Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

THIENEIDOS LIBER TERTIUS.
1 Saeva recensito postquam perterrita coetu,
Audiit invisum ditis vesania Martem;
Insidiis saevire parat: quibus, ante vocatam
Tisyphonem Pluto, commentis talibus aptat:
I soror, et nostri velox mandata Senatus
Exequere; i Latiis qua se Mavortius arvis
Expandit Tibris; tum sese ubi nubibus abdit
Vaticanus apex, vel ubi Sextilibus ara,
Solibus illapsas pergit iactare vetustas,
Exquilina nives: fortasse altaribus ipsum
Virginis haerentem Dominae, spectabis: (iniqua
Plutoni pietas, et quovis Coelite peior
Relligio!) procul a turbis exquire Thienem:
Ille mihi (nec enim nostri discrimina regni
Sunt ignota tibi) non grata audacibus armis,
Bella movet; nimius pudor est a paupere vinci,
Contemptumque premi, Mundus quem dives adorat.

-- 70 --


I soror, huic Stygiis fibras insperge venenis,
Sopitasque suo cordi mundi ingere flammas:
Delicias numera, locupletis commoda census
Suggere: sed prona quo te magis audiat aure,
Dic: nil divitias, Coeli quo Numen adoret,
Officere; et Coelum reges, et Sydera calcant;
Cum malesuada tamen multos sub tartara trudat
Pauperies, quae saepe lucrum praeponit honesto.
Ancipitem cum forte istis titubare videbis
Illiciis, non huic subito cui fidis Achilli
Succubuisse puta; sed vivas obice formas,
Quas vel Mundus amat, vel queis piceata voluptas
Illaqueat: si respuerit, constantius urge,
Illusum donec feriant tua spicula pectus
Prostratusque solo damnet nova coepta Thiene.
2 Nec mora; Tisyphone senis accessura Charontis
Sulphuream lethem, picei vada turbida stagni
Ascensura, dolis nunquam exarmata, recenti
Nequitia solidat pectus; subitura duellum,
In quod tartareas fraudes, omnesque lacesset
Vipereos morsus, ipsumque armare furorem
Sollicita, orcinis animum versantibus hydris.
Tisyphone stygiam male sic animata paludem
Cum peteret, tremuere undae, nigriorque iacentes
Defluus ad ripas, fraudem praesagiit humor.
Illa furens, nec lenta gradu transvecta palustrem
Navigio lethem, nostrum cum venit in orbem,
Vidisses nasci noctem; et praeeuntibus umbris,
Infamem ascensum Pharias aequasse tenebras.
Illa sed assumens mentis figmenta dolosae,
Dissimulat noctem: lucisque induta figuram;

-- 71 --


Laurentes agros, Latiae miracula pompae,
Tecta, theatra, fores vigili circumspicit ore;
Quaesitumque sibi quaenam dabit ara Thienem.
3 Anxia suspirat: tum venit ubi Arctica quondam
Nix cecidit coelo, septem cum maxima colles
Fax premeret, cum solem homines et bruta timerent,
Herculeusque Leo Laurentes ureret auras.
Illa palam nivei cernens vestigia roris:
Scilicet augustam peregrino e marmore molem;
Et sacra devotos accedere templa Quirites;
Crebraque Virgineos celebret quod purpura postes;
His forte adiunctum turbis, quem quaero Thienem
Inveniam, dixit: quae dum permixta frequenti,
Vult aditum tentare nuru, vehemente repulsam
Passa manu, sensit prohiberi altaria Matris
Virginis, inferni furiis: confusa recessit
Illa quidem, sed quos animo celaverat aestus
Iracunda novans, nisu maiore Thienem
Aggressura furit, frontisque exasperat angues.
Declinans placidis Phaebus cum cederet umbris;
Virgineos vidit festa solvisse Quiritum
Relligione lares, proprios dum quisque penates,
Accensis pictate animis, magnaeque Parentis
Igne calens repetit: mox explorare Thienem
Tisyphone statuit; primo hunc sibi visa notasse
Intuitu, casto quod rara modestia vultu;
Lumina quod terrae fixa, et ieiuna genarum
Concavitas, habitus simplex, oculique madentes
Iugibus a lacrymis, totoque in corpore virtus.
4 His ita perspectis, hic est, quem quaero, Thiene,
Ingeminat, tali quem protinus illa susurro

-- 72 --


Aggreditur: non te cultu tam paupere cinctum,
Caietane pudet? Latia rideris ab aula,
Et nescis? audis fatuus, quod summa tuorum
Maiorum decora, infami ridenda cachinno
Degener exponis: proavorum a sanguine clarus,
Vilis et obscurus proprio sordescis ab actu.
Nobilium nati, et soboles heroa queretur,
Quod generis, vitae cultu sic impare, spernas
Splendorem: si te voluisset vivere Numen
Exiguo lare, si modica voluisset egere
Contentum dape; non proavos tibi fata dedisset
Heroas, qui te fama, censuque bearent:
Sed quoniam et splendor generis, Patriaeque domusque
Gloria, te rebus natum sublimibus aiunt;
Promoveas propria, non rumpas fata Minerva.
Quem vero vitae fructum praefigis inerti?
Anne putas quod Roma suo viduanda nitore,
Quod das exemplum cultus squalore sequetur?
Anne putas laetis quod Roma assueta choraeis,
Te praeeunte tuos petet inconsulta recessus?
Forte putas quod opima sui patrimonia fundi
Distrahet, et pretio ventres saturabit egenos?
Falleris, et tua te nimis imprudentia ludit.
Ipsa tibi potius sapiens quod Roma ministrat,
Consilium cape: non opibus, fundisque relictis
Stat pietas: etiam pinguis Mammona coronat
Prudentes animos, quorum felicia norunt
Ingenia, et Coelo, et laeto florescere Mundo.
Forte putas inimica omnes sub tartara mitti
Terrigenas, quos dives opum felicibus addit
Gloria Lucullis? non his Stygis aequa vorago

