Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

THIENEIDOS LIBER SECUNDUS.
1 Iam Caietanus genti praefulserat ardens
Romuleae Sydus; Latiaeque probaverat aulae,
Bisgemino solidam fervere cupidine mentem;
Nempe Dei, trahit unde suos quoque proximus ignes.
Ille manus etiam sacro signatus olivo,
(Praesbyterum quod chrisma creat) pro more perunctis
Adscriptus mystis, occisum ab origine mundi,
Aeterno Authori iam rite litaverat Agnum;
Cum patriam repetendi animum, novus ima fatigans
Adiecit fervor. Lucis pertaesa Latinae
Pectora, bullatas aulae ridentia pompas,
Nil vacuus pestringit honor: syncera latere
Affectat virtus, plaususque abiurat inanes.
Ut primum optati reditus sibi facta potestas
Romulei fuit ore Patris, Laurentibus oris
Excedit laetus; nunquam laeta unde recedit
Ambitio; prius Assyriae nisi murice telae

-- 41 --


Ardeat, et primo rubeat vicinior ostro.
2 Aula Palatinos servat Romana clientes,
Fortunae spe quemque suae: si nulla fatigent
Maioris te vota gradus, vel sordidus auri
Absit amor; pictasque suas extendere flammas
Si cupiat; nihil est quo se levis efferat aulae
Gratia, nec charum teneat qua fraude clientem,
Invenit. Umbrosis veluti cum spartea syluis
Retia venator, nil fata timentibus aptat
Viventum gregibus; timidos felicibus ille
Insidiis cervos, leporumque imbellia vexat
Pectora; sed positos praedis terrestribus, altae
Transiliunt Aquilae casses: funesta Thiene
Evasit paribus Latii ludibria pennis.
3 Ut patrium tetigit limen, sibi protinus omnem
Interdixit, opum suadent quem commoda, fastum;
Et sua qua posset pietas sudare palaestra,
Sedulus expendit: Patriae mox civicus illi
Occurrit caetus, sanctus cui Dalmata Doctor
Dat nomen; quem non proceres, nonulla colebat
Nobilitas; sed demissae concordia plebis
Formabat fuscum claro sine sanguine corpus.
At Caietanus, cui nil sublimius alta,
Nil maius virtute fuit; feliciter illas
Quas genus, et stirpis quas lux produxerat umbras
Transiliens, vocesque hominum surda aure coercens,
Hanc exercendae menti delegit arenam.
4 Amplum hic virtuti stadium: demissio primo
Pulvere certavit: Latiae flos candidus aulae,
Officio Praesul, generis splendore per omnem
Cognitus Hesperiam, non una Pallade clarus,

-- 42 --


Iungi plebeis tot dona sodalibus orat.
Istane virtutis sunt praemia, rostraque laudis
Caietane tuae? debet sua vellera Sidon
Tali animo; tu plebeis immixta lacernis
Internae pretiosa premes ita pignora gazae?
Quo maerore domus, cuius decus inficis, istam
Percipiet cognata notam? si caetibus ardet
Ille piis, dicent: paribus sua nomina fastis
Scribat, ab antiquis quibus est pia gloria ceris.
Ignavum te fama canet; tibi inesse nec unam
Sanguinis heroi, dicet rea nuntia, guttam.
Ipse tamen nec mendacis convitia famae,
Non agnatorum questus, nec vana loquacis
Extimuit vulgi dicteria; fervidus ista
Crudelem mundi fastum compescere lucta.
Illius constante rudis plebs excita voto,
Hoc signis mirata suis accedere lumen,
Totos laeta sinus pandit, gremioque Thienem
Optati recipit caetus; cui fluxit ab isto,
Divini cultus maior Tyrone cupido.
Coepit enim plebs illa novi stimulante sodalis
Doctrina, sacras iterare frequentius aras;
Panis ut aetherei, fuerat cui pene synaxis
Annua, vel summum triplex sancita supremis
Temporibus mensa; aspexit post saepius una
Hebdomas, in viduo panis candore biformem,
(Nam servi formam formae coniunxit herili,)
Pro Vicentinis substare sodalibus Agnum,
In dulcem cunctorum animis flagrantibus escam.
Tunc Caietanus prompta suspendere suada
Devotas solitus mentes, urgebat ab ara

-- 43 --


Susceptas augere faces; conceptaque vitae
Semina coelesti morum propellere fructu.
5 Inde fuisse patet, modici quod clausa sacelli
Sedibus angustis, veluti tumulata catervae
Vulgaris probitas, postquam fervore Thienis
Promicuit, tectis haerere prioribus impar,
Addi plura suae petiit gymnasia flammae.
In domibus queis morbi habitant variaeque malorum
Humana exercent, perimuntque ubi corpora pestes,
Adlegere suis inamaena cubilia curis;
Soliciti Caietano praeeunte sodales,
Obsequii genus omne reis impendere membris.
Insanabilium qua se statione dolorum
Explicat improbitas, largo faetore fluentem
Vix non ore sequi saniem, linguaque mephitim
Sugere, divini calor impellebat amoris.
Quos Augustanos dicunt hac urbe penates,
Morborum sedem, generosus adibat iisdem
Officiis caetus; qui decumbentia prompto
Corpora subsidio, dapibus, monitisque fovebant.
Talibus inventis sese super astra ferebat
Caietani ardor, qui ne sibi viveret uni,
Amplecti reliquos docuit pia pensa sodales.
6 Post ubi morbosa fluxissent gymnade plures,
Naviter impensi curis insuavibus anni,
Non sperato iterum patriam, charosque reliquit
Discessu socios, Venetamque immigrat in urbem.
Sed quali patriam, veteresque reliquerit aedes
Consilio, Venetosque adiit quo Numine, pandam.
Virtutis stadium multarum errore viarum,
Infestare solet Stygius, qui nostra procurat

