Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO VIGESIMA. / Potestne aliquo remedio Praescriptio praecaveri?
Potest, vel Litis motione, vel etiam absque illa, per literas Prohibitorias et Protestatorias, coram aliquibus personis authenticis, vel in locis credibilibus rite et legitime factas, ac postea in Iudicio Contradictorio, cum opus fuerit, productas. Siquidem et Litis motio, Triginta duorum annorum spacium complectitur; et si interim prosecuta non 67fuerit, expletis illis (beneficio praetactae Prohibitionis) ex novo suscitari debet: 1. tit. 79. Et non simpliciter (uti textus innuere videtur) quia sic nunquam Praescriptio incurreret. Quod esset contra naturam illius et Iura Regni, quae maximam vim Praescriptioni tribuunt; neque unquam finis litis esset, quod absurdum foret. Civitatenses autem, ne Praescriptionem admittant, a die ipsius Prohibitionis inclusive computando, rursum quolibet anno, infra alterius anni curriculum, et diem praedictum prohibitionem facere debent: citato tit. 15. part. 3. Sic Ius quoque Ecclesiae, et Ius etiam Regium, tam in Bonis, quam in Causarum similiter motionibus, ratione eorundem institutis, vel instituendis, terminos suos sequuntur.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.