-- 73 --


Esse potest, totum dispar quae sorbeat Orbem;
Nec pietas divina atras sinet ire sub umbras,
Signatos propriae quos mentis imagine, Coelo
Praeparat; et ne errent, suavi sibi pondere nectit;
Interea placitis totum dans usibus Orbem.
Famae ergo laudisque tuae ne despice clarum
Caietane iubar; tenebras ex asse relinque,
Maiorum quibus obscurum, nihil addere nomen
Splendoris laudisve potest: tibi, notior Orbi,
Promittit publicos splendor natalis honores.
5 Haec Erebi afflabat soboles. Orcina Thiene
Non deses commenta notat; spirantia Ditem
Consilia, afflatu mentis meliore refellit.
Nam subito ut Stygia, Divus praecordia sensit
Fraude peti, rabidamque imis advertit Erynnem
Serpere visceribus; sublato ad sydera vultu,
Tartareum pressit flammis coelestibus ignem:
Seque colubriferae ne dederet arte Megaerae,
Immotum hoc statuit veri dictamine pectus:
Ergo meis, inquit, sic invidet atra tenebris
Eumenis, et lucem suadet tenebrosa? Quiritum
Ora, lares, pompas memorat; iubet ista petitis
Inferno monitis: proavorum encomia, ceras,
Ditis larva docet? novit, nimis impia novit,
His rerum illiciis, grandi ceu pondere pressos
Terrigenas, non celsa suis obtutibus astra,
Nec summum dignumque metu praefigere Numen;
Sed quod proponit carnis rabiosa cupido,
Vota sequi: non fraenari rationis habenis
Brutales animos; non quo compellat honestas,
Aut morum pietas; sed quo fumosus honoris

-- 74 --


Terreni vapor, incauto rapit impete caecas
Luminibus mentes: aeternae ignara quietis
Infelix soboles, quod vult peritura voluptas,
Numen habent: non aeternos qui computet annos,
Qui duraturi post funera ponderet aevi,
Implacidos cineres, non qui praesentibus atros
Deliciis vermes, brevibus qui comparet horis
Saecula, lascivae carnis qui fluxa coaequet
Gaudia, divinae, nemo est, cruciatibus irae.
Quae dispar rerum facies, quae scena paventes
Excipiet populos? paenis servilibus uri
Terrarum cernet dominos, quorum ignibus omnis
Illicitis minor Orbis erat. Quod cedat in usum
Adstrictum ratione, Deus concessit opimos
Telluris partus, non queis defigat amorem
Mens delira suum; nostris pulcherrima flammis
Vult solus meta esse Deus; licet abstrahat inde
Vesanus telluris amor, fatuosque potentes
Illaqueet, dulci rerum quos decipit usu.
6 Quas mihi delicias Mundus, quas indita formas
Gratia commendat, quantumvis ferrea non sint
Vincula, mens illis quando se prona coarctat;
Vincula sunt tamen, appellent licet aurea, vinctae
Illecebris mentes: Pellaeo Darius auro
Non magis est liber, quam sit de Thracibus unus
Captivis; quos horrisono stridentia ferro
Vincula, Threycio cogunt servire tyranno.
Serviles terrae laquei, quibus inscia sceptri
Libertas humana sui, concessa prophanat
Mancipii faeda, regni fastigia, paena.
Quid claros numeras proavos, quos turgida iactas

-- 75 --


Nobilitas titulos? Illustria nomina poscunt,
Illustres animos: terrae cum vilibus ardet
Quisquiliis pectus; perdit virtutis avitae
Splendorem: simili procedit origine Craesus,
Et simplex Irus; divinae mentis utrumque
Aequat iudicium: non est laus propria, nasci
Illustri patre; sed verae si se ornat amictus
Virtutis: non haec tollit, sed promovet, ortus
Stirpe sua faetus; qui sunt: praeferre caducis,
Non peritura: pio summae flammescere Mentis
Obsequio, et caecam, morum face ducere plebem.
Aurea nobilitas, sed non nisi spreta coronat:
Aureus est et honos, et palladis aurea virtus;
Ast ea non decorant animos, nisi spreverit illa
Ipse animus: dotesque suas, quae pulchrius aurum
Est virtus, nisi demissae coniungere menti
Gaudeat, isto etiam pectus tenebrescit ab auro.
Lugendum est, vani pretium quod ludat honoris
Non viles partus; quos cum servilibus Orbis
Legibus absolvat, divina lege teneri
Ducunt esse nefas, et eodem ignobilis Iri,
Praecepti servire metu: vesania gentis
Humanae! certum statuo: quos condidit uno
Fine Deus, vitae stadium quoque dirigit una
Lege, dabitque unam merito non impare palmam,
Decernetque parem culpa non impare paenam.
Ipse quidem et paenam metuo, spemque atra fatigant;
Causa tamen cur Numen amem, cur obsequar illi,
Nec paena est nec palma; meos sibi stringit amores
Fontis inexhausti bonitas: sint sydera flammis
Clausa meis, non estis amor meus astra; supremus