-- 44 --


Damna canis; facilesque probis quoque mentibus orcus
Insidias, hoc hoste parat: sua retia rarus
Numinis evadit cultor: nisi provida syrtes
Pectora, solertis caveant temone magistri;
Vix dabit illaesas pelagi fallacia puppes.
Haec quoque solicitum tenuit laudata Thienem
Cura: suam dubiae ne tempestate procellae,
Luderet incautam Ditis vesania mentem;
Experti rectoris opem, quo praeside posset
Currere felici, vitae per lubrica, planta,
Strenuus admisit; proprii cui subdidit omnes
Arbitrii motus, animaeque remisit habenas.
Libertina etenim quamvis innata cuique
Fraena regat ratio, vindexque coerceat aequi
Flamma reos aestus; crebro tamen omnibus impar
Motibus, a vera morum deflectit amussi,
Cum proprius, ficti delusus imagine veri,
Praedominatur amor, pravus consultor honesti.
Hinc Caietanus proprii ne damna subiret
Arbitrii, pleno cuidam se iure regendum
Commisit mystae, quem commendabat Iberi
Ordo patris, cuius noctis sub imagine mater
Eniti sibi visa canem, qui luce rotatae
Ore facis totum radiis impleverat orbem.
Protinus agnovit, se subicientis alumni
Virtutes hic mysta sui; cui maior in imis
Qui latuit, mentis, patuit, penetralibus ignis,
Quam capiat natale solum: Vicentia tantis
Aequam materiem non est potis addere flammis.
Atque suis maior dum quaeritur area palmis,
Occurrunt Veneta extremis exercita semper

-- 45 --


Tecta malis, celebres spondis fatalibus aedes;
Digna palaestritis insignibus area, quales
Terrenis nudos affectibus, aptat olivo
Coelesti divinus amor: quos ulcera, pestes,
Pus, sanies, et morborum non una mephitis
Mirantur secum invicta confligere lucta.
Quod spectata etiam lucro maiore probari
Posset ibi populis pietas, migrare Thienem
Natali tellure monet, patriaeque penates
Mutare Adriacis, cordis iubet arbiter undis.
Nil contra opponit: summi ceu iussa Tonantis
Amplectens, animae electus quae oracula censor
Exposuit: miserae mox cuncta domestica plebi
Auxilia indulgens, propriis res usibus aptas,
Egregium turbae spolium dispersit egenae.
7 His vacuus, subito Venetae se credidit urbi;
Quam tali fervore petit, cui Nereus ipse
Cedat, et aethereis cedat Thetis aemula flammis.
Nereides Venetae quibus est ea Regia curae,
Quam vitreis fundavit aquis, tutoque locavit
Gurgite pax, et honor, sapientia, copia rerum,
Nobilitas, robur, procerum tranquilla potestas,
Maiestas, populique fides, industria, candor,
Et pietas regni tutrix fidissima vestri;
En vera Adriacas pietatis imago per undas
Fertur, et in Venetis figi petit aedibus hospes,
Ut patriae, Thracem fortasse timentis Erinnym,
Promoveat veteres, populi pietate triumphos.
Excipite hoc patriae sydus, radiosque serenae
Libate Aurorae: lucem quam nobile fundit
Pectus, Bistoniae lux est contraria lunae.

-- 46 --


Insanas acies, Aegei barbara ponti
Carbasa, funestam populis portantia cladem,
Aetherea nullus pietate potentius ensis
Dissipat: ista tuo tutissima tela Leoni
Fert Caietanus: pietas secura duellat,
Damnaque lunato parat opprobriosa tyranno.
8 Urbs ea Bistonii concussa timore Gradivi,
Illius Rhodias audivit territa palmas,
Latius Ismariae cornu protendere lunae;
Seque peti timuit, cuius vicina furori
Prostabant, lota aequoreo duo gurgite regna;
Cyprus, et Aegeae tellus Minoia Cretae.
Thracum crescentis sed ne terroribus astri,
Maesta fatigarent pavidi praecordia cives,
Occurrit Caietanus; bellique minacem,
Votorum iaculis docuit restinguere flammam.
Extemplis, verbisque pius popularia Rhetor
Pervasit corda, et qualem Bizantia cladem
Cornua, quam Rhodii flammam ostendere triumphi,
Dispulit attriti supplex facundia vulgi.
Adriaci Heroes, quantae sit vestra Thieni
Prosperitas, Urbisque salus, et gloria curae,
Quod vestri videre patres, et sera videbit
Posteritas: et vos ipsi spectatis amicae
Praesidium dextrae; vestris nam puppibus ille
Tutor adest, vestris animis dat robur, et armis
Thraca premit vestris: cuius non vile tulistis
Indicium; Caietani cum luce Pelasgam,
(Praesentis quae prima fuit victoria Martis)
Prostratam vestris vidistis Leucada signis.
Ille, sequens etiam vestris cum viribus annus

-- 47 --


Argolidas premeret, Thracum obstatura fugavit
Agmina, luce sua; cum vos hostilibus idem
Ditaret spoliis: contra bis millia quinque
Bistonidum, cum nec vestrum bis mille fuissent,
Praeclaram Venetis laurum dedit annuus armis.
Vester id agnovit grandi pietate Senatus,
Decrevitque diem; totius solemnibus Urbis
Auspiciis, quo Bistoniae spolia ampla Dianae
Propitiam statuit sacrare Thienis ad aram, *
Augustum Martis signum, Caudasque minaces,
Caudas, Ismarii Labarum fatale Gradivi.
Vestra secundavit duplici qui bella Thiene
Caudarum spolio; veluti prolixa ferocis
Cauda est finis equi; bello dabit ille secundum,
Deposito duplici Caudarum pignore, finem.
9 Ast ubi solicitum pietas tenet ista Thienem,
Laurentes iterum cordis iubet arbiter oras,
Romanamque urbem petere: is mandata magistri,
Non aliter quam si Coelo signata tulisset
Angelus exequitur, constans decreverat omnes
Qui motus animae electo substernere mystae!
Demissae specimen mentis, propriique subacti
Prodigium sensus! qui iam felicibus auris,
Solvebat solida virtutum puppe, gelatum
Culparum pelagus, vultuque annosa fugabat
Monstra, reversutis vix prima ad limina noxis;
Praesidis imperio meriti fastigia fundat;
Cui sola inceptum, praeerat quae motibus imis,
Sistere relligio poterat consoria cursum. (* Actum anno 1685. die 12. Septembris.)

