Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO SEPTIMA. / Potestne simpliciter, et absque ulla responsione fieri
Prohibita?
Non potest: sed semper necesse est aliquid respondere, dando aliquam rationem vel prius dictam repetendo, vel novam aliquam potius subnectendo responsionem; alioquin autem prior Convictio manebit: Ibidem. Ubi Nota: I. Quod in Causis Capitalibus, seu Criminalibus, non est bonum silere, ut Prohibitam facere intendat; quia qui se ulterius non defendit, convinci solet. Et ideo, si praesens adfuerit, atque Actor executionem contra ipsum petierit, statim capi iubebitur; quemadmodum factum est Eperiesini, Anno 1611. cum Francisco Desőfi. De quo vide plura infra, Quaest. 31. cap. 9. II. Respondens ad Principalem Actionem in Iudicio, etiamsi Prohibita usus fuerit, nihilominus tamen ad Exceptionem dilatoriam, vel incompetentiae, postea non poterit regredi; sed bene in Principali causa, omnino diversum quid a priori respondere valebit. Et ideo dici solet: a Responsione reali, non dari regressum ad Exceptiones.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.