-- 76 --


Astrorum princeps, meus est cui mancipor ignis.
Illustres titulos, et vani nomina fastus
Numinis excedit servus; mihi caetera nullo
Stant censu: peritura meo periistis amori.
Terrae vilis amor nostros licet improbet ignes;
Terrae vilis amor, Christi nunquam auferet ignes.
7 Saeva Thienaeas voces immota stupebat
Tisyphone; cuius duro tamen ille petitus
Crebrius assultu, semper submovit eodem
Insidias animo: quo Divi robore serpens
Percita, nec quidquam tacitis afflatibus ultra,
Ausa loqui, Stygias rediit delusa sub umbras.
Excessit proprio postquam saturata veneno,
Eumenis, infaustoque leves certamine vires
Infernas didicit; quantasque Athleticus, una
Instructus pietate animus decerpere palmas,
E diro Plutone queat, tentata Thienis
Expressit Stygiis virtus invicta duellis.
Prostrato ne Dite tamen sibi debita laurus
Ista foret, vanaque suas dulcedine vecors
Efferret vires; cui laus, cui integra recti
Debetur bonitas operis; victricia Christo
Signa, triumphatae donum sacravit Erynnis.
Christe tuis, inquit, quas profligatus ab armis
Orcus, et anguicomae rabies inferna sororis,
Deposuit palmas; quas non mihi, debile robur,
Deberi, nihilque mei persuadet abyssus;
Reddo tibi: quod tartareo non concidit aestu
Prona meae levitas mentis; quos vana probanti
Gaudia, te IESU verae dulcedinis unum
Praetulerim fontem; facilis quod labile vulgi

-- 77 --


Iudicium, qui mortales plerumque fatigat,
Excaecatque oculos atomus, fatuaque paventes
A ficu; (sine qua vix te conversus adorat
Zachaeus) monitis doctus coelestibus, audax
Calcarim; tibi palma, tuae sit debita IESU
Gloria virtuti: tua nam quae indebita donat
Gratia, quaeque animis aptat lucentibus armis,
Adversus nostri generis dat terga strategus.
Laetus ut intonso pascit quem flore Cythaeron,
Agnus; inexpleti ventrem, cum forte petitus
Dente lupi, et cauti studio pastoris, edaci
Furi viva rapi potuit sine vulnere praeda;
Redditus assuetis hic liber ovilibus agnus,
Sollicitam custodis opem, deiectus ad imas
Commendat plantas; cui si natura dedisset
Ore loqui, grata vitae data gaudia lingua
Efferre, et validum praesenti in funere robur,
Pastoris cantare sui, meritumque perenni,
Servatae pecudis, vellet constare trophaeo.
Haud aliter funesta animae cum instaret Erynnis,
Servata Caietanus sine vulnere vita,
Non sibi, sed soli, cedit cui laurea Christo,
Perpetuae laudi, prostrati cordis in ara,
Tartarei appendit constans anathema triumphi.
8 At fera Tisyphone moestum remeabat in Orcum,
Lenta gradu, laesaeque dolens dispendia famae,
Victa Thienaeo, proprias quod Marte probasset
Imbelles iras; nec quae sibi suasit amicus
Arma furor, firmum norint prosternere pectus.
Illa ego, dicebat, stygii quae chara parentis
Nata cruentatum bellis fatalibus Orbem

-- 78 --


Assiduis collido aestris; ego sola potentum
Ludificans animos moveo, seu bella parari,
Sive repentinis accendere motibus iram
Cum iubeo, charosque inter sero iurgia fratres,
Sunt artis portenta meae: solusne furorem
Ergo meum, solus spernet mea tela Thiene?
Illa ego praetextam indutis quae mentibus, ignes
Accendo Cyprios, Veneris quos plena sororis
Flamma meae sequitur totas bibitura medullas.
Quot mihi, sidereo qui se vovere Tonanti,
Illustres cecidere animae! Coeloque propinquae,
In mea damnatis iurarunt faedera votis!
An modo me stygio audacem pro Principe, vires
Deseruere meae? de me iam parta Thieni
Palma, triumphatam patrio confundet Averno
Tisyphonem? Nostri non est vis tanta veneni,
Nec vigor anguicomo tantus qui vertice strident,
Crinibus; et nigris non est ea gloria taedis,
Humana ut Stygio subdant mihi pectora fumo?
An Caietanus, nostri cui plena furoris
Copia, cui nostrae fluxere potentia fraudis
Toxica, delusae titulo gaudebit Erynnis?
Non patiar; sed calcantem mea iussa Thienem,
Saevior ulciscar, quasque irritata reservo
Subiciam flammas; certum est, irata quod armat
Tisyphone telum: donec meus occidat hostis.
Dirum omne experiar: nativas iuro per umbras,
Per styga, per Ditem, nec aquas Acherontis adorem.
Iam piceam, stygiis illi occurrentibus umbris,
Transierant lethem; mox adventare scelestam
Percipit Eumenidem, socia praeeunte Megaera,

