Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

THIENEIDOS LIBER QUINTUS.
1 Non fuerat visum Coelo satis esse, repleri
Caietane tuis unam virtutibus urbem:
Provida pandebant aliam tibi fata palaestram,
Qua germana tuae mentis simulachra, labantis
Disceret Ausoniae pietas. Ardentibus ursit
Parthenope votis Romanaque iussa poposcit,
Te quibus Adriaca velocius urbe moventem
Exciperet gratis Syren pulcherrima tectis.
Nilque reluctantem quo te mandata Quirinae
Cum raperent Sedis, Venetae fortissimus urbis
Non te flexit amor, quae charum abscedere patrem
Maesta tulit: non aestivi violenta caloris
Terruit Herculeo feritas armata Leone;
Coelo missa velut Romanae iussa tiarae,
Per medias etiam te ferre potentia flammas,
Intrepidus, divoque animi ferventior aestu
Exequeris: quem propitio velut aethere missum

-- 133 --


Indigetem, et meliorem illo, quem saeva marinis
Suspirabat aquis, post plurima vota, cupito
Tyrrhena amplexu Syren excepit Ulyssem.
Et licet heroae mentis celebrata volucri
Ornamenta Deae, crebro rumore tulisset;
Attamen ut vidit coram officiosa Thienem
Parthenope; dixit: levis est qui praevius ivit
Rumor; et auditam minuit praesentia famam.
Vidit enim caeleste ausis sublimibus ardens
Pectus, in externo flammas exponere vultu;
Admirata per haec quales praeludia scenas,
2 Divinus molitur amor: mox vidit adultae,
Pabula quae solo novit sua ducere Coelo,
Sacramenta spei: quo non obstante, trahendis
Censibus appositos offert ultronea fundos.
Mox illis etiam queis novit egere Thienem
Subsidiis, suadet Syren generosa parati
Suppetias aeris; certum quibus indiga victum
Pauperies, populo non importuna, pararet.
Ipsa recensitas etiam consulta probabat
Vivendi leges pietas, quae crebrius illis
Utitur: indubiam sanctorum regula messem
Non reicit: non iam coctos pluit aethere panes
Numen, et hebraeae non plus compendia spera
Portentosa gulae: non paniger amplius ales
Ad facilem defert secura obsonia lympham:
Ignorata novis vetus est industria corvis.
Non hac lege Deus nostrae dare congrua vitae
Pabula decrevit; mens illa suprema secundis
Utitur, Authori quas vult concurrere causis.
Has removens, audax proprii levitate talenti

-- 134 --


Cogitat immoti seriem convellere fati.
Obiicias Venetos hac si ratione sodales
Vivere; nec certas frugalibus addere mensis
Te Doctore dapes; sed pure incerta piorum
Subsidia admitti dubiis es legibus author;
Vivendum hic aliter: nihil hic tibi proderit urbis
Exemplum Venetae: non est opulentia nostrae
Urbi eadem: nobis tenui quod praedita censu
Rura ferunt; vix explendum pro more decentem
Sufficit ad fastum; procul est, ut sponte queamus
Munifici fieri: Venetis est copia maior,
Et minor in pompa legum probitate ligata
Nobilitas, vestra unde fides, ultronea vitae
Adiumenta trahat: crebris Mars insuper armis
Campanas exhaurit opes, belli inscia frugum
Contigit ubertas Venetis; ibi vivere vestra
Pauperies et muta potest; hic indiga victus
Indubii, mendica etiam male coenat egestas.
3 Caietanus ab his, quibus importuna strepebat
Parthenope summi contra spem Numinis armis;
Naviter aetheream tali spem voce tuetur:
Aereae volucres, et inanis ludicra Coeli
Progenies, soli turba explorata Tonanti;
Dicite quis vestram non deficientibus escis
Esuriem propulsat ager, quo vomere terram
Finditis, et duro sulcos aptatis aratro:
Multiplicat certas vobis quod semen aristas,
Ampla fatigatus quis postulat horrea messor,
Ut nil sollicitas animo, sed suave canentes
Pascat aves: vos ancipites generosa docete
Lilia terrigenas, vestrae quis candida byssi

-- 135 --


Indumenta parat; quibus et Salomonia cedit
Spreta clamis, Phrygiasque pari candore superba
Confundit pictura nurus; et vile recusat
Germen, Arachneae, formam, postponere telae.
Sic Deus abiectum florem, sic ornat agreste
Obsequium, solumque homini famulantia vestit
Mancipia, ut male sollicitum de vestibus, una
Messis agri condemnet herum: sic Numen ephebos
Aurorae pascit volucres; ut vilia nostras
In victu immodicas carpant animalia curas.
Est hominum commune penu, mens sola Tonantis
Provida: floriferis venit unde et gratia campis,
Et victus volucrum: rerum illi nulla propago,
Ima licet, neglecta manet: cui conditus Orbis
Obsequitur, primae donatus imagine mentis,
Ingenito solus non est homo cura parenti?
Qui fieri potis est, ut mens concredita Coelo,
Subsidiis fraudata gemat, quibus improba carnis
Detrimenta ferat? non hoc certissima curae
Divinae pietas, oculi non cuncta videntis
Suggerit intuitus, nostri expendentis abyssum
Pulveris, et dubias certo pensare potentis
Subsidio, nullo victus discrimine curas.
Si necdum satis est quod dico; revolvite sacrae
Doctrinam legis: Christi signata cruore
Non minuit promissa fides: docet illa futuri
Primum Iustitiam regni, primoque beatas
Quaerere conatu sedes; quae carnis egestas
Postulat; indubia paret adiicienda sequela
Nutrimenta Deus; cuius non effugit altam
Aeterna in specula mentem quid nostra reposcat

