum: Quid, si salebroso hoc limite turmas
Ducenti subitus se circumfuderit hostis?
Illius eggressus, quid, si saucesque recuruae
Obsideat vallis? Fac, deijciendus ab illo
Aggere sit: campo, fac, disponenda repente

-- 71 --


Hoc acies. Quinam castris aequissimus inter
Haec Abrupta locus? Quo tutior ordine praeter
Insidijs natum nemus hoc fallacibus irem?
Has igitur crebro secum meditamine curas
Ille mouens, tantum ductandi ceperat vsum
Agminis, ad belli tantùm profecerat artes;
Semper vt in dubios certissima pectora ferret
Euentus: neque consilij praesentis egenum
Hostilis fraus vlla Virum deprenderet, vlla
Sterneret obiecti facies inopina pericli. 50
50. Magnamini praeclara ducis quę exempla tot inter
Assiduos vitae et nobis imitanda labores:
Si modò par animis praesumere robur, iniquas
Fortunaeque iuuat solidâ vi frangere vires.
Siue igitur peregrè errandum; seu cura labantem
Coniugio fulcire domum; seu Principis aures
Aggredimur votis; aliud pro tempore quidquam
Seu placuit tentare operis; ne credula pronos
Mens adeo rerum cursus, ventosque ferentes
Praecipiat; quin multa simul diuersa, suisque
Posse sciat subitò minùs aequa occurrere Coeptis.
Nempe, puta, crurifragium, mediosque latrones
Longinquum per iter, morosae iurgia Nuptae
In thalamo, duras votis à rege repulsas,
Et quae plura, nigro versatis pollice Fusis,
Immites homini nent infortunia Parcae.
Singula tum contra Sophiae praestantibus armis
Cingendum, et valido Rationis robore pectus:
Vt neque iam velis adspirans aequior aura
Plùs nimiò abripiat, fatorum inopina cauentes;
Asperior nec mergat, ad omnia rite paratos. 51
51. Multa quidem Veterum possem documenta referre,
Vnde haec in dubios animi constantia casus
Proueniat. Longum sed iter: Phoeboque recenti
Cursus eget. Fessis nunc respirare Camoenis,
Perque tot exhaustos dudum salebrosa viarum
Soluere ab emerito liceat temone Iugales.

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.