Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et hactenus quidem magnificè loqui de Operis materiâ, atque titulo citra inuidiam fas fuit, vt de re minimè nostrâ, et quam non fecimus ipsi, sed duntaxat elegimus. Ad formam quòd attinet, nostri nempe partum laboris; id vnum verecundè pro meo ingenio candidèque profitendum existimo: nihil me studio, nihil diligentiae pepercisse, atque tempori, vt, praeter rerum, quae tractarentur, delectum; tractandi quoque modus et ratio, quoad per meas vires, docendique occupationes licebat, erudito Lectori non insuauis accideret: haec in primis curantem, vt vel minimae quaelibet operis partes aptissimo, maximèque naturali, et dilucido aliae alias ordine exciperent, interque se necterentur: vt tam sensus, quàm eorum expositio cum Decori legibus, et naturae simplicis ad amussim congruerent, perspicuumque, nec difficilem intelectum haberent: vt stylus postremò à Veterum harmoniâ, varietate, elegantiâ, caeteroque carminis cultu ne nimiùm abesset.

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.