-- 136 --


Pauperies: soli est fidei promissa ciborum
Annonaeque seges, proprio impromissa labori.
4 Dicite quale sibi pignus securius istis
Pollicitis spes nostra petit? minus integra nobis
Fatorum ignari signant diplomata reges;
Queis tamen est et plena fides, dubiumque resolvit
Obsignata semel tenuis membrana tribunal.
His igitur Christi assertis praeferre nocivas,
Incertasque hominum curas, mea semper abhorret
Relligio: parva infidis iactata procellis
Turba sumus, praesens, persaepe pericula passos
Erexit Deus: ancipitis super ardua fati
Nos pietas divina levat: quo crebrius ortis
Fluctibus urgemur, Coelum solatur egenos
Crebrius, et tumidos superant solatia fluctus.
Cur modo divinae vocis fugienda, frequenti
Prodigio firmata fides? ingrata parenti
Aethereo fieret soboles, si tutius illa
Duceret, ambiguos in victum admittere census.
Nuper apud Venetos crudelis saeviit urbe
Regnatrice fames; nullo hic numeravimus aere
Lustra duo; tamen elingui nec congruus ori
Victus, et ornandis cultus non defuit aris.
Nec mihi librandum curae est, generosa quod urges
Parthenope: non esse eadem tibi lucra gravandis
Munifice dextris; de quo nil dissero: solum
Hoc statuo: divinum homines quod nutrit ubique
Numen idem, nostros cura non impare casus
Temperat: haec hominum non est vis, noscere nostrae
Pauperiem coenae, cui mox inopina patronus
Fercula submittat, nec si cognosceret, illi

-- 137 --


Est eadem semper pietas: dubitantia solus
Flectit corda Deus, litem cui nulla voluntas
Indicit, sed ubique suae non irrita dextrae
Instrumenta parat, nostra supplentia curas.
Quo nos Axe tegi, qua nos tellure morari
Contigerit, nobis certum divina parabit
Subsidium bonitas: gratos nos dextera semper
Propitia inveniet, sed opis fontale fluentum,
Quique movet pigras dona ad spontanea mentes,
Authorem cognosco Deum, qui semper in omnem,
Qualemcunque volet partem convertere nostri
Arbitrii decreta potest: hoc tuta quiescit
Securo nostri victus fiducia fundo.
5 Hic haesit suspensa animo probitate recentis
Doctrinae Syren, charum mirata Thienem
Insolita fervere fide, cui parcit adulter
Anonanae timor. Ex isto se dicere victam
Debuit affatu Syren, tamen illa repulsos
Suadet adhuc constanter agros, dapibusque frequentes
Interea missis gaudet suffundere caenas.
Egregium sane, et nunquam delebile dextrae
Munificae specimen: sed quod sibi certior illa,
Divinae quae fulcra spei suspenderet, esca
Continuata foret; non intermissa Thiene
Mitti dona vetat: nimis importuna fuere
Obsequia, atque minus visa officiosa voluntas,
Ordinis assuetas cupiens infringere leges.
Is fuerat, census Comes Oppidanus aviti,
Virtutisque haeres, cuius generosa Thienem
Excepit pietas: illi tectumque stipemque
Obtulit, et certas fundi suadere paterni

-- 138 --


Coepit opes, quibus ille sibi, procul omnibus actis
Prospiceret, quae corda secant mortalia, curis
Hic Caietanus non excusavit egenis
Incoepta appositos ad religiosa penates,
Sed quas munificus retineri suaserat heros,
Nunquam admisit opes: Comiti constanter easdem
Crebrius urgenti, conclavia credita sponte
Reddidit, oblatosque lares, celebrata trophaeo
Tecta Thienae fidei, quibus aeris habendi
Saeviit improbitas, vultu constante remissis
Clavibus abiurat, vestigaturus, ubique
An fortasse idem Venetis qui prospicit oris
Sit Deus, aut aliud timidam Syrena gubernans
Assideat Coelo cura si dispare Numen.
6 Suprema invictae fidei portenta revelas
Caietane; tui quae sit fiducia cordis,
Nec Coelum sine laude stupet: devincis Olympum
Hac mentis flamma: vel nunquam nostra procurat
Vitae fulcra Deus, vel si, prout creditur, ille
Ordinat, et certis pascit proventibus Orbem,
Debita iam certe est divinae provida mentis
Tantae cura spei, firmumque a Sydere robur.
Horrida barbaricis solum calcata leaenis
Quantumvis deserta petas, vel inhospita rupis
Antra Prometheae, nec ibi tua fallet inanem
Caietane fides, nec spes innixa Tonanti.
Et licet auricomae Cereri male nota negaret
Obsequiis se terra tuis, supplebit avari
Detrimenta soli fidus melioribus aether
Subsidiis: quin innocuas tibi porriget escas
Ipse etiam vacuis regnans basilicus arenis.