-- 79 --


Admonitus Pluto, laetamque redire Thienis
Exitio credens; imum ad conclave, tyrannus
Constituit plena reducem deducere pompa.
Ast ubi funestae princeps cognovit Erynnis
Alloquio, tentata quidem, sed cassa fuisse
Consilia; et totam quam Styx ructaverat iram,
Invictum bello non expugnasse Thienem;
Ipse furens ira, et contorquens nescia quidquam
Ora loqui, verso furiali a Dipsade vultu,
Tanta Thienae meditans encomia palmae,
Culpat Avernales, segnes ad damna sorores.
Quem tamen ipsa furens, hac spe placavit Erynnis:
9 Magne pater, devota suum quem tartara Numen,
Quem lethea palus, tenebrae quem Ditis adorant;
Si mihi sublimes, virtus prosternere cedros
Non fuerit, domuique meo nec robora flatu,
Sed tenues plantas, humilesque movere myricas
Fata dedere mihi; (quamvis et maxima quondam,
Heroumque genus, prostravi nomina; sed iam
Sola Thieneis, fateor, sum viribus impar)
Est inter stygias, nobis soror inclyta Divas,
Ambitio; huic ingens heroa in pectora virtus,
Et clarae sobolis felix in damna facultas.
Illa, suo indomitas novit concludere mentes,
Casse; nec invictum quidquam est, quod frangere tantae
Non liceat Divae: spernat mea iussa Thiene;
Ambitio hunc prima poterit convellere lucta.
Hanc Pluto acciri, atque alium non lentus in Orbem
Ire iube, ut noster, superum qui nititur hostis,
Viribus; adverso cuicunque resistere Marti,
Agnoscat stygii robur non debile regni.

-- 80 --


Haec ubi Taenareo regi suasisset Erynnis,
Accita e gelidis quibus ipsa perambulat antris,
Advenit Ambitio; quae cum Plutonia nosset
Imperia; inceptam cognata a Dipsade luctam
Ut proprio marte erigeret, quo forsan Erynni
Ereptam, maiore sibi revirescere cernat
Nequitia laurum, turbataque tartara cogat,
Felicem laeto reditu sperare triumphum;
10 Excepit mandata libens: quam pluribus ipse
Instructam Pluto tali sermone requirit.
Iret: ubi Latii regnare inimica Monarchae
Fertur relligio, pietas ubi regia binas
Lambit adoratae, Claves, insigne tiarae:
Dictus ubi Coeli Interpres, fideique Latinae,
Romulidum aeternos servat reverentia muros.
Cernet ibi, generoso animi, peritura volatu
Vota supergressum, nullos ambire Thienem
Heroum titulos; et queis mortalia servent
Pectora, terrenae spernentem encomia famae:
Nec qui fumifico deceptae fulgure menti,
Vanus ridet honor, temnentem fluxa, dolosis
Illecebris superare valet; daret illa supremum
Audaci suada assultum, calcataque Ditis
Imperia, accensus mundi, ferat igne Thiene.
Una dabit multas Erebo victoria palmas.
Impius haec postquam Pluto mandata dedisset,
Ambitio fuit orsa loqui: tenbrose quod urges
Dux Erebi, sperare potes: Mavortia palmis
Roma est nota meis: Lauros si noscere nostras
Est animus, titulos numera; nostrosque triumphos,
Plura Palatinae describent pallia lanae.

-- 81 --


Sacratis etiam committor honoribus audax
Ambitio: quamvis multorum adversa repellat
Me probitas; tamen invenio, quos lucis amicae
Allectos potiore gradu, deludo clientes.
Non modo, quos dignos tantum, sublimis in auras
Tollit honor; spe cassa etiam mihi miror inanes,
Assidua servire fide: fugitivus honoris
Quos semper declinat apex, seu conscia tanti
Mens fuerit meriti, tumidum seu nulla clientem
Commendet virtus; tristes solatur alumnos,
Et torquet spes una simul: nostrae area laudis,
Laetaque se nostris effert ubi scena trophaeis;
Est augusta iugo surgens septemplice Roma.
11 Hic ego, quos claustris Stygias lusisse pharetras,
Saepius obstupuit nostrae inclementia fraudis;
Illustris magnete gradus, aut luce tiarae
Illusos, mundo incautos servire coegi.
Hic, quibus aetherei constans fragrantia veris
Totam habuit mentem, sperati ut honoris ad aulam;
Exiguam ostendi rimam, facilemque spopondi
Introitum, non Coelum ultra, mansuraque semper
Gaudia suspirant: totam, ceu fulmine, mentem
Optatus prostravit honor: velut ante latentes,
Damnantesque hominum plausus, et gaudia tristis
Vidi; ubi deceptis mea cordibus haesit arundo,
Mutatos horum cernens laetissima mores,
His potui impensum lucris pensare laborem:
Congressus procerum aspexi tentare, favores
Captare Heroum, totum nugacibus aulae
Obsequiis damnare diem, regale suorum
Maiorum laudare genus, quod avunculus illis

-- 82 --


Hector, Achilleo genitor quod stemmate natus,
Quod Vulcanus avi tritavus, quod denique fratris
Uxor, Ulysseam contingat sanguine prolem.
Et demum propriae laudes celebrare Minervae:
Theologus, mentis quem nullus acumine vincat,
Quod fandi et iuris, sit primus in arte Magister;
Solius interea Crucis (haec nam sydera pandit
Christicolis) reticetur honos: sermone Quiritum
Captat amicitias, primum quaerendo, quod Anglus,
Cum Batavis feriat faedus, cum Caesare Gallus,
Quas ineat pacis leges, quas Suecicus Axis,
Vindice Danorum patiatur Marte ruinas:
Cumque animo grandi Monachus vult inde videri,
Maiora affectat quam claustri ut carcere septus,
Dispositum toleret Crucis ad stipendia pectus.
Interea nulla hos mentis censura flagellat,
Quid pietas animi, quid ea ratione pericli,
Relligio iurata ferat: de talibus unum,
Nostra, licet validum fallent commenta Thienem.
12 Haec effata leves succi melioris amictus
Induit, et Dominam Stygiis ornantibus umbris,
Auratum defert praesumptio vana theristrum,
Quod capiti impositum, post colla fluentibus oris,
Picta refert meditata suae deliria mentis:
Regnorum titulos, fasces, diademata, palmas,
Illustres ceras, lauros, Castella, triumphos,
Pontificum mitras, rubei pretiosa galeri
Vellera; tum quidquid tota est tellure superbum.
Concreta elatae menti simulacra figurat.
Dira autem, quae toto animi sublimia nisu,
Vota fovet, cunctosque simul venatur honores

