Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De scripto Iure, non nisi in paucis casibus: I. In facto Honoris fol.
739. Maioris Decreti. II. In Nota infidelitatis, 2. tit.
75. et 2. Vlad. art. 3.
III. In articularibus causis passim, ubi
Regnum de aliquo talem constituit articulum, art. 22. Anni 1600.
IV. In deliberato homicidio, art. 38. Anni 1563. Verum
de recepta iam olim consuetudine, in omnibus causis criminalibus, vel ad
capita tendentibus, ita solet observari, quod scilicet
omnes tales personaliter astare debeat. Quod patet ex forma citationis
ipsorum, quae ita sonat, ut Personaliter, et non per
Procuratorem compareant. Deinde ex processu Iudicii, quia non admisso
Procuratore, etiam cum Procuratoriis, pro ipsis respondere, proscribuntur.
Demum ratio etiam ipsa, hoc dictare videtur, ut qui capite
puniri debeat, personaliter adesse teneatur, quo statim capi possit,
ut etiam Fachin. sentit. lib. 1. cap. 25. quia alioquin
(inquit) sententia Iudicis elusoria esset, si debitae
Executioni demandari non posset. Postremo ita quoque deliberatum extitit, in
Octava Posonien. Anno 1610. in causa Dorotheae
Beycza, quondam Stephani Chemetei, contra
Gabrielem Suaztich, quod huiusmodi homicida, a prima statim
instantia, usque ad decisionem causae, personaliter astare debeat; et si se
absentaverit, tempore iuramentalis depositionis ad caput suum; tunc neque
paria ipsius depositionis petere, neque contra
125
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
|