-- 139 --


Munifico, spe Dive ista tua pendula Coelo
Pauperies, totum multo securius orbem
Possidet, innumero quam regum opulentia censu
Divitiis male tuta suis: fiducia fallax
Quae molem aggesto propriam metitur in auro.
Terrea spes vana est: hominum spes nixa favori
Est verae vix larva spei: quae pendet ab astris
Nunquam victa cadit, decimis licet icta procellis.
Si proprias vires, haec si sua robora nescit,
Ignoratque sui pretium; miracula vanae
Expendat fidei; quamvis ea saepius erret,
Crebrius haec optata tamen stipendia firmae
Credulitatis habet, quam spes constantior uni
Commendata Deo, cui spes humana nec umbra est.
7 Istius meritum tua Caietane propago
Virtutis miratur adhuc: tibi Sydera soli
Obstrinxisse minus fuerat, decerpere fructus,
Posteritas fidei gaudet pupilla paternae.
Non charae legas soboli, instrumenta fideli
Consignata manu, quibus ampli faenore lucri
Cogat obaeratum pretio dissolvere nomen:
Et minus extremis tabulis ex asse relictos
Mittimur in fundos, unde orbos annua natos
Messis alat; sed postremi substantia voti
Nunquam deficiens haeredi inscribitur aether.
Iam tua terdenis, numero non ultima vixit
Progenies lustris, nunquam tamen anxius haeres
Fatales carpsit tabulas, ceu manca fuisset,
Vel testatoris minus officiosa voluntas:
Quin potius patrem laudat, placitumque supremi
Extollit rati, quo nullum haeredibus ille

-- 140 --


Scripsit onus; gratusque tamen quamplurima nostrae
Commoda commisit fidei; patrimonia caetus
Cum renuat noster, quibus aestivalis aristas
Exanimat grando, castigataeque pruinam
Deplorant vites, vel deficiente stupescunt
Imbre, laboratis durata novalibus arva.
Quam melioris agri tua Caietane potitur
Fructu posteritas! fidei mercede fovemur
Caietane tuae: non fallent astra; sed aeque
Certabunt initi tecum pro faedere pacti.
Depositae Coelo curae miracula tellus
Difficilis credit; quod aves docuere Thienem
Nunc etiam mirantur aves: brutalis obesset
His nisi naturae ruditas, ultronea victus
Commoda, pennigeris avibus concredita quondam,
Solicitos ad cuncta homines didicisse dolerent.
Aereas certis licet accurata volucres
Legibus imbuerit natura; superna Thieni
Plenius annonae curam nescire revelat
Gratia: quod faciunt spatium per inane volantes
Naturae instinctu turmae, celestis adeptus
Lucis erat radio, minus observata Thiene
Sensa avium; Hyblaeas superans hac arte volucres.
Tantae luce spei postquam conclavibus, arctae
Infestis paupertati solvisse Thienem
Emicuit; sociosque nihil lanaria praeter
Praesidia, et librum precis asportasse diurnae;
Et qua munifico fuerant fautore penates
Instructi, sancta nil opportuna supellex
Delibata fuga; tunc clare excelsa Thienis
Omnibus exposuit, staret quo culmine virtus.

-- 141 --


8 Annuit huic Coelum fidei: quo tabida tecto
Aegrorum sentina gemit, se paupere claudit
Hospitio, quo mox dextras impendere tristi
Obsequio coepit; spinis bene gnarus in illis
Coelestes florere rosas: ipsaque doloris
In patria, maestas inter sua gaudia turbas
Aethereus restaurat amor, flammasque reponit.
Hic sua lugubres inter, solatia, spondas,
Divini affluxu non deficiente favoris,
Accumulat, pascitque sacros ferventior ignes.
Impigra morbosis aegrorum exercita membris
Sedulitas, socia fratrum, praeeunte Thiene,
Multiplicata manu, pensique impensa molesti
Obsequia, attonitam laeto tenuere labore
Parthenopem, non visa oculis exempla legentem.
9 Implacidae morborum isti Matrona palestrae,
Connubio censuque potens, flammaeque virili
Foemineae exemplo, morbis studiosa premendis
Incubuit: cuiusque animum possederat omnem
Iam pietas; ut conceptis nova pabula flammis
Adderet, a nota petiit virtute, caloris
Incrementa sui veteres ditantia taedas.
Ut fragrans animae, crebrumque Thienis haberet
Alloquium, mentisque altae documenta; propinquae
Commoditate domus, fuso quam comparat auro,
Subsidio privatum omni, si Numinis unam
Spem simules, socio coetus cum flore Thienem
Excipit, et viduo donat nova pignora tecto.
10 Admissum gratum munus: mox area templo
Designata, sacram Matris surrexit in aedem
Virginis, inque loco stabuli fundata, vocatur