-- 83 --


Ambitio, partes crebro se versat in omnes,
Singula respiciens, ne quam vis aemula palmam
Praeripiat: pallet, timet, angitur; unde senilis
Est ori macies, oculi livore tumentes,
Est tremor in membris, frontem rugosa senectus
Asperat, et duras succi penuria malas
Sulcat, nativus nigris stat dentibus orcus.
13 Tartareis demum velox se proripit antris,
Ambitio; superasque auras, Phaebumque salutat:
Mox Latias urbes, Romanaque moenia lustrat,
Et signata suis olim delubra trophaeis;
Constanterque suas gavisa assurgere palmas,
Inquit, adhuc hic una viret, quam mille procellis
Ingenii, quaesitus honor mihi fixit; et illam
Laurum etiam novi, multa quam fraude petiti,
Quantumvis vacuae servant mihi nominis umbrae.
Quid veteres memoro vires? texenda recenti
Flore corolla mihi est: novus est, quem persequor hostis.
Martia magnanimum sed ubi spectare Thienem,
Roma dabit? quae certa legam vestigia? nostram
Quis locus excipiet luctam? scio; paupere clausum
Inveniam cella: quid obest? inopesque fatigo
14 Non ingrata casas. Locus est, ubi Romula quondam,
Consuevit certans bellis praeludere pubes,
Martius a tali dictus luctamine campus:
Hic Caietanum, postquam tribus horrida votis
Fraena, voluntati, carnique, opibusque dedisset;
Cum sociis, quos una sibi non obvia vitae
Iungebat pietas, primos posuisse penates,
Certa fides memorat: pulchra dignissime lauro,
Macte animo miles! dignam divina palaestram

-- 84 --


Invenit virtus: nulla est magis area palmis
Opportuna tuis: ubi saepius ante profanis
Certavit gladiis, videat nunc bellica sanctum
Roma ducem, aeternas lauros, palmasque legentem
Et melius, belli hanc glebam, campumque Gradivi,
Sacrari aethereae laetetur gymnade pugnae.
Hic mihi supremis certandum est viribus, inquit
Ambitio: subiitque lares, ubi fortia caetus
Fundamenta novi, sociae fervore catervae,
Iecerat, et rudia, heroae cunabula fixit
Virtuti; spretaeque Crucis vexilla Thiene,
Plutoni inducto caepit praefigere bello.
15 Hunc Ditis soboles, Stygiae testudine suadae,
Sic animosa quatit: quid agis? claudisne sepulchro,
Caietane tuas, quas nunc impendere dotes,
Urget Apostolicae turpis scissura tiarae?
Coelica Romanae fidei Doctrina vacillat,
Et tu vivis iners? accepti lucra talenti,
Inter inassuetae concludes otia cellae?
Cernis adoratae veluti discrimine Romae,
Saxonicus late spargit sua toxica Buffo?
Sacrilegae sentis quas propudiosa Genevae
Pestis, adornata Romana in funera lingua,
Designat caedes? primae fastigia mitrae,
Qua levitate suos calcare Bohemicus Anser *
Erudiit pullos? Audis quas Helvetus anguis
Sibilat in fraudes? et tu leporinus in umbra
Faeminea miles, charae praecordia matris
Discerpi pateris: maeret viduata probatis * Hus Bohemice Anser

-- 85 --


Praesulibus Romana fides; pastoris inepti
Desidies proprioque parum vigilantis ovili,
Haereticos neglecta trahit custodia morsus.
Hinc fidei plagae, falsae hinc deliria sectae,
Hinc morum labes; quae primum ut toxica pravus
Concepit sanguis; totius certum inde resultat
Corporis exitium: dignae te praesule curae,
Caietane petunt; de te sibi curia magnum
Promittit nomen; publicae te vota salutis,
Te nutans pietas, virtuti subditus ipse
Te compellat honor: non hoc debetur eremo
Pectus; et ignavas assueta adscribere mentes
Claustra, suum Latiae mitrae rapuisse Thienem,
Christiadum publica plangit Respublica poena.
Ut Christi sincera suo reddatur honori,
Relligio, quod tu, debentque optare quod omnes,
Quos peregrina fides, quos nil sectaria laesos
Horruit impietas, angusta abscondita Cella
Non faciet virtus: fractus claustralibus Orbis
Non eget ascetis, propriae quos una salutis
Cura, nihil publicis patitur succurrere damnis.
Consilium praeceps! aegro te subtrahis Orbi,
Fortis Atlas: collapsa pio statuenda labore,
Si virtus hominum, pravos si pellere Cleri,
Intendis mores; non hoc dabit abdita claustro
Pauperies: publicae luci subtracta, salubres
Non mittit radios virtus: lucebit Olympo
Phaebe sola sibi, tegitur si nube; nec ullus,
Non visum laudat radiis splendescere Phaebum.
Sic virtus spectata trahit; cui demere lucem
Affectans, dignam intendit quoque demere laudem.

