Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683]: Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica, 9250 verborum, ed. Ludwig Fladerer [genus: prosa oratio - relatio] [numerus verborum] [rattkay-i-tarahum.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ultimo denique in universim in America hac Septentrionali 80 sunt Missiones. Campus adest latissimus charitatem exercendi, se se pro Deo in animarum auxilium oferendi. Praeter dicta ad septentrionem supra Sonoram et Novum Mexicum gentilitas est, quae excoli potest, usque dum veniatur prope Japoniam et ultra, quam Deus suo tempore fortasse volet totam ad se reductam. Dolendum est, quod tam parum scripserint de his missionibus, de tam uberi campo animas lucrandi, nam ut egomet recordor, parum de his missionibus audivi. Omnes ad Philippinas et Marianas contendebant, Paraquarienses etiam habebant famam. Est in hisce terris plus spatii, quam in omnibus memoratis, est et campus patiendi et, si Deus vult, Martyria sustinendi, est et campus apostolicam vitam exercendi in fame, siti, vigiliis et ieiuniis, multis in laboribus inter falsos fratres et barbaram gentem, infideles, persecutores ingratos, inconstantes, suam virtutem demonstrandi, inter tam magnos peccatores libere daemoni mancipatos, carni servientes, mundo placentes, inter Dei contemptores. Qui vere Christum imitari desiderat, summo desiderio contendet et, quantum est ex se, adlaborabit, ut ad has terras perveniat, ut paratam escam, flammam divini amoris accendat, zelo suo apostolico satisfaciat, ut plurimos gignant Sanctae Ecclesiae catholicae filios, ut maiorem Dei 22 gloriam Societatisque honorem promoveant. Nihil hic deerit, in quo Sanctum Xaverium imitari non poterit, dumodo eadem gratia Deo cooperante id facere velit. Utinam advenirent hi Angeli veloces ad hanc gentem divulsam, dilaceratam. En verbum Dei explicandi et catechisandi hic campus uberrimus, quotidiana occasio hic perditas animas inveniendi, errantes oves ad verum ovile reducendi, hic se mortificandi amplissima et necessaria libertas, flagellandi charitatem exercendi, proximos iuvandi commoditas. Defectus distractionum, periculorum frequentia, amicorum consanguinorumque notorum carentia magnam cum Deo conciliabunt coniunctionem. Nec deest sibi ipsi vacandi copia vel in piorum librorum lectione vel in sanctarum medidationum exercitio. Praeterea, quas Deus immittere 130 solet consolationes, quae gratia vocationis pia suppeditat fomenta, quos zelus apostolicus promovet amores, nudus in ignota vivet contentus arena. Gloriabitur post oceani vasti navigationem de periculis in mari perpessis, post transactam tam longam in terra peregrinationem, periculosam, de periculis inter latrones barbarosque, post superatam inter barbaros in missionibus apostolicisque laboribus longam vitam, de periculis inter falsos fratres. Evocabitur quandoque de nocte tempore pluvio inter fulgura et fulmina ad 12 vel 14 milliaria per avia et devia, per ardua et praerupta solo uno comite ad infirmum sacramentis muniendum, ipsumque ad aeternitatis iter disponendum et gaudebit tam bene peractos labores, tinget sacro fonte paulo ante mundo datas animulas, quas cum tenui ictu mors rapiet, in gloriam abscitos caeli cives suosque filios et advocatos esse laetabitur, sacras aedes hic et spirituales et materiales ornabit ac aedificabit, hic hic poterit virtutum omnium exercitia habere, charitas subministrabit ingenio, quibus modis proximos iuvare possit nunc visitando aegros, nunc pascendo essurientes, nunc ignorantes docendo, nunc cooperiendo nudos, nunc oppressos sublevando, pussilanimes confortando et denique videbit se ab omnibus suis derelictum in nullo verum solatium habere ideoque corde sincero verum solumque amicum sibi diliget Jesum et hunc crucifixum. Quae difficilia putabat facilia inveniet, sui victor omnia vincet. Quia in hac vita nihil sperabit, omnia pro futura laborabit, durare contendet et se se rebus servare 131 secundis, non cedet malis, sed contra audentior ibit ad apostolicos labores, quotidiana animabunt. Videbit enim, 23 qualiter avernalis ille hostis insidias struat, technas paret, opponat fraudulentas machinas, quibus irretitum detinet mundum et se sibique comissos a laqueis istis liberare contendet, ingemiscet, quando videbit tam paucos summum illud bonum quaerere, tam raros ad finem suum tendere et violento diaboli carnisque motu hanc vitam transigere - uno verbo, huc petat, quem Deus vocat.

Vade retro

Vade porro


Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683]: Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica, 9250 verborum, ed. Ludwig Fladerer [genus: prosa oratio - relatio] [numerus verborum] [rattkay-i-tarahum.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.