-- 142 --


A stabulo Virgo: non me latet unde Thieni
Haec stabuli pietas: veteris monumenta favoris
Virgineo voluisse reor formare Sacello;
Quo Nataliciae noctis mysteria, Romae
Culta olim, manibusque sacrum donante MARIA
Acceptum pignus, stabuli sub nomine, menti
Fervidus obiiceret cultor; iunctaque recenti,
Virginei partus coleret praesepia flamma.
Internis etiam sic nomina congrua votis
Terrenus praefigit amans; ut avarus ad aurum
Exultat, doctaeque sophus sic voce Minervae:
Intrepidis bellator equis, gaudetque Thalia
Aonia vates: lascivo chara Tibullo
Delia sic memorata placet, sic dicta Catullo
Lesbia, nec socors Umbro est audita poetae
Cynthia: divino non est fortassis amori
Vis eadem? verusque Dei sua nomina cultor
Non habet, unde suis accrescat amoribus ignis
Fervidior? stabuli crebra sic voce, Thieni
Antiquae crevere faces, quibus arserat olim,
Quando suis manibus nocturnis credidit umbris,
In stabulo natum Virgo Exquilina Tonantem.
11 Hic locus ingentis poscit describere certam
Prodigii vocem; nostri licet illud ad aevi
Notitiam, non scripta fides; sed sola retentum
Despositum sibi fama tulit: tamen aequa probarunt
Romuleae decreta Rotae; sapiensque Quiritum
Ordo Patrum, multis oculatis testibus istam
Aequavit, populo iuratam interprete famam.
In stabuli spectata domo portenta, Thienis
Coelestem prodent animam: luxata rigebat

-- 143 --


E sociis uni ferrato tibia clathro;
Qui semel implicitum tentans absolvere dura
Crate pedem, tandem crudeli cedere ferro
Debuit, accepta fatali tibia noxa.
Hic accita statim curando strenua cruri
Dextera, sed subito visa est superare ministras
Plaga manus, nimiaeque artem succumbere noxae.
Non alium, fati haec procerum sententia: mortis
Arcendae superesse modum, nisi poplite mancum
Sustineat mutilo corpus, vitamque resecti
Cruris ab obsequio, ferrique a cuspide poscat.
Praeferturque chalybs fato: fuit altera ferro
Immiti praefixa dies, qua debuit aeger
Indubios mortis pede secto evadere casses.
Par letho ferrum: Lachesis nil forfice, serra
Mollior iratae: cui vel meditata ciebat
Sectio mortales gemitus: acerrima vitae
Spes tamen effecit, chirurgi ut dextra cruento
Commodior fieret crus abscissura metallo.
Nec solus sua fata horret: vitale premebat
Praesidium reliquos etiam tam triste sodales.
Sed magis afflictum potuit lacerare Thienem
Immodicus ferri rigor: aerumnosa paterno
Haec fratris pressura animo persuasit, acerbae,
Quam nequiit sanare manus Chironia, plagae,
Coelitus accita curam variare medela.
Nox erat; at cum purpureis Aurora capillis
Spectandam se prima dabit, quaesita secando
Dextra pedi, rigidi fuerat laevore metalli
Lethiferos molitura artus: cum forsitan artis
Instrumenta suae, leni chirurgus olivo

-- 144 --


Expolit, ignita prece Caietanus adorat
Propitium Numen, lacrymasque affectibus addit.
Prostratusque solo: rudior natura nequiret
Si fractum nodare pedem, sed cuncta potentis
Summa Dei, humano mala conclamata labori
Cum potis est fraenare manus, pro fratre malignum
Crus amissuro, summae admirabile dextrae
Postulat auxilium: spes quantum heroica tentat!
Iam Caietanus tali praefervida voto,
Crebra fatigatis dederat suspiria fibris;
Cum veluti supplex foret exaudita precantis
Religio; tacita intempestae noctis in umbra
Accedit fratris spondam, sibi Sydera moestam
Optantis tardare diem, Auroramque morari.
Leniter attrectat vulnus, crurisque tumorem
Explorat, labris dignatur, et oscula figit;
Tunc cruce consignans quae solverat ante reponit,
Aegro lina pedi, monuitque ut Sydere certam
Poscat frater opem; et Divum cui vulnera pressit
Quina Seraph, cordis peteret fervore patronum.
Praevia lux Phaebi Coelorum argentea rimis
Fulgebat; roseoque nitens Pallantias ortu,
Iam noctis sistebat equos, cum ferrea cruri
Scindendo, prius aegri animum scissura supellex
Maturanda reae fuerat luctamine plantae.
Interea medico dum sit mora commoda ferro,
Obstupuit frater, veteres quod laesa dolores
Tibia, praeteritae pergat nuperrima noxae
Quod conclamatum tormenta remittere vulnus:
Attonito similis tamen expectare ministrae
Officium statuit dextrae: adfuit illa; sed aegrum