-- 86 --


Sed virtus ubi laude caret, vitiosa trahendi
Non habet exemplum: probitas in praesule lucet
Clarius: inventis veluti mens vertice formis,
Fabricat idaeas; vertex, commune mitratus
Transit in exemplar: Titan ardentius urit
Altior, occasusque sui momenta, caloris
Signat debilitas: quo non assurgere possit
Gratia, nobilitas, pietas, sapientia, zelus
Caietane tuus, nihil est: te praesule, laeta
Gaudebit mundo radios emittere virtus.
Vis augere Fidem? fieri non Lesbia morum,
Regula suspiras? trabibus sed recta dolandis
Regula si iungi nolit, tabulisque recuset
Aequa superponi; gibbo fabrilis ab omni,
Ars ignorabit curvas absolvere quercus.
Regula sis morum, modicum est, nisi regula fias
Talis, ut applicitam sibi curvae in crimina mentes,
Praefigant; quod non fiet, nisi praesulis ora
Sumpseris, et populos publicae concredita luci,
Virtutis censura domet; quos illice forma
Attrahet, et proprio confundet lumine, mores
Brutales mitratus apex, splendorque tiarae.
Nec pudor est mutare animum: decreta prioris
Consilii emendat sapiens, ubi noxia mentis
Praeproperae consulta videt: suscepta Thiene
Otia si mutes, Latiae tua proderit aulae
Ingenii probitas: Capiti cum adstantia summo
Membra, tuae sacro mentis correxeris igne,
Et Fidei candore trahes, contagia gentis
Romuleae correcta puta: te authore videbis
Matutina velut mundo splendere mitratos

-- 87 --


Sydera Romulidas, morum documenta daturos.
16 Taliter Ambitio. Postquam fallacia Ditis
Consilia, internae librasset pondere flammae
Caietanus; atrox, inquit, speciosa venenum
Argumenta tegunt: mors est pietatis, honorem
Sectari; laeditque animum, primatibus uri
Recto etiam si fine putet: non si allicit illum,
Non etiam si cogat amo: cum summa potestas
Vim replicat, delatus honor non inde triumphat,
Sed se spernentis robur prostratus adorat.
Pastoris virgam, res est praefervida, nostri
Iudicii temone sequi: quos saepe tiara
Lex prohibet, lux vana rapit; nec dignus honore est,
Quem cassus propellit honos; onerosa novalis
Vix cultura trahit; lucro vel luce carentes,
Nulla fatigabunt hominum suspiria curae.
Pontificum sedes, Cleri praetendere fasces,
Esse bonum qui dixit opus, tum dicere Paulus
Id potuit, quando pretio pietatis adeptae,
Addita Martyrii fuerat tolerantia mitrae.
Res bona tunc etiam mitra est, si praesulis ardor;
Martyrio par esse velit, cui proxima nunquam
Spina deest, rectum penetret quae cuspide pectus.
Perversi mores, et liberiora potentum
Scandala; pauperibus, viduisque negata forensis
Astraea; et pravum vitiis absolvere Clerum;
Iuris Apostolici procerum formidine nulla,
Illaesum servare decus, virgaque reorum
Cervices curvare ducum, fideique vetustae
Ad normam, adversas Latio componere gentes;
Hae sunt praesulibus spinae, quas tollere nunquam

-- 88 --


Stirpitus aggreditur vigilans sine sanguine pastor.
Praesulis officium tale est, et tale verendum
Omni humero Pastoris onus: quicumque tiaram,
Ad luxum, vel segnitiem, vel ad ampla requirit
Lucra; suae timeat speciosa pericula mitrae,
Pernitiemque animae certam: tunc desinit esse
Res bona, non rectis ubi quaeritur insula votis.
Sanctum opus est Praesul; veniuntque a pectore pravo,
Nunquam operis si vota boni, putet inde necesse est,
Sese quisque bonum, curas qui praesulis optat.
Proh tamen humanae quanta est praesumptio mentis,
Arbitrio sanctum esse suo, si vita proborum est,
Non tenues, in non culpis agnoscere culpas.
Qui probus est, sanctusque probo, iubeoque tiaras
Quaerat; ego quem multiplicis mens conscia culpae
Vellicat, unum opto, flendo ut mea crimina tergam.
Quod vero electum Christi corrumpat ovile,
Erronum scabiosa lues, ut barbarus ista
Peste, vel a Scythia veniens, sit mitior ensis,
Et doleo, et ploro: iustam hic, medicamque Tonantis
Vindicis agnosco dextram, qui forte meorum,
Qui numero excedunt, scelerum iustissimos ultor,
Immodicis totum replet terroribus Orbem.
Has ego promerui paenas, vis inde reportem
Et decus, et lucrum? sacrum temerarius optem
Praesulis officium? potius mihi crimina quisque
Suaserit abstergi lacrymis, medicoque dolore,
Terrificum ut cesset, noxa cessante flagellum.
Dixerat haec, avidaque manu tormenta cruenti
Arripuit flagri, denudatique fatigat
Ieiuniam maciem dorsi, ferrataque fixis

