Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Quid est Iuramentalis depositio?
116
Est in dubia aliqua causa, per Iudicem alterutri partium, vel sola sua in
persona, vel autem definito numero coniuratorum sibi similium, coram eodem
Iudice in eadem sede, aut extra sedem coram Regio, aut Palatinali hominibus,
et testimonio alicuius credibilis loci, in cuius processu extiterint,
praefixo eidem ad id certo loco et termino, vigore literarum
Adiudicatoriarum Iuramentalium, mediante iuramento, adiudicata certa eiusdem
causae, vel assertio, vel depulsio. Ubi Nota, I. Ipsam fieri solere
aliquando solis etiam partium in personis. II. Quod licet
in aliis quoque idem fieri videamus, tamen praecipue in titulo seu
superscriptione dictarum literarum Iuramentalium, soleat apponi haec vocula
(Memorialis) ex antiqua consuetudine; vel quod in tam
solita forma huiusmodi literae tunc adhuc extradari non solebant; vel quod
perfecta et ultima decisio litis, talibus literis, nondum exprimi
consueverat; prouti neque de praesenti solet, sed solummodo memoria rei
peragendae continebatur; unde recte (Memorialis) nuncupari
caeptae sunt, vel quod idem illud tunc fuerit, quod nunc (Super
eo) appellari solet.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.