Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683]: Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica, 9250 verborum, ed. Ludwig Fladerer [genus: prosa oratio - relatio] [numerus verborum] [rattkay-i-tarahum.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Tarahumari a tara, quod est emere, vulgari eorum lingua dicunt, idem ac gens, quae libenter emit, Tarahumara dicitur. Libenter comercia tractat, et hoc unicum medium altissimus dedit, quod hanc gentem alias feram tractabilem facit, caeterum gens in modum ferarum in speluncis et abderis vivere assueta, nec adaequate adhuc suam exuta naturam horret in communi vivere, sed quo longius ab Hispanis et patribus, eo comodius vivunt, ex eo, quod similia appetant, quae ad victum necessaria et vestitum, mirum est, qua facilitate eos homo lucretur his, ob ista qualibet servicia practant, et quo quispiam pater plus harum rerum habet, eo facilius aliquid pro gloria Dei operatur, eo facilius eos etiam ad baptismum pertrahit; praecipua vero, quae appetunt, sunt ligones, secures, cultri, pannus, tela, aliaque similia, si quis aliquid horum vendit aut donat, optimus amicus est. Domus eorum in quibus habitant, sunt rotundae par [67] modum turriculae, ut nostri in aucupiis perdicum [68] erigere solent, parvae [69], angustae, ut vix tres commode in iis dormire possint aut stramine tectae aut luto obiter factae. Sibi ipsis sunt fideles, nec facile unus alteri quidquam furatur, prius fame peribunt. Huc illuc divagari solitae per menses solas reliquunt domos.
Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683]: Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica, 9250 verborum, ed. Ludwig Fladerer [genus: prosa oratio - relatio] [numerus verborum] [rattkay-i-tarahum.xml].
|