-- 145 --


Narrantem veteri se plagae angore solutum,
Quisque stupet; nec ficta metu commenta putantes,
Crus subito explorant, funestaque tibia lino
Eximitur: mirum! sic profligatus acerbae
Error conspicitur noxae, sic fracta reduxit
Tibia divulsas partes, ita vulneris horror
Oppressus, plagae putris sic dira mephitis
Edomita; ut praeteritam neque parva docerent
Signa luem; nullum tulit, incurabilis olim
Vulneris indicium, nullo est rea tibia naevo.
Vix oculis concessa fides: Chironia salvum
Ignota sibi lege pedem mirata, stuporem
Ars immota tulit: tum quisque salutis adeptae
Portento attonitus, tanti cognoscere sanctum
Authorem facti, votis constantibus optat.
12 Venit ut ad lucem virtus (nec summa Thienis,
Hanc animi poterat prohibere modestia laudem)
Tum subito coelestem ardens per publica vulgi
Ora Virum geminat novitas: gaudetque recentis
Hospitis, illustri Syren gratissima fama.
Plura sibi haec tali dona a virtute parari
Praevidet, et mentis divinae hoc pignore niti
Iam sua fata putat, facti quod nobile spondet
Augurium: tempusque dabit, se quando molestis
Dissidiis pressam, tantae probitatis amicum
Sustollet robur: furiisque odiisque labantem
Internis, pacis studio novus eriget Atlas.
Innumeris hominum linguis celebrata Thienis,
Semper erat, Coelo tamen attestante probata;
Proclamata orbis superat suffragia virtus.
Nocte quidem sua facta tegi voluisse Thienem,

-- 146 --


Splendidior laus est; sed quod videre stupentes,
In sua vulgarunt vigiles praeconia stellae.
Atque Deus cui visa piae suspiria mentis,
Oppressum tenebris fecit splendescere lumen.
Quot vitae dotes, quot Caietane tuorum
Eximias operum laudes, generosus inanis
Gloriolae timor oppressit? sic vivere Coelo
Censueras: ut quo putris te vivere nosset
Terra minus, vitae putris te labe putares
Aegrotare minus: superi sic hauserat orbis
Mens tua delicias, sic purum attraxerat ignem;
Divino ut tellus fieret grave pondus amori.
13 Hinc ortum est quod spreta tibi fuit omnis honorum
Illecebra; et regum fastus qui optabilis esse
Scena solet populis, temet deliderat unum
Is pompae splendor: cuius gratissima menti
Cum sit scena Deus, lucis quem solus adaequat
Internae intuitus; te vultu invisa sequestrat
Quae potuit multas lux pompae accersere gentes.
14 Carolus invictis Lybiam penetraverat armis,
Captaque Caesareum fuit hoc urbs regia bello
Passa iugum, Tunetum dicunt: prope martia quondam
Maenia, et excelsae steterant Carthaginis arces:
Ruderibus prostrata suis nunc invidet Astris,
Regalem Tuneti vicino a littore sedem.
Insidiis dextraque potens pervaserat istas
Argivus pirata plagas; quem frater, iniquus
Algerii domitor, regni violenter adepti,
Fortunaeque, (imos partus quae saepius ostro
Induit) haeredem fecit: cui propria plures
Addidit, iniusto feritas Mavorte secures.

-- 147 --


Viribus excellens etenim, multaque Gradivi
Ornatus lauro, Tunetanis arcibus audax
Insiliit; pulsoque status Muleasse paterni
Imperio; gemini, sitiens quibus Africa praestat,
Regem Hariadenus potuit se dicere sceptri.
Quaeritur hic princeps, graeci latronis iniquum
Qui premeret Martem; mox obtulit Austria clarum
Viribus Alcidem, numerosa classe cruentum
Qui Numidum invadit littus, tumidumque coegit
Piratam, iniuste domitis excedere muris.
Reddere legitimo iussit tunc regia Caesar
Haeredi sceptra, erepta cum principe regni
Urbe, peregrini fuerat vis tota latronis
Imbelli prolapsa fuga: sic Caesar iniquo
Iura prius fuerant regni quae rapta Gradivo,
Aequo restituit Marte: uno Caesare dignam
Laurum, et perpetua memoranda pericula fama,
Herculeos inter iuste accensenda labores,
Perdita legitimae diademata reddere fronti,
Regna aliis, laudisque sibi portenta mereri.
15 Caesarea palmae iusto est electa triumpho
Parthenope: fuerat primae cui cernere summas,
Messuit invictus Lybicis quas Caesar arenis,
Concessum, non visa prius fastigia, lauros.
Laeta triumphantem sed quo splendore Monarcham
Excepit Syren, partas quo pectore palmas
Amplexa est; non multa loquar: cum Caesaris audax
Certavit virtute labor: famamque Gradivi
Caesarei, pronum si non nimis extulit urbis
Obsequium laetae; saltem popularis ovantem
Aequavit pietas, urbisque superbia Martem.

-- 148 --


Bellipotens etenim nec fortius hactenus unquam
Pugnavit Caesar; nec magnificentius unquam
Post aciem evectus Caesar; quas gloria laudes,
Quos habuit titulos honor; omnibus una beavit
Victorem Syren: ornato urbs tota theatro
Non impar, adventantis quae Caesaris arma,
Invictas animi vires, roburque sonabat.
Quid dicam Italiae primos venisse Dynastas,
Quid transalpinos proceres, crebrosque volantum
Quid memorem affluxus populorum, immania pompae
Visuros decora, et victoris Caesaris ora?
16 Hoc modo devoto vobis concedite vati
Pierides; figunt ubi se mea lumina primum,
Maioremque cient animi spectata stuporem,
Prodigia exponam: Romano murice clarus
Parthenopaea potens transibat compita Caesar;
Qui fixos cunctorum oculos, radiante triumphi
Maiestate tulit; soli haec non visa Thieni
Gloria; quem socii, cellaeque propinqua monebat
Commoditas, augustum oculis libare Monarcham.
Sed neque claustrali gradiens vicina fenestrae
Pompa, importuni neque persuadere sodales,
Innocuum poterant oculis decus: omnia caeptis
Posthabuit precibus: quis scit si forsan eodem
Momento coeleste atrium spectabile fulsit,
Immotumque suo tenuit splendore Thienem?
Quis scit an aeternae defixus imagine lucis,
Postposuit quidquid tellus insigne, vel ingens,
Quidque illustre colit? quidquid fuit; indicat, illi
Ingenita quadam fluxas sordere mephiti
Illecebras: quidquid transit, certumque fugaci

