Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
VRBEM Ragusium, in qua Iunius Palmotta scriptor huius poematis natus est, condidere atque habuere initio Ciues Romani, a transscriptis antiquitus in Epidaurum illyricam colonis orti. Hi namque excisa Slauorum armis, una cum Salonis, aliisque Dalmatiae urbibus patria, in rupe ad radices montis, cui Bergatto vocabulum est, posita consedere; loci asperitate ad arcendos ingruentium barbarorum impetus pro munimentis usi. Ac primo quidem vitam maritimis quaestibus piscatura, et nauigatione tolerauere; mox acuente, ut fieri amat, industriam paupertate, mercaturam facere, conductos a vicinis barbaris agellos colere, labore corpus, animum meditatione virtutis exercere, inter se concordia, bona fama apud exteros agere. Quibus artibus adeo profectum est, ut stare sua mole ciuitas breui potuerit, seque tueri ab externa vi, maxime Narentinarum, et, quibus ea tempestate maria omnia infesta erant, Saracenarum classium. Hi porro, cum tempore Basilii Macedonis direptione vicinarum illi tractui ciuitatum ferocius agerent, vires suas aduersus Ragusinos experti, non modo continuatam plures per menses obsidionem magnis acceptis detrimentis omittere
coacti sunt; sed etiam, cum in oppositam Italiae oram itidem praedabundi se contulissent, ope maxime Ragusinarum nauium a Graecis, eiusque viciniae Slauis fusi inde, fugatique recedere. Ex illo clarum Ragusii nomen, et ciues virtutem suam periclitati, suisque fidentes viribus, maiora audere, atque opes per longinqua commercia terra, marique petere aggressi sunt, eoque dignitatis et amplitudinis Patriam suam prouexere, ut iam tum caeterarum Dalmatiae Ciuitatum, quasi antiquo Salonarum iure in se transmisso, primas tenere visa sit. Cuius rei satis locuples testís est Porphyrogeneta Constantinus Orientis Imperator, cuius erat in ditione Dalmatia: qua tunc maritimis aliquot vrbibus, non absimilem Ragusinae fortunam expertis, continebatur, censebaturque : adhuc illa veteris Romani morís, et lingua, et institutorum, veterisque item erga Imperatores obsequii retinens. Perrexit inde res Ragusina proferri, atque valescere; et senescente paulatim Slauorum potentia agri quoque adiectione non mediocriter augeri; maxime postquam formato ad exemplar Venetae Aristocratiae statu Ciuitatis, populoque ad ferenda legum imperia, moresque ad seueritatem disciplinae Oriente Christianarum gentium status, plenum in se se, suaeque ditionis terras iudicium; et Religionis Catholicae non solum domi colendae, sed etiam tuendae, et propagandae per omnes Othomanici Imperii prouincias, ad quas mercatoribus suis aditus est, intentum, et efficax studium.
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.