Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Testimoniorum, qui proprie Communis Inquisitionis, Oculatae Revisionis,
et Collateralis Attestationis esse dicitur, utuntur: Non item
duobus illis Coniecturali, ex quo suspiciones quaedam solum, et
praesumptiones deducuntur, non autem rerum probationes; et Quaestionum sive
torturae, per propriam scilicet confessionem equuleo
extortam, atque elicitam. Definitivus est, qui declarat, quid
Nominis, et quid Rei sit, ut homicidium a nomine
homo, et a verbo caedo, atque simplex tantum
hominum caedes. Species illius sunt, Patricidium, sive Parricidium, dum
pater occiditur. Sic Matricidium, Mariticidium, Uxoricidium, Fratricidium,
et Sororicidium; quae omnia iam communiter, tantum Parricidium
dicuntur, tanquam a principaliori, sive communiori Denominativo. Ubi Nota,
super hoc nomine multos inter se dissentire; putantes alios id a Patre,
alios a Parente, et alios ab Ablativo pari addita (R) litera
Euphoniae gratia derivari, ut sit sensus; Parricidium, quasi
Patricidium, vel Parenticidium aut
Parium caedes, prouti sunt supra nominatae Personae;
quibus, ex sententia Ciceronis etiam Patria, quae locum obtinet Parentum,
additur. Unde, communi isto vocabulo, ab ultima significatione deducto,
omnium praenotatorum caedes, Parricidia dicentur. Nisi quis
malit, Specialibus supra recensitis nominibus uti; quod gratia distinctionis
magis congruere videbitur. Et quod atrox semper habitum sit hoc crimen,
patet ex antiquorum punitione; qui Parricidam Insutum culeo,
hoc est sacco ex corio, cum cane, gallo gallinaceo, vipera, et Simia in
aquam proiiciebant. Unde Papinianus quoque Iurisconsultus, qui et
Asylum Iuris dictus est, et ex cuius schola, multi
Iurisperiti prodierunt; maluit securi percuti, quam Antonium Carracalam
Imperatorem, a Parricidio Fratris sui Septimii, defendere; dictitans:
Non tam facile esse, Parricidium excusare, quam patrare.
Anno 213. Legalis est, qui ex Legibus deducitur; ut cum
quaeritur, quid Legis aut Iuris homicidium? Illico respondetur
esse causam
109
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
|