-- 149 --


Tempore metitur spatium, felicibus alis
Transilit, aeternis quae solum diligit, ardet
Ille bonis, versatque suos ibi laetus amores.
17 Abdita mens cernique impar, quo flagrat ab igne,
Ostendunt oculi: nunquam discordat ab imo
Pectore pupillae radius: quos vitat amicus
Intuitus, mens laeva fugit: subtractaque prodit
Lux odium, faciles oculi testantur amorem.
Ac velut externae, qua mens studiosa docetur,
Naturae rerum, proprius securior index
Est oculus; nostrae fundo sic mentis in imo
Quid lateat, verax aliis pupilla revelat.
Quo censu mortalis honor, quo humana Thieni
Gloria, quo pretio fuerit trabeata potentum
Maiestas regum; si nescio; devia dicent
Lumina, quae culpae nullo terrore, sed alto
Contemptu quidquid non est Deus, inclyta Martis
Praemia, Coesareos sunt dedignata triumphos.
18 Quo vero splendor generis, quo pondere stirpis
Lux consanguineae, menti quo impressa Thienis
Stemmatis ambitio, et celebris prosapia cultu
Quo steterit, dicam: Ausonias diffusa per urbes
Fama Thieneum sparsit celeberrima nomen,
Virtutesque suas, et vix imitabile mentis
Angelicae exemplar, fervensque a Numine pectus.
Quae late sparsa est, movit percepta paternos
Fama lares: clarosque sua de stirpe nepotes,
Virtutum pellexit odor; quos grande vetustae
Prodigium spectare domus, proprioque micantes
Internas animi, vultu cognoscere dotes,
Et cognatus amor, virtusque audita trahebat.

-- 150 --


Excedunt patria: quodque observata valebat
Nobilitas, et opes decus excusare; decenti
Vernarum hunc numero illustrique accedere cultu
Decernunt: o mundi error qui sola placere
Posse putat, quae mortales splendente colorum
Illicio ludunt oculos! avertit inanis
Haec rerum species sanctorum lumina: verax
Quae cordis pupilla probat simulachra sequuntur
Coelestes animae: vili non dormit in alga
Nidificans Coeli summis in nubibus ales.
Caietane tuos en Vicentina iuventus
Cognatos poscit vultus, quam sola cupido
Importuna tui alloquii, Vicente profectam
Tellure excivit: visum te stemmatis optat
Posteritas generosa tui: pia vota repelli
Nec stirpis permittit amor, nec sustinet acer
Sanguinis impulsus, nisi te sine sanguine fingas
Vivere, vel gelido rigeat cruor abditus astro.
19 Redde vicem flammis: si quis fortassis oberrat
Visceribus mortalis adhuc vitalibus ignis,
Est generis cognatus amor, quae passio cordi
Humano postrema perit: vel sanguine tangi
Agnato debes, vel nullo tangeris igne.
Hanc consanguineo legislativa cruore
Ad legis normam scripsit natura rubricam;
Ut veluti prae aliis sibi quisque ardentius haeret;
Sic etiam prae aliis magis observare propinquos
Sit lex affines, uno qui sanguine parti,
Sunt pars una tui. mirum! peregrina suorum
Ora fugit Caietanus, quos forte superbo
Dum cultu venisse notat: monstravit inanis

-- 151 --


Cognato in cultu quantus sit luminis osor.
Indomitum carni pectus! praeclarus honorum
Contemptor timuit, ne quid cognata sequestrem
Laederet haec animum pompa: et qui pectore toto
Insuavem humani fastus excluserat auram;
Dum consanguineos placidis deberet ocellis
Metiri vultus; cavit, ne lumine primum
Exceptus, posset puris illudere fibris
Naturae affectus, qui commendaret inanes
Laudaretque umbras: animumque ut laederet ater
Halitus, interno fieret crudele nitori
Supplicium: modicus purum velut inficit amnem
Pulvis, et obscurat clarum nubecula solem,
Et simplex atomo quovis pupilla laborat.
Affatus illi suasit natura benignos,
Gratia disuasit; vicit quae iura propinqui
Sanguinis, et carnis; cum certavisset amoris
Divini humanique ardor: magis ipse serenam
Ut coleret mentem; cognati umbracula fastus
Extimuit, nubes vitantem imitatus Olympum.
Hi, quamvis stupefacti omnes, sufferre Thienis
Subtractos poterant vultus, quod cognitus esset
Caietani animus; quem tunc insuavia pompae
Ludibria humanae, Coelique coegerat ardor
Herous, charos etiam vitare nepotes.
20 Sed quo alias lucem fuit aversatus aviti
Stemmatis excessu, postquam patris exuit haeres
Divitiis, fundisque animum, statuitque relictis
Censibus, aeternis totum se dedere curis;
Tecta domus posthaec nunquam repetita paternae
Significant: spernensque semel sua limina, semper