-- 48 --


Eximiae menti licet hinc humana negasset,
(Talpa ad divinum lumen:) prudentia laudem;
At novit Caietanus quam fortiter omnes
Sustentat virtutum actus, illustrat, et ornat,
Arbitrii domitrix proprii submissa voluntas.
Mergitur in vitium virtus, ea quando relicto
Praesidis imperio, Icariis vult surgere pennis.
Ac velut hostiles bello lacerare phalanges,
Materia est laudis; quod si Ducis edita pugnam
Iussa vetent, reus est, properat qui ad proelia miles.
Amittit non iussa suum victoria nomen.
Victor erat, vetitis iuvenis nisi Manlius armis
Pugnasset, quemque intrepidi vigor extulit ensis,
Depressit vetitum patris; cui bellica grandes
Gloria spondebat lauros, patris ira cupressos
Erexit, natique scelus mucrone piavit.
Interdum generosus ovat sine sanguine pulcher
Imperii facilis miles: velut ille, prehensum
Cum gladio peteret, iugulo iam proximus, hostem,
Opportuna cava mox ut fuit hora receptus
Significata tuba, dextram, gladiumque repressit:
Qui melius, tulit, esse hosti quoque credere vitam,
Iussa Ducis monitas quam detrectare phalanges,
Et vetitum hostili satiare cadavere ferrum.
Non aliter Caietanus, cui pectoris omne
Subdidit arbitrium, Mystae demissus obedit.
10 Roma tuis iterum sese nova montibus infert
Lampas, Apostolici faenus factura talenti:
Maior ut in modio lateat lux prodit ab undis
Adriacis, sacro Latium quae vestiat igne:
Excipe Roma istam, non quam sudaria celant,

-- 49 --


Ad pia lucrosam reducem commercia gazam;
Sed qualem media fulgere videbis in urbe,
Unde sacrae fieri poterunt lucra grandia mensae,
Coeleste internis cumulantis amoribus aurum.
Hic subito veteris petit Oratoria templi
Quo divus fervebat amor: fugit antra Cyclopum
Lucens, aeterno decoctum sole, metallum.
11 Cum sua bis quattuor non multum excederet aetas
Lustra, ruinosum cupiit componere Cleri
Exemplo constante decus, quo fine vetustam,
Pectore versabat Cleri producere normam,
Quem pietas, rerumque hilaris contemptus, in unum
Formaret corpus, votis quod Roma ligaret.
Pectoris arcanum lumen, Coeloque receptum
Quo cautus iaceret semen, formamque futuri
Detegeret Cleri, dubius non haesit, amicum
Ut primum occurrit pectusque fidesque Carafae.
Iste Theatinae Praesul dignissimus urbis,
Cuius Roma fidem, robur, zelumque tuendae
Supremae Sedis, profligandaeque talentum
Haereseos, multaque instructum Pallade pectus
Mature inspexit, quando florentibus annis
Censuit et mitra dignum, Missusque Britannae
Praeclarum Latii lumen resplenduit aulae.
Dignus supremo Romae cui postea Mystae,
Incesti regis post funera, postque sepultum
Henrici nomen, regnante patri impare nata,
Ad lumen fidei, heu modicum! vitale reversus
Oscula adoratis pedibus deponeret Anglus.
Tot titulis insigne caput, cui stemmatis ingens,
Virtutum meritis cessit maioribus aura,

-- 50 --


Accassit Caietanus; quem pone latentem
Primum deposuit flammam, sic orsus amicam
12 Affari mentem: scis illustrissime Praesul.
Corruptas teneat qualis vesania gentes,
Nostraque fatali ploras vitiata phrenesi
Tempora; iamque homines ratio, iam vera reliquit
Mortales probitas: nullumne infraenibus ausis
Auxilium superest? morbos qui tollere curat,
Morbi opus est cusam perimat; qua sospite, fractis
Nulla potest umquam labes excedere membris.
Nec, reor, ignoras quae se praesentibus offert
Caussa malis; excors Clerus quem publica morum
Arguit improbitas, vitaeque licentia foedat,
Impura similem sibi format imagine plebem:
Cuius ab extemplo, proprios quia subdita mores
Ducit ovis, lupus evadit, cum praeside spectat
In pastore lupum: Clerum rediviva reformet
Si pietas, arisque sacris si certa priorem
Regula restituat cultum, non vana serenat
Spes animum, quod correctis pastoribus, aegrae
Et culpis lacerae stringent sua vulnera gentes.
Nunc ego quod tanto medium reor utile damno,
Percipe: si veterem primaeva ab origine Clerum
Quis revocet, caetuque novo monumenta vetusti
Exprimat ardoris, sperasne salubre futurum
Corrupto id speculum Clero, quo propria cernat
Naufragia, aspiciatque suas hac luce ruinas?
Unde revelatas quando cognoverit error
Communis maculas, et Cleri munia, vivum
Suggeret exemplar; stimulis praesentibus acti,
Et poterunt proprias luce hac extergere labes,

