Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

QUAESTIO VIGESIMA TERTIA. / Ex praemissis igitur, virtute dictae legitimae Praescriptionis, quid elici videtur, ad possidenda aliqua Bona, iuste?

Duo haec: Iustus Titulus, et Bona Fides. De quibus, quia nihil certi in Iure nostro reperire est; ideo aliunde Definitionem ipsorum mutuantes, declarare debemus, quid sint.

Est igitur Iustus Titulus index, per quem indicatur, aliqua possidendi legitima causa, sufficiens scilicet ad tale Dominium vel acquirendum, vel retinendum, in re naturali, vel civili. Dictus a Tuendo: quod factum Autoris tueatur. Cui additur Adiectivum (Iustus) quo indicatur, possessorem talia Bona iuste, et cum veritate Iuris possidere. Et tales sunt omnes modi; quibus rerum Dominia, vel Iure Gentium, vel vero Civili acquiruntur; quos nos iam, Leges et Iura Regni appellamus: supra, quaest. 10. cap. 1.

Bona Fides vero, est syncera illaesaeque conscientia, unum quemque certo excusans de ignorantia rei alienae, quam vel tradit alii, vel accipit ab alio, aut aliter qualitercunque de praemisso iam Iure possidet; prouti et Antiqui Iuris Regula dici solet: Bona Fides, tantundem possidendi praestat, quantum veritas, quoties Lex impedimento non est. Unde tunc iuste dicuntur aliqua Bona ab aliquo possideri, quando iusto titulo, et bona fide sic praemissis, possidentur: et quando non, tunc mala fide, et nullo iusto titulo possideri dicentur. Indeque huiusmodi possidentes, Malae Fidei possessores, nuncupari consueverunt: 2. tit. 71.

Ex quibus colligitur; I. Ut aliqua Iusta Possessio alicuius rei esse dicatur, Sex requiri: 1. Ut sit actu possessio rei. 2. Ut sit continuata, neque interrupta. 3. Ut sit iustus eius titulus. 4. Ut sit bona fides possessoris. 5. Ut non sit vitiosa,

73

veluti res furtivae. 6. Ne sit a Legibus alienari prohibita. II. Quod quanquam Iura nostra, Bonorum praescriptionem admittant, ut videre est sequenti statim Quaest. Praescriptione 17. Nihilominus tamen (ut colligitur ex 2. tit. 71. ) priusquam eam aliquis malae fidei possessor in talibus Bonis compleat, requirenti Actori, tam de damnis, quam etiam proventibus talium Bonorum, dicta mala fide possessorum, interea temporis perceptis, satisfacere debet, et tenetur. III. Malae fidei possessorem, Iure Civili quidem praescribere non solere; at Iure nostro, omnino: uti iam dictum est de bonis.

Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.