Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

QUAESTIO VIGESIMA PRIMA.

Sed praecise cum quot Coniuratoribus, In causam attractus iurare debeat?

Praecise cum tot, cum quot illi Iudex adiudicaverit, nec cum pluribus, nec cum paucioribus. Et si aliquando cum pluribus deposuerit, ut hac pluralitate forsan numerum reiiciendorum per (A) suppleat, id nihil sibi proderit, quia (A) non contra plures, sed tantum contra adiudicatos excipere debet, et ita ubi excipere voluerit, omnes illi ad eum tantum numerum sunt revocandi, ad quantum illi Iudex adiudicavit; ac postea sic debet exceptio fieri. Sic iudicatum Posonii, citato anno 1610. et antea tempore Michaƫlis Mereii Propalatini; ubi (I) cautus esse debet, ut in illis superfluis, bonos non eiiciat, sed reservatis omni exceptione maioribus, imbecilliores postmittat.

Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.