Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Post quod subjungo ordinariè literam n. quae significat numero, quam saepè comitatur nota Arithmetica significationem innuens, v. g. Ultio. v. Vindicatio n.1. hoc est: vide Vindicatio numero primo. vel Vigor. v. Robur. n. 2. et 3. id est: vide Robur numero secundo et tertio; ídque pro uberiori significationis intelligentia. Ubi verò supra ė punctum est, tunc Dalmata, et Dalmatam imitans leget ùt i. Sclavus verò ût e, perinde, ac si non esset punctum, verbi gratia. Pėnez, Dalmata efferet Pinez, Sclavus vero Penez. Si verò fuerint puncta duo supra ë, leget Dalmata ût a. v. g. Pėsz, dicet Pàsz. Similiter Sclavus ubi supra ä repererit puncta duo, leget ùt e. v. gr. Päsz, dicet Pesz. Consonantem v ita scribo, vocalem verò sic u, cum virgula desuper, et tum idem est quod vu. Reliquae abbreviationes tàm

-- --

obscurae non sunt, ut peritiam Lectoris effugere valeant. Atque hôc tandem modô mea longâ defatigatione, ac valetudinis discrimine aperitur tibi, humanissime Lector, GAZOPHYLACIUM, seu AERARIUM meum, tamdiu Croatiae, praesertim et Sclavoniae interclusum et obseratum. In cujus defatigationis mercedem, non Domitiani Caesaris centena HS. seu duo millia, et quingentos Philippeos, quos teste Svetonio tàm Graeco, quàm Latino Rhetori in annuum salarium destinaverat, nec Socratis mille drachmarum Minerval; sed hoc unicum peto, et obsecro, ut si quid ex hisce divitijs meis, quantumvis à quinquaginta octo annis Professi pauperis, pretiosi decerpseris, velis pro me intercedere apud DEUM Omnipotentem (cui tota vita mea deservit) ad placandam ejus piissimam misericordiam, ne quid ob errata mea in me severiùs statuat, ac decernat: sed potiùs, ut motus immensâ benignitate suâ poenitentem me suscipiat; et post emensum aerumnosae vitae pelagus è thesauris beatae aeternitatis manes meos quantociûs locupletet. Ita valeas, ac è GAZOPHYLACIO meo, quod hactenus tantoperè expetivisti, copiosè ditescas.

Vade retro


Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.