Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Interea ego Dialogum meum eidem obtuli, quem magna auiditate lectitauit, et adhuc detinet. Iussitque mihi Tractatum de Patria Sancti Hieronymi in meliorem formam redigere, nimirum in Capita distribuere. Nam quem conscripseram indiuisus est, utpote
rhapsodiae
rapsodiae
cuiusdam effigiem
refferens
referens
. Non erat animus hunc uulgandi, praesertim cum priuato studio eundem mihi soli conscripsissem. At ille subolefecit me aliquid conscripsisse, eo quod loco quodam in dialogo exciderat mihi interscribendum me demonstrasse errorem illorum, qui Hieronymum uel in Istria uel in Dalmatia progenitum dicunt. Hunc itaque modo prae manibus habeo.
Historiolam Ecclesiae Zagrabiensis intermissam habeo, quum praeter illa, quae istic collegeram satis confuse, nihil habeo, neque Domini Canonici quicquam dederunt, aut transmiserunt. Alii omnes ex Hungaria praestantiora quaeque ad Patrem Incoffer transmiserunt, qui eadem suis annalibus inseret. Legentur haec, memoria autem nostra peribit, incuriâ nostrâ.
Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml].
|