-- 51 --


Errantemque gregem virtute accendere mystae.
Nam proprio morum plebeia colore sacerdos
Pectora depingit: purgati gloria Cleri
Est eadem, quae esset purgati gloria mundi.
Haec an vera putas? quo subsistente, Caraffa
Respondet: plane esse scias sic ista Thiene
Indubitata mihi, nostra ut te mente loquutum
Esse putem; patuisse tibi reor abdita cordis
Sensa mei: sic ipse ream dum volvo fluentis
Aevi duritiem, tacitus persaepe resolvo,
A Clero hanc saevire luem, cui fluxa voluptas
Omnem coelestis vitae proscripsit odorem.
Sed quod proponis suave est, validumque relatis
Praesidium aerumnis: quando o descendere pronis
In columem commune viris, hoc Sydere lumen
Aspiciam? votum quando concurret in unum
Formatrix veteris turba optatissima Cleri?
Spes desiderio minor est, leviorque: reponit
Tum Caietanus: lumen quod fluxit ab astris
Haud vacuum est: hilari mox subicit ore Caraffa:
O utinam scirem, lumen cui tale dedissent
Sydera, concepto cuperem comes esse calori,
Argueremque pia Clerum novitate: Thiene
Excipit: in medio positus splendore Quiritum
Qua luces pietate sat est; exempla sequuntur
Virtutis mitrata tuae fastigia: perge
Romuleis probitate ista lucere tiaris.
Sed mea qua cupiat tenuis sudare palaestra
Sedulitas; librata diu, Coeloque petita
Consilia exponam: Clerum formare recentem
Est animus, qui primaevos, quibus una fideles

-- 52 --


Mens fuit, officiis et paupertate sequatur,
Lege pari, paribus votis, nec dispare rerum
Fluxarum, data nulla quibus solertia, cura.
Hic expecto tui, Praesul lectissime, lucem
Iudicii, num dicta probas? praestoque Caraffa:
Dicta probo, sociumque volo me iungere flammis
Caietane tuis: hoc est quod saepe quieta
Mens agitat, spreto Clerum componere Mundo.
Caietanus huic: mea quod, dignissime praesul,
Vota probas, satis est; nostrae qui lumen opacae
Immisit menti, caeptis dabit utile nostris
Auxilium Deus: adstringi sed legibus optas
Tu quoque propositis praesul? reus Urbis, et Orbis
Arguerer, quando imprudens tua vota probarem.
Sanctum carpis iter, siste hic; nam conspicit alto
Virtutem quam Roma gradu, publicaeque saluti
Propitiam, modicis privatam degere tectis
Non patitur: talis mene ergo, Caraffa subinfert,
Caietane, putas animi, qui aurata Latinae
Vincula non valeam, nolimque exolvere pompae?
Tecum pauper ero; paupertatemque tiarae,
Et pastorali virgae praeferre, rogatus
Clemens posse dabit. Sed et his immobilis haesit
Caietanus adhuc, nec vota audire Caraffae
Sustinuit: cui ille: meos si spreveris aestus
Caietane, aequum cum iudicis ante tribunal
Venero supremi, de te querar: atque locatis
In terra genibus, socium ne desere, moerens
Ingeminat. Flexit dubium vox ista Thienem;
Qui genibus pariter positis ait: inclyte praesul,
Te mihi desertum poterit lux dicere nulla.

-- 53 --


Tum se fraternis stringunt amplexibus ambo:
Erumpens etiam lavit pia lacryma, Turris
Fundamenta novae, quae semper ovantia promet
Haereticas contra, fidei vexilla, catervas.
Expressis vultu lacrymis, non sanguine, muri
Immaduere isti: fraternus moenia tinxit
Dum tibi Roma cruor, magno maerore Quirinus
Nascentem affecit genitor; tibi lacryma muros
Quos posuit, fideique tuae novus Ordo locavit,
Ad tua complexa es gaudens solatia, Roma.
13 Ut primum iunxere animos flagrantibus una
Incumbunt studiis, veterum nova surgat ut ortu
Felici patrum soboles, caetuque recenti
Primaevum referat, vitaeque et munere Clerum.
Sed quia sacratis non est fas ponere mithram
Praesulibus, positoque pedo deflectere coetus
Ad iuga claustralis, veteri nisi rite soluto
Connubio, summae liceat sibi munere mithrae;
Talis Apostolica fuit expectanda Caraffae
A sede extincti nexus, votique facultas:
Quod licet initio, sine spe prope fecerit ingens
Fama viri; fierique istam non passa rapinam
Roma sibi, iam pene reas damnare Caraffae
Orsa faces: sed distracti praegrande talenti
Speratum faenus, Cleri quod tota rependet
Posteritas, dubios patuit flexisse Quirites.
Tunc nova bisgemino emersit fundata parente
Relligio: Caietanus felicibus author
Consiliis, socio facit hoc commune Caraffae,
Esse decus; queis vota aether, et Roma secundat,
Vinculaque immoto firmat solemnia nexu;

-- 54 --


Procidui sacrae Matris cum Virginis arae,
Praesulibus Latiae subiere stupentibus aulae,
In Vaticano iuga relligiosa sacello.
14 Interea scissum stygiis vitiaverat Orbem
Pluto dolis, grandique rotans ea saecula motu
Obruerat tumidis rabies lethaea procellis.
Pestiferum vomuit styx immansueta venenum,
Impuram emittens Martino authore mephytim:
Is Martinus erat; sed non Martinus is ille,
Quem chlamys aeterno decorat divisa trophaeo;
Is Martinus erat, passi a quo tela Tonantis
Divisa infami fuit inconsutilis ausu.
Teutonicas primum Styx haec invaserat oras,
Post etiam Ausonias ea serpere coepit in urbes,
Quas libertatis larva peregrina volebat
Fallere Relligio: multis haec visa probari
Aurea libertas; libertas ferrea dicam,
Cui Brontes, steropesque et nudus membra Pyracmon,
Formabat stygia duras incude catenas.
Quis modo vesano occurret Podalirius orbi
Ut serpens virus medicis exterminet haerbis?
Nunc Amythaonii cuperem generosa Melampi
Pharmaca, stultiloquam docti curare phrenesim:
Ferte modo, tribuit quales Epidaurius undas
Morborum domitor: sed proh dolor! ista reposcunt
Vulnera maiores, quas unica sydera norunt
Mittere suppetias: non hos domat unda furores,
Opprimit atractum panacis nec id herba venenum.
15 Tempus erat quando ventorum praepete penna,
Altitonans pigram fuerat delatus ad Arcton;
Atque Lycaonium qua cardine volvitur astrum

