Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Reuerendissime Domine Praesul et Pater in Christo Colendissime!
Salutem ac seruitiorum meorum commendationem.
Dominus Nicolaus Castelli dedit mihi litteras ad Dominum Petrum Martirem Cernezzum Uenetiis habitantem ad Sanctum Cantianum, quatenus ille ibidem daret mihi Cambiales pro Roma. Ego quidem cum febri Labacum ueni, spero nihilominus in Domino me iter prosecuturum etiam cum illa, si ardentior et malignior non excreuerit. Litteras meas hic nullas inueni, eo quod, quae fuerant, missae sunt in Croatiam, et nescio ubi detentae. Dominatio Uestra Reuerendissima bene ualeat, et si qua supersunt, siue superuenerint, ea ad me transcribere non grauetur. Hisce me enixe Dominationi Uestrae Reuerendissimae commendo. |
Vade retro
| Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.