Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quantum vero ad formam attinet, haec accipe: dum vitam, et gesta S. Caietani describo, interdum et fabulosa admisceo, et Poetam ago: ea tamen, quae ficta sunt, prima fronte talia apparere volui, ne in veris Lector deciperetur. Statim fabulosa cognoscet: non tamen sine fundamento veritatis: prout in lib. 3. fingo Plutonem offensum a Caietani novo vitae instituto, emisisse Tisiphonem: qua nil proficiente, Ambitionem submisit: haec quidem mox quisque cognoscet esse conficta: significant tamen aliquid, quod verum est: scilicet Daemonis suggestiones internas, quibus Sanctitas ab Orco impetitur. Episodia et digressiones non ineptas, plures et moderatas exhibeo: in una tamen, fateor, me aliquantulum excessisse: ea est lib. 4. ubi occasione accepta a precibus a S. Caietano Venetiis institutis: eo quod capta tunc Rhodo, Turcarum arma Venetae ditiones in se convertenda timerent: excurro non importune in descriptione Othomanici Imperii, et praesenti rerum conversione me dilato. Sed condonandum est, si vehementior impetus Apollineas moveat lauros, dum ea Christianorum Principum gloriosas exultant ad laureas: et parcendum, si paullo maior spiritus afflavit Poetam;
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.