-- 152 --


Spreta Thienei voluit sibi commoda tecti.
Interdum patrias illi mandasset in oras
Si reditum pietas; morbis constructa levandis
Tecta subit: planctusque inter, crebrosque gementum
Aegrorum questus, reditus festiva secundi,
Lethiferasque inter celebrabat gaudia spondas.
Hic licet agnatae stirpis constante rogatus
Obsequio, generis clarum offuscere nitorem
Parceret, et miseras tectis illustribus aedes
Mutaret; cui quisque suos servire penates
Fervidus exoptat, praesensque impensius offert;
Sed semel electae sibi paupertatis onustam
Contemptusque sui meritis sententia palmam
Praeconcepta tulit: constans gaudere suorum
Deliciis renuit, cognati commoda tecti,
Et consangnineas Comitum, male olentibus aulas
Postponit lustris, vilisque ingrata coquinae
Fercula selectis dapibus: non nescius arctis
Aegrorum tabulis, inconditisque ciborum
Quisquiliis, sacrae quantum pinguedine flammae
Se divus dilatat amor, quove ardeat aestu.
21 Cum pronum Patriae affectum, cum tanta paternae
Blandimenta domus, et multiplicata suorum
Obsequia, invictae mentis fervore Thienem
Exclusisse audis; proprii squaloris acerbam
Contemplare sitim: cupiit vilescere spretis
In laribus, totus terreno adversus amori.
Invenies nullum, vanis quem proprius umbris
Inflat honor, titulosque leves, et nomina mille
Venatur, laudique studet, qui spernat avitae
Ornamenta domus: quos irrequieta venustae

-- 153 --


Stirpis flamma coquit; vel pulverulenta suorum
Maiorum decora, et quales illustribus ausis
Promeruit vetus, indagant, prosapia ceras.
Contemptu e proprio mundanae incuria lucis
Emanat: Caietanus, cui corpore maior
Hostis nemo suo, timuit ne traderet hosti
Infido arma, quibus latus impugnaret herile.
Et quia supremum, primumque superbia telum
Exacuit, mentemque effert admissa; removit
Solicitus, quidcunque aditum praestaret iniquae
Orcinae Soboli: cui vires addit, aviti
Splendoris transfusus honor, generosa propago,
Gloria maiorum, generis iactantia, stirpis
Posteritas et opes: quorum ne luce superba
Peccaret caro; cunctorum proscripta voluptas
Effecit; Stygium veluti sibi Daemona corpus
Circumstare putans; crebris vexante flagellis
Calcitrosa gravi pressit calcanea dextra.
22 Ille igitur propriae qui sic solatia carnis
Proscripsit, cuius vehemens meliora trucidat
Vota favor; quod difficilis pereuntia rerum
Blandimenta tulit; nihil est cur immorer, amplam
Indulgere fidem: quod enim quis ferveat ultro
Externo rerum affluxu, vernaculus urget
Corporis affectus, proprio qui nulla deesse
Commoda tortori, et nullo sua gaudia luctu
Turbari patitur: cuius mens coelica curam
Si semel exuerit; pro quo prius omnia summis
Optabat votis, summis fugit omnia votis.
Non aliter quam mater avis cui tota laborat
Instinctu natura suo, cum fervida proli

-- 154 --


Prospicit implumi, fabricando taedia nido
Quis numeret? lectis qua sedulitate coronat
Hunc paleis? stimulat limo quae cura ferendo?
Congrua quam crebro defert alimenta volatu?
Quaeque alias nec humum volucris nec stramem amaret,
Prolis cogit amor vili insudare labori
Maternas vires: sed ubi sua pignora nido
Abstracta inspexit, curae gravitate soluta
Exiles paleas damnat, nec inutile limi
Attentat spolium; patulo sed libera Coelo
Ludit, et umbrosis secura agit otia sylvis.
23 Quis Caietanum post haec divortia, Coeli
Abripuit gustus; quam pura, innube pependit
Laetitia pectus, soloque ut Numine plenis
Vivebat fibris, animusque calebat Olympo;
Stillantes gemino de lumine iugiter undae,
Prodebant clausos cordis penetralibus ignes.
Nobilior cui corda calor, cui pectoris omnem
Affectum aethereus pridem purgaverat aestus;
Lustrandumque nihil divo superesset amori;
Desidiae impatiens, placidos solvebat in imbres
Lumina; quae praesentis adhuc erratica mundi,
Quantumvis spectata parum, cruciabat imago.
Inde erat ut purum mutatum pectus in aurum,
Non illud terrestre quidem quod pellit in imum
Ponderis innati gravitas, quodque abdita terrae
Viscera discissis dicunt extrudere venis;
Non illud quod sylvestri fornace praeustus
Tentavit carbo, et nostro calor igne probavit;
Sed quod Sydereae lustratum examine flammae,
Ponderis innati lege et gravitate solutum

