Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Inter haec maxime studia, curasque, et occupationes vitam Iunius Palmotta ad quinquagesimum annum perduxit, qui fuit humanae salutis M.DC.LVII. prospero, nec vllis aduersis casibus interpellato tenore vitae, nisi quod fratrem Ioannem nomine, natu minorem, cum quo concordissime vixerat, eximia oris, et totius corporis specie, et congruente forma dignitati, ingenio, ac moribus admodum adolescentem amisit, duasque item sorores viris primariis collocatas immaturo itidem fine defunctas . Quod si corporis quoque eius habitum non ignorari a posteris operae pretium est; statura fuit paulo humiliore, facie candida, sed admodum gracili, ac caeteris oris lineamentis eiusmodi, ut in eius ortu naturam fingendo maxime excolendoque animo intentam fuisse facile intelligas. Et ille quidem quanquam medio in spatio integrae adhuc aetatis, et si stomachi imbecillitatem demas, qua et extinctus est, prospera etiam valetudine, et vigentibus cum maxime ingenii viribus ereptus est rebus humanis; nihil tamen habet quamobrem magnopere possit accusare fortunam suam, quasi imaturo fine consumptus; quandoquidem integram domum, florentem Rempublicam, incolumes amicos, et plenam desiderii Ciuitatem excedenti relinquere datum est, neque malorum, quae proximis hisce annis infelix turba perpessi sumus, aut partem, aut quod viro sapienti non multo leuius est, spectatorem esse necesse fuit. Praeclare itaque tecum actum est Vates clarissime, et omnino
Felix morte tua, nec in hunc seruate dolorem. Non vidisti subuersam repentino motu terrae Patriam tuam, et ex vrbe quondam florentissima , pulcherimaque deforme bustum populi sui factam: non vidisti domorum, templorumque casu oppressos ciues tuos: non ad opum direptionem, quas multorum saeculorum immota congesserat felicitas, effusos vicinos barbaros; non immani ruina multo immanius incendium,

-- n32 --

praedantium auiditate conflatum, quo una cum miseris euersae vrbis reliquiis omnis pene resurgendi consumpta spes est: non inconsultam illam dicatarum Deo Virginum fugam, ultimae consternationis, ac difidentiae testem, qua raro quidquam sol vidit indignius: cum sanctissima illa pignora, quae nisi cum ipsa anima, et extremo spiritu, e sinu qualiscumque Ciuitatis auelli fas erat, profanis nautarum oculis commissa , et iactata fluctibus, atque ob maris insolentiam magna sui parte mulctata, et in longinquum littus eiecta, foedum acceptae tantae calamitatis documentum uiserentur. Ab his, atque talibus subtrahi oculos tuos, vel decenni vitae iactura, qua tantam praeuertisti cladem, optabile fuit: ad quae si tuam senectam diuturnior lucis usura traxisset, nae tibi longe Musarum tuarum cantus, venaeque copia, ac lyrae, citharaeque suauitas erant futura, inter moestos, et attonitos, et consilii inopes ciues, et omnia circumspicientes inutilem spiritum ducenti. Qui nunc naturae necessitate feliciter obita, et quod in te caduci, ac terreni fuit, exuto atque deposito, nobilissima tui parte vitasti Libitinam, incolumisque, et superstes es, multo plenius, et vberius, quam caeterum mortalium vulgus; erisque porro quoad quidquam honoris litteris, et gratiae bonis artibus, pretiique supererit, in posterorum animis, in memoria temporum, fama rerum: cum nos vicissim, quos ad breue spatium superstites tibi fortuna esse voluit, aeternis obliuionis in tenebris obruti, sepultique iacebimus. Sed praestat audire Musas tuas de te, tuisque loquentes laudibus, nec ullum finem facturas immortalia tua erga se merita praedicandi, et celebrandi.

Vade retro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.