-- 55 --


Preteriens, volvit stellatos visere campos:
Inde etiam tenuis punctum dum conspicit orbis,
Corruptas cernit sacris obsistere terras
Ritibus, inque feros sensim concedere mores.
Rarus honor fuerat superis, vix ara Tonantis
Puro thure calens: perversis moribus aequas
Calcatas vidit non posse resurgere leges.
His visis rutilam vibrans Astraea mochaeram,
Augustum accedit Numen, quam pone severa
Adstabat vindex, et quae decreta Tonantis
Exequitur Nemesis; quarum prior orsa supremum
Affari Numen; paenis ultricibus, inquit,
Nunc opus est; orbemque reum, iustissime rerum
Arbiter, aequa tuae premat est opus ultio dextrae:
Nec mora sit paenae, nisi plura audere superbos
Terrigenas, pluresque sequi sine vindice paena
Expectas culpas: animis brutalibus aequat
Mortales scelerum feritas: non restat inausum,
Vel quod mortales pudeat committere crimen.
Dixerat haec Astraea; ensemque armata parabat
Ultorem Nemesis; sed iusto adversa furori,
Sic Pietas est visa loqui: pater optime Mundi,
Terrigenumque sator, cuius sapientia tantum,
Quod fecit, conservat opus, tua supplice vultu
Ora peto, iustamque tui spontanea regni
Et virgam veneror Pietas, et culmen adoro,
Quas Astraea Soror tulit indignata querelas,
Atque hominum, dixit, saevis matura flagellis
Probra; gemens, ploransque tuli; non nescia, culpas
Terrigenum ultricis Nemesis tormenta mereri,
Atque tuam, scelerum cumulata piacula iustam

-- 56 --


Proritare manum, dignasque accersere poenas;
Sed tua quam suadet Pietas, pater optime, mitem
Indue suppliciis mentem, cui gloria maior,
Conversa in veniam poterit consurgere paena.
Flens equidem video quas debeo moesta fateri
Terrigenum noxas, quibus irritata flagellat
Mortales Nemesis; veniam sed terrea lapsis
Poscit conditio, quorum sincera priores,
Quas culpae dederant, curat Metanaea ruinas.
Pulcrius est, si quod vindex Astraea locare
Debuerat, Pietas paret exaudita trophaeum.
Cerne virum qualem praesentis postulat aevi
Improbitas (Vicentina natum urbe Thienem
Indigitat) nutricis ego cui munere functa
Formavi propriis generosum heroa papillis:
Ille meo innocuos quos suxit ab ubere rores
Moribus ostendit; populis lucere serena
Virtutum face, vox populi iam firma recenset.
Tale ego pellendo terris paro lumen Averno.
Dixerat haec fervens Pietas, retulitque precatus
Laeta sui faciles placato Numine palmas.
16 In Caietanum mox ut sua lumina flexit
Terrigenum rector, cernit pia pectora sacris
Urgeri flammis: virtutis amore calentes
Miratur vultus, puri suspiria cordis
Auscultat: tum quas Erebo, quas ille trifauci
Fabricet insidias, invisaque bella molosso:
Tum stupet aethereae sedis quo ferveat aestu,
Avulsumque solo superum deploret honorem;
Cedite, tunc inquit, poenae quas debita suasit
Ultio: non Nemesis modo, non Astraea flagellis

-- 57 --


Hic opus est vestris, Pietas augusta triumphet.
Phaebe nite meliore coma, radiate sereno
Sole dies: cerno invictum praesentibus aptum
Casibus Heroem: video velut ille calentis
Erigitur spe multa animi, spondetque rebelli
Insidias moliri Erebo: nova castra figurat,
Intrepidoque novum meditatur robore Martem.
En veluti in pulchras animat proclivia pugnas
Pectora, tartareas debellatura phalanges;
Ille pios ritus sanctas revocabit ad aras,
Coelicolisque suum, Ditis livore sepultum,
Restituet decus: hoc morum censore, superba
Cernet humus qualis summum reverentia Numen,
Templaque quis deceat nitor: hoc authore videbit,
Qua sacra tractari poscant mysteria flamma.
Sincerum Clero sese pietatis avitae
Proferet exemplar; quo directore priores
Incipiet mortale genus sarcire ruinas.
Illi (unde et virtus, et morum affulget honestas)
Prima reformati tribuetur laurea Cleri.
Italia hic faustis, tibi non speratus Achilles
Advenit auspiciis: et tu Tyrrhena suorum
Gaudebis fieri decorum, laudisque theatrum
Parthenope, aequoreas inter pulcherrima nymphas.
Quam Veneta excipiet vim luminis Amphytrite!
17 Caietane suis iam te nec viribus aequet
Monstrorum Alcides domitor, cui Cerberus olim
Tergeminus cessit: cedent tibi tartara, cedent
Impia vaniloqui terrarum monstra sophistae.
Iam video tibi mille parat victoria palmas,
Mille trophaea notat; cuius iam extrema minantem

