Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

optime sciret, illud sibi adhuc deberi, et nondum esse exsolutum, iuramentum decerni debere. Neque tam literam ipsam Decreti aspiciendam (quae de primis contrahentibus personis, et non de succedentibus, intelligi videtur) quam laesionem conscientiae praecavendam, et veritatem rei magis attendendam necessario esse. De experimento autem restantis quantitatis in huiusmodi debito, vel mutuo, si praesertim Actor sic voluerit, poterunt sibi invicem, tantum solas suas in personas iuramentum deferre; neque ita volentibus, ulla fiet iniuria, vel etiam legum destructio. Ubi Nota, quod mutuum dicatur Ex Meo, et Tuo, quasi meum fiat tuum, et non e contra. Ex quo, non parva vis naturae elucet, quae vult, non potius aliis communicativos esse, quam ab aliis participativos. Sed, proh tempora! proh mores! quotus quisque iam est, qui se libentius aliis communicare, quam ab aliis participare velit? Certe Pagani nos superant beneficio mutui, adeo iam refrigescit charitas Christiana, et aes latebris potius conditur, quam ut usu proximi splendere deberet. Est autem Mutuum, creditum certae quantitatis, ea lege datae, ut eadem ipsa quantitas reddatur in genere, sed non in specie, ut decem floreni, non illa eadem pecunia, sed in alia. Commodatum est, quod gratis datur ad certum tempus, et usum tantum, et debet idem numero, vel etiam specie restitui; ut equus ad usum unius diei concessus. Debitum vero, et ad haec, et ad alias commutationes rerum generaliter refertur, quod scilicet cuivis quomodolibet, ex propria concessione sua debetur. Ubi Notandum, quod veteres Romani, in tali casu debiti, vel mutui, ubi scilicet nulla probatio esse potest, tale ferebant iudicium: si enim partes pares erant, seu boni pariter, seu mali, tum illi unde petebatur, hoc est Reo credebatur, ac secundum eum iudicabatur, Ast si pares non erant, tunc meliori fides dabatur, et deterior condemnabatur. Gellius lib. 14. cap. 2. Sicque ex sola virtutis opinione, et vitii detestatione, absque

127
Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.