-- 155 --


Haerebat Caelo, pansisque ad Sydera pennis
Optabat propriae se protinus addere sphaerae.
24 Non ignota loquor: solem in suffragia poscam;
Producam testes ipsas peregrina videntes,
Mirantesque simul cordis spectacula stellas.
Viderunt geminis spatium per inane Thienis
Cor ferri pennis: flammasque imitata volatus
Instrumenta, quibus nihil adversata patebant
Sydera: librabant alarum duplice sacrum
Remigio pectus: spectato haesere silentes
Prodigio stellae: post discussere, quis iste
E terra novus in Coelum se provehit ignis?
An fortasse aliquis praestantior advolat heros,
Cui vita functo decernunt fata propinquam
Syderibus sedem; veluti cum Iulius olim
Crinita fuerat dictus splendescere flamma?
An fatuum fortasse aliquod perstringit ocellos
Lumen, et in media, tenui face splendicat aura?
Affigi vel forte novum coelestibus optat
Excubiis astrum, stellis quod providus ornet
Iupiter, ut Tyrii splendent duo cornua Tauri?
Coelo igitur necdum innumerae pro lumine stellae
Sat fuimus? plures aether nisi mutuet ignes
Noctescet superae splendor pulcherrimus orae?
Haec audisse ferunt, quorum subtilior aure
Eminet auditus, quibus est rarissima virtus,
*Troiugenae ut vati, stellas audire loquentes.
25 Has captare mihi voces si fata dedissent,
Talia sedassent faciles responsa querelas: * Vates Helenus Aeneid. lib. 3.

-- 156 --


Deliciae Coeli, terrae nocturna voluptas,
Empyrei gemmae, flores coelestis Hymethi,
Flammae immortales, nictantes cuncta videntis
Divini intuitus radii, lucisque beatae
Scintillae illustres: insomnia castra, fideles
Numinis excubiae stellae, quas nomine solus
Scit proprio signare Deus, numerumque profunda
Aeternae mentis solus conservat abysso;
Quam licuit vestra Coeli spectare volucrem
E specula flammam, nulloque augusta petentem
Sydera dissidio, geminis assurgere pennis;
Non est hic fatuus faciles prout creditis ignis,
Quam splendere diu liquidus non sustinet aether:
Haec animum sapiens fax est, quae terrea laeta
Despiciens alimenta fuga, Coelestia pergit
Aeternum arsurae secernere pabula flammae.
O sapiens ignis, qui ne terrestribus erret
Quisquiliis, puram Coeli toto impete lucem
Appetit; et vobis divo se propalat ortam
Semine, natali cupiens convivere sphaerae.
26 Si tamen indigne fertis, confinibus Orbi
Quod vestro spatiis accedat flammeus iste
Chrysolithus; vestrum stellae si nostris amoris
Illicium, proprii non excusabitis imbres
Luminis, humano cordi venit unde volandi
Impetus; ipse leves humeris dum fabricat alas
Visae lucis amor: quare ne spernite vestris
Adiungi facibus, spreto quod corpore pectus
Immiti trahitur tanti magnete nitoris.
Quin gratae potius volucrem per inania flammam
Excipite, et dignae sedis splendore locate:

-- 157 --


Cumque redux alio Phaebea advenerit Orbe
Maiestas, miransque istud splendescere nostro
Reppererit Titan quod nesciit aethere sydus,
Dicite: Phaebe novus tua regna perambulat hospes:
Illud enim ardenti radiat quod pectus ab auro,
Ille tuas ignis recipi terrenus in arces,
Appulsus Coelo geminis, petit, impiger alis:
Hunc astris etenim dignum concordibus ignem
Censuimus votis; tua solum auguste polorum
Arbiter, absentem sphaera inferiore morantur
Imperia: hunc nostris si formosissime princeps
Admittas lucere choris; decus addere Coelo
Splendoremque potes, nostra nil luce minorem.
27 Idque etiam constat, quod non minus ista meretur
Sedes flamma tuas, quam vel prostratus Achivo
Nemaeus domitore Leo, vel cuspide saevus
Scorpius, aut audax Tyrii per caerula ponti
Europae vector, vel qui rabiosus adurit
Prata Canis; qui te pariter mitissime Titan
Igne gravi saevire facit, quo reddat amicis
Gentibus exosum, obscuras praeamantibus umbras
Terrigenis, dum labra Canis flagrantia laxat.
Nec dubitare potes Titan, qua parte locari
Debeat, aut stellis quibus insignire recentem
Conveniat flammam; primae nam Sydera molis,
Pectoris in medio poni, geminisque nitere
Optabunt, quarum lux est illustrior, alis.
Num pede Centauri, nostrae vel messe puellae
Deterius cor istud erit, quae singula primis
Syderibus lucent? nostra inter lumina nunquam
Spectato simili, summum dare convenit igni

-- 158 --


Alato obsequium: princeps si nostra probares
Vota etiam Titan, stellarum dicere primam
Hanc posito cupimus capiti auro Gnosside flammam.
Talia fortassis si tunc effata benignus
Audisset Titan, Coelo residere Thienem
Mandasset, sydusque novum affixisset Olympo.
Sed quod concussis rediit sua spargere terris
Lumina, subtractumque brevi coelestis amoris
Exemplar spatio, confuso atrocibus Orbi
Flagitiis imitandum iterum, melioribus ardens
Ignibus exhibuit pectus; consultius istud
Utiliusque fuit: reducis quod lumine cordis,
Aethereas haurire faces, poterantque profundae,
Terrigenae pavidas nocti subducere mentes.

-- 159 --

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.