-- 89 --


Fila rotat stellis: cumque irrorata profuso
Membra cruore notat, ludens ait: improba cerne
Ambitio, quali versit me purpura succo:
Hic meus est murex, qualem modo docta disertis
Suadebas verbis: num sat tibi subdola serpens,
Formosus videor? si necdum iusta rubentis
Copia defluxit roris, dabo pluribus aequam
Mensuram rivis; quantum est satis, accipe demens
Ambitio, chlamydemque para, decorare Thienem,
Persuasus quo possit honos. Hic durius omni
Obriguit saxo, praesens affatibus istis
Ambitio, pressisque labris immota pependit.
17 Haec postquam vitae sensum, motumque recepit,
Sic loquitur: quaenam Numidum te pavit in antris,
Caietane tigris? Lybica sub rupe, laenae
Quae te lactavit feritas? nil te infula movit,
Et qui mortales animos in devia ducit,
Nil placidus te flexit honor: quod Mundus adorat,
Contemnis solus, ludis mea vota Thiene;
Et mage quod mirum est, in me mea tela retorques,
Meque unam contra, quo te magis insequar, instas.
Agnosco causam, quare soror aemula flammis,
Et iaculis non vana suis, repetivit amaram
Tisyphone delusa Stygem: Plutonia testor
Regna, et Avernales Ditis quas incolo sedes,
Prae Caietano nullus mihi fortior hostis
Visus adhuc, faedatque meas sua laurea palmas.
Ibo ergo, et tenebris iustum superata dolorem
Moesta tegam: si me sociae, si Pluto requirat,
Quaeque Thienae texunt mihi praemia luctae,
Eumenides laetae occurrant, plaususque parari

-- 90 --


Significent, quo ne reducem praestantibus ornet
Styx festiva sonis; spectanti ingloria Diti,
Talia funestae memorabo nuntia sortis:
Tartareae veniant uno si Marte phalanges,
Adversamque parent supremo robore luctam;
Prodeat ipsa etiam Ditis Bellona; Thienem,
Vanus erit superare labor: quem laurea victae
Ornat Tisyphonis, stratae quem praedicat ingens
Ambitionis honor, Stygii leviora furoris
Arma, Thieneae metuent encomia dextrae;
Cui levius fiet vires superare minores,
Quo vis magna ruit: non durius ipse superbo
Restitit Alcidi, tacta tellure resurgens
Fortior Antaeus: nulla illum spicula, Ditis
Mancipium reddent, Orcina pericula Coelo
Eripient nunquam, contra hunc est omnis inanis
Vis Erebi, Ditisque omnis male firma potestas.
Quo magis hunc pressum cupimus, quo tendimus astu
Maiore insidias, astris propiora paramus
Invicto Heroi Coelo plaudente trophaea,
Regnaque probrosa premimus Plutonia fama.
Invisas haec fata subit pudibunda sub auras
Ambitio: damnisque suae Divae, ore trifauci
Cerberus ingemuit: ripis lethaea quievit
Insolito languore palus, Stygiumque secutae
Sunt gemitum tristes, saevis ululatibus umbrae.
Hic Erebo finis. Sed quas haec una corollas
Palma tulit, quas aetherei pretiosa favoris
Ubertas appendit opes; plus pectora versant,
Quod stupeant, quam lingua ferat: quod victa Thieni,
Improba vis Erebi cessit, praestantibus astra,

-- 91 --


Victoris meritum donis testantia, dicam.
18 O dona, o Coeli charites! quae gratia vincens
Angelicas dotes! sed Verbum dicere Verbo
Incipiam: Verbum Patris, qualem unica natum
Parturiit Virgo, divina Peurpera sacrum
Intacti pignus ventris, natalis in ipsis
Optatae noctis tenebris, manibusque tenendum,
Et labiis Caietano dedit amplexandum.
Noctem laetam! o nox lucis post fata beatae
Aequans delicias! tacitum stupet omnia pectus:
Virgo Thieneis natum deponit in ulnis:
Virgo Thieneas dignatur munere palmas,
Quo maius suprema beat nec Sydera lumen.
Nec mirum Angelicae quadam si forte laborent
Invidia mentes; potius si nulla Thieni
Invideat, stupeo: vester sol, gloria, splendor,
Coelestes animae, manibus lux vestra Thienis
Excipitur: repetita sui quas vota fatigant
Intuitus, stringit palmis, labiisque Thiene
Libat opes, quas plena suis diffusa labellis
Gratia distribuit. Sed quo fuit ordine gesta,
Aetherei series doni laetissima pandam.
19 Exurgit Latiis septem de collibus unus,
Armipotens queis Roma Sedet; dixere Qirites,
Exquilias: montem hunc Romanae Servius Urbi
Addidit, et veteres regum, de rupe penates
Tarpeia removens, isto rex Servius idem,
Regia construxit felici limina clivo,
Hic Ocrisiades subiectis aequa latinis,
Olim iura dabat; praestans nunc regia Matris
Virginis hunc animat collem, quo augusta suarum

-- 92 --


Faecundo Charitum, colitur Regina sacello.
Virgineae moli spatium indelebile, fluxae
Prodigio scripsere nives, Sextilibus arsit
Cum Latium flammis: nivibus signata, calentes
Area confudit Soles: ubi protinus amplum,
Evexit gemini Marianus coniugis ardor,
Verbiparae templum, tabulis ex asse supremis,
Sola bonis fuerat quae scripta iugalibus haeres.
Haec eadem eximiis auxit Sacraria donis
Pontificum et regum pietas: memorabile gaza
Sed magis est reliqua, Christus quo vagiit infans,
Bethlemii Praesepe specus; quod luce Quiritum,
Et fortunatae cultu pretiosius Urbis,
Frigora adorati faciunt natalia Verbi.
20 Has etiam doctus, Mariano Dalmata templo,
Progenitus Stridone, sacras translatus adorat
Vicinas tumulo cunas, quas vivus in ora
Ephratite, piae coluit splendore Minervae.
Saepius hic consueta suae dum vota Thiene
Fundebat Dominae, totos cui pectoris ignes,
A tenero felix infans sacraverat aevo;
Sacra Palaestini fusus Doctoris ad ossa;
Propitiam poscebat opem; instabatque Parentis
Virginis obsequio, tanto Oratore, clientem
Immeritum sisti; facundae ad pondera linguae,
Cum merita accedant, quibus expugnavit amores
Verbiparae; qui ad speluncam, qua Virgine natus
Salvator, Iessei hospes sanctissimus antri,
Virtutum radiis veluti nova stella refulsit.
Irrita votorum nec vis fuit: annua iuvit
Orantem pietas: quando brumale volucres