-- 58 --


Praesagit domitum signis victricibus orcum.
Iam decet Heroi tanto sua quisque Deorum,
Non gravis assurgat plenis dare tela pharetris:
Conscia Phlegraei det Iupiter arma triumphi,
Qualia Trinacrio referunt fabricasse sub antro
Vulcanum, summo divorum utenda satori:
Det trifidum fulmen, quo fulminis igne tonatem,
Astripetas perhibent Coelo exturbasse gigantes.
Det gladium Mavors: illum Bellona nitenti
Casside, praestantes ludunt cui vertice cristae,
Condecoret; sacrumque vorax ne peforet ignis,
Aere laborato pectus thorace recondat.
Illi Gorgoneo horrendam capite aegida donet
Pallas, terrifico quo olim munimine septa
Iverat Iliacos expugnatura penates.
18 Audiit armorum Pindo cantata Thiene
Nomina: et eludens armati tela Gradivi;
Vertice cristatam librat, plumisque trementem
Delectis galeam: videt aurea tela Tonantis,
Innuptaeque stupet donum auxiliare Minervae.
Istane sunt, stygius queis caeditur arma tyrannus,
Haec Acheronteas, inquit, pro strage phalanges
Tela dabunt: immortalem quam splendida laurum
Cassis habet? quales pariet lorica triumphos,
Ferreus aut nullo thorax penetrabilis aere?
Qualis erit, quam docta tua victoria Pallas
Aegide promittis? rident has horrida curas
Tartara, Gorgoneos styx non lapidescit ad angues.
Certandum est animis: nec quo munimine corpus,
Quove calens pectus ferrato umbone tegatur,
Consilium capio: nuda meus hostis arena

-- 59 --


Fundetur, nudus pugnabo, hostilia nudus
Agmina convellam melius; pauperque feroces
Aptius aggrediar turmas: nil tela, vel enses,
Nil teretes prosunt clypei, volucresque sagittae:
Nuda peregrinas tolerabunt pectora luctas.
19 Hic ille ignitos tollens ad sydera vultus,
Tu IESU mea palma, inquit, tu sola triumphi
Et ratio, et robur: clypeus tu, non mihi qualem
Bellipotens dederat Pallas, quem Gorgonis, atri
Terrificum fecere angues; clypeus mihi, qualem
Terrificum stygiis reddit metuenda catervis,
Crux tua: tu telum concedes, quale cruentus
Golgotha, fatali telum admirabile dorso
Sustinuit: felix rudis armatura strategi[ERROR: no reftable :] ex: stategi!
Non aliter quam cum bello se accingeret olim
Iesseus iuvenis, tenero cui rufa[ERROR: no reftable :] ex: ruffa ( ili: russa)? nitebat
Vertice caesaries, multis ex millibus unus
Ausus procerum puer impugnare gigantem;
Sublato communis enim discrimine pugnae,
Provocat adversa secum confligere lucta,
Electum hebraei pugilem de robore Martis,
Ense Philisteus Goliath protectus, et hasta,
Piniferum simulans ingenti corpore montem.
Hic adversa metu perterruit agmina rumor:
Nec fuit elato qui sese opponeret hosti:
Hoc solum hebraea inventum rude pectus arena;
Carneus immani quod non exterruit Othrys
Fronte, nec intrepidae pugnax formidine dextrae,
Obriguit pastor; cunctisque paventibus, unus
Comprimere hostiles animo non defuit ausus.
20 Nec mora; magnanimo, armorum opportuna supellex

-- 60 --


Affertur puero: cui protinus aenea pulchris
Aptatur lorica humeris, et casside vertex
Cristata tegitur, lata seque aegide munit.
Regius egregio iuveni concreditur ensis:
Hastam dextra capit, qua aeterno concidat hostis
Opprobrio; monstratque hilares ad praelia vultus.
Cumque ita monstrosum gressus tentaret in hostem
Iesseus iuvenis; nolo me talibus, inquit,
Illaqueari armis: socii haec deponite; funda,
Et lapide, et Domini prosternam nomine, quisquis
Carneus ingenti quem terra effudit abortu,
Ille Philistaea adfuerit statione colossus.
Sic Caietanus terreni insignia Martis
Despicit; et nudum pandens in praelia pectus,
Egreditur, campoque pugil se sistit aperto:
Arma tamen capit, arma tuis non visa triumphans
Roma plagis; quae non Sicula sub rupe Cyclopes,
Sed Cruce pendentis fabricata foramine Petrae
Divinus formavit amor: namque ille cavernam
Maceriae subiens, Crucis ex incude (quod audax
Nesciit Alcides) sublimibus apta trophaeis,
Felix arma tulit; quibus ille effronte tumentem
Fronte, queat stygium victor truncare gigantem.
21 Permeat interea infernas hic rumor in oras,
Turbavitque novo Plutonia regna tumultu.
Impius hic densa residet caligine princeps,
Atra cui faetens solium fuligo venustat:
Sunt solium flammae, circum fax ignea; sed non
Fax potis obscuram quae sit depellere noctem;
Sed potius rutilae lucem obscurare diei
Qui potis est ignis: sic atra superbit iniqui

-- 61 --


Regia Plutonis: candenti pone columnae
Horrendum aere micant: tremor est vidisse minaces
Utraque ignivomos adstare e parte dracones.
Sparsa pavimento intortis stat plurima spiris
Vipera; plurimus hic exertis sibilat anguis
Faucibus, impuraeque ornat laquearia flammae.
Hic portentifico nimium squalore verendus,
Sex ferrugineis gradibus sublime tyrannus
Erexit solium; stravitque tapete nefandum
Nocticolore thronum, circumque aulaea locavit;
Sed non quae solers aulaea paravit Arachne,
Aut phrygiae pinxere nurus; hoc principe dignam
Materiam, lethem stygiam potantibus hircis
Avulsit, quorum saetentia vellera, longo
Tempore conservans Erebi regina triformis,
Nere dedit Parcis, pretium non vile laboris
Pollicita; insignis positaque coronide telae,
Hoc regina suum decoravit munere regem.
22 Hac igitur Ditis ferus, umbrarumque tyrannus
Maiestate tumens; piceis Acherontis ab undis,
Quae sibi transvecti retulerunt praelia manes,
Quas novus insidias Erebo descripserit Heros,
Audiit: et perculsa gravi tenebrosa timore
Curia, tartarei timuit dispendia regni.
Tum pater umbrarum: capiendum quale putatis
Consilium stygiae proceres, quo vestra ferantur
Arbitria? o fidae semper mihi tale sorores
Eumenides prohibete nefas: vestro impius astu
Concidat, imbellis qui spe iam devorat hostis,
Pacificum Stygis imperium: vos seria calvo
Sollicitae technis Divae date iussa Charonti:

