Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ubi Nota: I. Quod si Citatio tantum fuerit facta, tali die Decretali; non
condescendit, ast si Deliberatio, sive Adiudicatio celebrata extiterit;
talis omnino condescendere solet. Quia Festis diebus, Iudicia fieri et
celebrari, tam Iure Canonum, Dist. 2. de Consecrat. cap. 1. et
sequentibus. Item, 15. quaest. 4. per totum: quam etiam Decretis
Regni, prohibentur; uti patuit ex proxime citato loco. II. Quod hoc Decretum
S. Ladislai, de aliis pluribus Festis etiam intelligi debet. Quae etsi in eo
non enumerentur, eo quod, vel posterius ab Ecclesia statuta sunt, vel vero
tunc pro talibus Decretalibus diebus, non fuerunt observata: tamen cum
postea usus. Non celebrationis Iudiciorum, in ea quoque derivatus sit, non
incommode per continuum et realem usum huc referri possunt: 2. tit. 2.
Talia autem Festa sunt: Circumcisionis Domini, Conversionis S. Pauli,
S. Matthiae Apostoli, S. Gregorii Papae, Annunciationis Beatae Mariae
Virginis, Corporis Christi, Visitationis B. Mariae, S. Margarethae Virginis
et Mart. Divisionis Apostolorum, S. Mariae Magdalenae, S. Annae,
Decolationis (!) S. Ioannis Baptistae, S. Elisabethae Viduae, S. Catharinae
61

|