Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1667]: Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica, 2879 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gradic-s-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed haec omnia, quanquam plena calamitatis, atque discriminum, ferenda utcunque viderentur, nisi una cum

-- 416 --

turbis domesticis urgeret externum bellum ab hoste infensissimo, cum quo raro non infeliciter, et sine magna clade antiquitus congressi sumus. Nunc autem cum in unius Urbis irrita obsidione alterum, et vigesimum annum haerentem cernamus, et clarissimis nostris, terra, marique victoriis debilitatum, et inertiae suae convictum; satis opportunam in illo materiem habemus, gloriosis, et Christiano animo dignis Romani Pontificis incoeptis; ne spectatae populi Christiani virtuti, barbarica ulterius illudat ignavia, cujus non intellectum ad hoc tempus arcanum, recenti hoc experimento manifesto deprehendimus: et tandem aliquando desinamus, pacem ab illo et securitatem ingentium Regnorum concessione redimere.

Vade retro

Vade porro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1667]: Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica, 2879 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gradic-s-oratio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.