-- 62 --


Ut quando lethaea ruent ad littora manes,
Queis vita exutis Stygiam transire paludem
Mens fuerit; quae bella fremunt, quis perstrepit hostis,
Sedulus inquirat, nobisque inimica tyranni
Consilia, et tanti referat praeludia Martis.
Nec mora, Tisiphone furialibus ebria flammis,
Ad mandata novas sumit Plutonia taedas,
Accensura animos, quorum fatalia Diti
Consilia, invisum ducunt in tartara Martem.
Ocyus ut dirae teneant sua vota sorores,
Irritant rabidos qui stant pro crinibus angues,
Alternisque acuunt odiis: fluviique iacentes
In ripa, spumans atras qui volvit arenas,
Letiferum potare iubent e Dite venenum.
His armata malis princeps non vana sororum
Tisiphone, primos Lethaea ad flumina gressus
Dirigit; huic reliquas nectit par ira sorores,
Missuras animis Stygios hostilibus ignes.
Ut ventum ad flumen, navo dant iussa Charonti;
Bellica venturi ut doceant discrimina manes,
Laeva quis intrepidus diri movet arma strategus.
Mox vacuis illae ventis inimica daturae
Tentamenta, nigras iactare per aera taedas
Gaudent, et colubris caput implacabile versant:
Adversoque alacres, ubi fors concesserit, hosti
Talibus immites statuunt occurrere signis.
23 Interea Pluto, terrae cui lumine flammae
Erumpunt, aptoque furens, surgensque camino
Ignis, aceba refert inimicae incendia mentis,
Innatamque vomit rabiem; spumantia nigris
Torquens ora labris, inquit, quae tanta cupido

-- 63 --


Sollicitat nostros per tot discrimina fasces?
Ille ego qui iusto Ditem, terrasque guberno
Imperio; nostrisque, homini non pervius aether
Legibus accedit; lateque nitentia nostro
Sydera volvuntur nutu, noctemque diemque
Consilio meliore rego; me pontus et unda
Invocat, Empyreum nostrae est confine coronae.
Regnat ibi divisa alius regione Monarcha,
Illas ipse mihi non aequi crimine facti
Eripuit sedes, nostris violentus abundat
Divitiis raptor, nostroque potitur honore.
Sed tamen illatum manet alta mente repostum
Principis opprobrium, raptique iniuria regni.
Huic ego, sed motos praestat componere fluctus:
Addictas hominum mentes, tinctosque lavacro
Primaevo populos, devotaque pectora Coelo
Strenuus eripiam: et piceis Acherontis in undis,
Agmina funestum mergam venerantia signum.
Fida mihi servit tellus, quae luminis ortum
Phaebei, gaudetque diem spectare cadentem:
Summum Aquilo me Numen habet, meque Auster adorat.
Quis mea Bistoniis delubra recenseat oris,
Bellipotens diris ubi Thracia fervet in armis?
Quos mihi dat summi pietas Mahometis honores,
Cui nostri innumeras praestat reverentia palmas!
Ante meas nuper Germania corruit aras;
Atque olim Magnus terras quas Carolus Orco
Eripuit, demum felix tua reddidit Orco
Carole cum nostra sterilis clementia larva.
Luthero Doctore mihi pluga Norica servit:
Armentosa suas offert mihi Dacia ripas:

-- 64 --


Me Batavus, me Saxo colit, nostraque Bohemus
Relligione calet, nostris Pomerania sacris
Ardet, et orantes mihi porrigit Austria palmas.
Cum Dano me Svecus amat, mihi Vandalus adflat,
Me Moravus, me Suevus habent pro Numine, fundit
Panno tumens sua vota mihi, fidusque Carynthus,
Me durus recipit Styrus, meque acer adorat
Carniolus, (a) quantus tuus est, Luthere, triumphus!
Accedit fido supplex mihi Gallia cultu,
Servit ubi nostris constans Rupella lupatis,
Gallia praestanti Calvino obstricta magistro.
Fumare Helvetias insignis Zuinglius urbes,
Nostro thure dedit: praeclari vivite manes:
Ludetis Stygiis hilari dum pectore campis,
Vestra recensitis, laudum cum foenore, terris,
Maniloqua vivet virtus celeberrima fama.
Me Numen fidis locuples colit Anglia fibris:
Magnanimo fidei pro Defensore Latinae,
Rex Henrice mei fies promotor honoris:
Proxima Romuleo divortia danda tyranno,
Quam bene, quam sancte decus ad regale, beato
Foedere connectes! vivat Bolena, mariti
Regis sola thoro dignissima, vivite dignae
Ostro animae, vestris sudat Styx grata trophaeis?
Eximii vobis laus facti aeterna manebit.
Quid reliquas etiam memorem, quas torrida gentes
Zona tegit, vel ubi firmo se Antarctica puncto
Signa rotant? Quos Indus habet, quos multus Iapon,
Quos Ganges numerat populos? Mihi tota fidele ((a) Provinciae olim haeresi infectae.)