-- 93 --


Solstitium convertit equos, Phaebique quadrigas
Consuetus prohibet Tropicos excedere limes,
Inclyta Virgineum recolunt solemnia partum,
Festivamque trahunt sacra incunabula Romam;
Noctis erat medium, cum candida liba mitratus
Mysta litat, populumque suo spatiosa theatro
Vix caperet moles: (nesciri nolo, quod ille
Augustae noctis, menti pius ingerit horror
Laetitiam nostrae, pacis qua decidit imber
Aureus, aeterni irrorans exordia Solis)
Tantus habet plausus populos, ut sanguine clarae
Ipsae etiam damnent faecunda cubilia nuptae.
21 Hic aderat nati plenus dulcedine Verbi,
Orgia cum populo recolens nocturna Thiene;
At non cum populo sacrae mysteria noctis
Explet mente pari; posito nam fine litantis
Officio Mystae, proprios festina penates
Turba petit, somnum repetit, thalamoque sequentem
Expectat solem; totis sed pervigil umbris,
Virgineam fundit se Caietanus ad aram,
Eructans sacras per amica silentia flammas,
Bisgenito internos Verbo dicturus amores.
Ac veluti quando patrio Iovis armiger ales
Pendulus ungue, probae sobolis documenta procurat;
Intrepido si phaebum oculo, solidoque calentes
Obtutu tolerat radios, hoc indice prolem
Legitimam se monstrat avis: manifesta Thiene
Signa dedit quam purus amor sua pectora flamma
Aetherea stimulat, solis veneratus amicas
Immensi cunas, velut incurvata rotarum
Subsidia, aeternam stabuli felicis in antro

-- 94 --


Quae tulerant lucem, stabili spectatus amoris
Intuitu, noctis reliquum constanter adorans.
22 Versarunt tacitam postquam felicia mentem
Prodigia; et sensim dulcis suffunderet imber,
Rorantes oculos; forsan distare micantem
Non procul Auroram, quae non modo nuntia veri,
Sed felix etiam facta est Nutritia solis,
Rore suo geminum dederat praesagia lumen;
Ecce tenebrosam quaedam lux candida noctem
Occupat: obstupuit lucem, creditque Thiene,
Advenisse diem: sed mox comparet Eoa
Splendidior stella, divini baiula solis,
Atque eadem Mater; qualemque puerpera Virgo
Edidit infantem, manibus coeleste Thienis
Deponit pignus, purisque amplexibus offert.
Virginis obsequio praesens adstabat, humatus
Non procul inde senex, olim Davidica nati
Cui habitanda dedit Bethlem spelaea Tonantis:
Innumerae circum mentes, miranda Thieni
Maiestas aderat. Sed quis mihi flammeus ora
Calculus absolvet, tanti miracula facti,
Si rudis exponam? refert quis gaudia mentis
Caietane tuae? quis linguae fervida dicet
Verba, quibus pura natum de Virgine Verbum
Alloquio dulci affatus? quis scribet amoris
Oscula, libatas proprio de fonte quis edet
Delicias mentis, quae velox penna favores
Expediet, quos iste hospes tibi contulit infans?
Nil tamen est mirum, Charites describere tantas
Si rudis ignorem, quando sublimia nescit,
Ipse etiam expertus sua promere dona Thiene.

-- 95 --


Hoc tamen exposuit, scriptum quod missile prodit:
Mirari alpina pectus sibi rupe fuisse
Durius, immitesque ursas feritate, vel ipsas
Hircanas superasse tigres, et frigore brumam
Arctoi minuisse freti, quod lentus, et excors
Consumi flammis tanti nequisset amoris.
Nil aliud novi, dulcis quo te iste beavit
Caietane puer: reliquos celare favores
Divinos poteras, nunquam celare valebas
Virtutum heroos tibi quos donavit amictus:
Quaequae animo fortunatae tibi noctis adhaesit
Istius pietas, solito occurrente Decembris
Solstitio, maiore augens praecordia flamma,
Caietane tuis quod sol aeternus obivit
Solstitium palmis, aestu exundante docebas.
O fortunatam noctem, splendere micantis
Est phaebi quae passa faces, cui praevius ivit
Virginis Aurorae candor; positumque Thienis
Aeternum manibus fecit consistere solem.
Felices palmae, felicia brachia, felix
Nocturnus Phaebi nunquam occumbentis Horizon!
23 Cum Caietanus, Mariano colle recedens
Iret ovans, nati quod ductus ad oscula regis
Expendens, inquit: quantum mortalia possunt,
Corporeae moli, carnique immersa videre
Lumina, iam vidi; magis hinc mea pectora dulcis
Extimulat fervor, quo te pulcherrime IESU
Aeterna Verbi specie tumulatus adorem.
Interea tantae lucis, qua ferveo, certum
Conservo pignus; vivo quae dona dedisti,
Haec tua defuncto pietas concedet amanti.

-- 96 --


Ipse autem attonitam tanto simulare nequivit
Prodigio mentem; divini immobilis haesit
Muneris excessus: libatus pectore vitis
Virgineae botrus, mox immortale, reliquit,
Laetabunda inter saliens praecordia nectar.

-- 97 --

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.