-- 65 --


Curvat terra genu, nostrumque tuetur honorem.
Ecquis erit qui non Numen Plutonis adoret?
Ecquis erit nostra qui Relligione calentes
Eripere audebit populos? quis tollere nostro
Obsequio gentes, quas iam lethaea potenti
Compede Relligio, et pietas inferna iugavit;
Aeternoque fides vinxit Plutonia nexu?
24 Impigra lethaeas iam fama replebat arenas,
Quae Caietanus funesto praelia Diti
Disposuit: cum mox infernae navita ripae
Exilit, et picei tenebrosum limen Averni,
Quae sibi transvecti retulerunt praelia manes,
Depositurus adit; cui pigrae ad litora lethes,
Ista colubriferae dederant mandata sorores.
Hunc procul, immani properantem Cerberus antro
Aspiciens, notos cunctans distinguere vultus,
Allatrat; at propius venientis amica Charontis
Lumina dignoscens, turpi paedore fluentem
Gestit adesse virum; cauda nec lentus ovanti
Blanditur, laetus triplici fovisse lutosum
Ore pedem: iacta cui dum non segnia solvit
Blandimenta ossa, tuto Plutonia gressu
Tecta subit: primaeque excedens limine portae,
Pergit ubi immanes nativis sedibus errant,
Obiciuntque oculis sese venientibus umbrae:
Postque soporiferi penetrata cubilia lethi,
Eumenidum subiit thalamos; cui protinus imum
Inde tenebrosi patuit penetrale tyranni.
Hic Stygium flexo veneratus poplite regem,
(Quem torva quoniam prae Maiestate verendum
Dedecuit propius lethaeum accedere nautam:)

-- 66 --


Ad postes vigili, exponens funesta Megaerae
Fata, insperato turbavit tartara Marte.
Caietanus, ait, cuius fama impigra pergit
Ausonias clarum nomen vulgare per urbes,
Bello Erebum, bello Plutonia regna lacessit.
Formidata Stygi tenues protensa per auras
Iam vexilla rotat; fatalis tessera ligni
Armigero certos spondet de Dite triumphos.
Adversi, referunt, princeps est machina belli;
Paupertas: summi fiducia certa Tonantis
Altera: egestati sociata silentia, totum
Componunt Martem. Necdum haec audita Gradivi
Fulmina, subiungit Pluto, incertamque fatigat
Consilii mentem, innatasque recolligit iras;
Pauperiemque stupet palmas sperare silentem.
25 Hic ego Pieriae monitus sed voce Thaliae,
Et peregrina canam generosi robora caetus,
Et pulchra in verbis pandam mysteria linguae.
Est antiqua, simul nullaque piabilis unda,
Improbitas hominum, quos summus in astra vocatos
Coelicolum rector, sontes sub tartara trudit;
Quod mentis decus, et iustae rationis habenas
Exuerint brutali animo; aeternique nitorem
Luminis infusum, caecis mutaverit umbris,
Noxia progenies: et tantae labis origo
Est auri malesuada fames, quae mentis avarae,
Indefinita torquet praecordia flamma.
Ancipites hominum curas, et vana Thiene
Damnavit studia: et quo sese pendula ferret
Lux animi, monstravit iter; si debitus astris,
Haereret fixus curis coelestibus ardor.

-- 67 --


Utque homines nossent, summi quod provida patris
Vis animi, terris non deficiente coquina
Prospiceret; legit socios, quos nuda ciebat
Pauperies: queis certa sui stipendia Martis,
Annonaeque fidem, non certa messe, nec auro
Pollicitus; per spem solo sed Numine nixis,
Securos census Coelo dictante spopondit.
26 Hunc revocasse patet quondam usurpata, sed aevo
Intermissa rudi vitae consortia; quando
Non dispar animus, sed cor credentibus unum,
Una fuit morum series: nil dicere quisquam
Esse suum novit: caetu tamen abfuit illo,
Sollicita in victu quae tecta fatigat, egestas.
Non deerat quo vita calet, procul omnibus una
Vitae cura fuit: non quid pro corpore fervens
Flamma petit, sed quod spretum pro Numine corpus
Obsequium pendat, votum commune ferebat
Haec antiqua patrum, clarum est, monumenta Thiene
Scrutatum, posuisse super nigra rudera, molis
Fundamenta novae. Veteres supplere ruinas,
Praestanti vacuas animare propagine sedes,
Primaevoque novos flori coniungere fructus,
Igne novo antiquas imitari Flaminis almi
Primitias, fortassis adhuc incredulus orbis
Si fieri potuisse neget; tua Caietane
Gesta fidem superant: florent te authore vetusti
Christicolae; decorat nostros ea Regula soles,
Quam fidei primos scimus coluisse parentes:
Illis nullus ager seritur, nulla horrea natam
Excipiunt messem; queis si coelestia curae
Eripias, nihil est quod curent: corporis escam

-- 68 --


Suscipiunt, non quam mentis spinosa cupido
Constituit; nec quam mendica paravit egestas;
Sed qualem coeleste, viris coelestibus ardet
Maturare penu: amoto sic impare rerum
Fluxarum studio, aeternis felicia figunt
Pectora deliciis: notum est, pia coepta sequaci
Augeri numero, non quos demissa notavit
Vis animi; sed quos factis illustribus aptos,
Non impar morum fecit praesumere candor.
27 Horum cura diem, noctemque insumere sacris 86
Cantibus, et culto mundum dediscere Coelo.
Hi, qualem divina petunt mysteria, pompam
Conciliant; puro hic Clerum splendere litantem
Syrmate conspicies: sacris nova reddita templis
Maiestas, rediisse novos canit aethere mystas.
Nec solum proprias ducunt hoc tramite mentes;
Obsequio populorum istis se legibus aptant
Sublimes animae; quos et sacra rostra loquentes
Excipiunt, iustoque suos lacrymosa ministros
Praeponit Metanaea foro: qui crimine puris,
Coelica Virginei credunt solatia panis.
Impia ceu, publicum, rescindere dogmata, virus
Suscipiunt, iustoque luem disrumpere telo
Haereticam: pravis habitata draconibus antra
Detegere, et patulo fraudes confundere sole.
Ista Thienaei constans est Regula Cleri.

-- 69 --

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.